Logos Multilingual Portal

Select Language

a b c d e f g h i l m n o p q r s t u v

Mulier, quae cum viris infelix est, quam felix sit ignorat
Marilyn Monroe
... est nobis verum officium, in hac Italiae miseria horribili, non officium potentiae vel divitiarum, sed cultus humanitatisque
Pier Paolo Pasolini
...e finestris suis mundi hominumque vitam audit et scit se excludi, sed se non interficit, quod fidei reliquiae dicunt ei solvendam esse in corde suo usque ad finem hanc calamitatem, hanc immanem calamitatem, id est ei postremo moriendum esse
Hermann Hesse
ab iis qui fumo tabaci indulgent tolerantiam discere possumus. Numquam quemquam repperi qui incusaret eos qui fumo tabaci non indulgerent
Sandro Pertini
ab origine magnae argentariae, nominibus nationis ornatae, fuerunt solum societates privatorum negotiatorum quibus a magistratibus favebatur
Karl Marx
acerrimus hostis melior est quam amicus infirmus
Edward Dahlberg
ad beatitudinem quaerendam duae rationes sunt: amentiam fingere aut amentem esse
Enrique Jardiel Poncela
ad credendum adduci potest unus qui nihil perspexit
Emil Cioran
ad cultum humanum civilemque delendum opus non est libros incendi. Satis est homines impelli ne eos legant
Ray Bradbury
ad ea omnes nazi sunt: animalibus Treblinka aeternum est
Isaac Bashevis Singer
ad eas cogitationes quae iis qui adsunt videntur imago quaedam sine significatione et posteris aliquid naturale pertinet cogitatio quoque introducendi sermonem communem inter populos dissimiles
Ludoviko Zamenhof
ad gradum dignitatis extremum reges solum adgnoscuntur
Pier Paolo Pasolini
ad se ipsum non pertinet incesti interdictio
Yossi Sarid
ad verbum quoddam explicandum alia verba necessaria sunt quibus opus alia verba sunt et ita in infinitum. Communicare falsa opinio est
Pino Caruso
ad vitam tolerandam mentimur et, maxime, nobis ipsis mentimur
Elena Ferrante
adiuncta hominem faciunt non minus quam homo adiuncta facit
Karl Marx
adiuvate ut quod vobis dicam intelligam et planius hoc vobis explicabo
Antonio Machado
administratio machina immanis ab Pygmeis gesta
Honoré de Balzac
administratio Rei publicae actus temperationis est inter eos qui ingredi volunt et eos qui nolunt egredi
Jacques-Benigne Bossuet
administratio Rei publicae agenda est mundis manibus
Sandro Pertini
administratio Rei publicae mafiaque possessione eiusdem regionis vivunt; aut inter se pugnant aut consilia secum ineunt
Paolo Borsellino
administratio Rei publicae non fit per philosophiae partem moralem, sed ne sine ea quidem
André Malraux
admirari, ostupefieri intellegendi initium est
José Ortega y Gasset
adulatores similes amicis tamquam lupi canibus sunt
George Chapman
adulescientiae nonnullae incipiunt cum senes nonaginta annorum homines sunt
Alda Merini
adultusne? numquam
Pier Paolo Pasolini
advocati soli praedones sunt quorum iudices, sine dubio, eligendi sunt inter eos
Charles Caleb Colton
advocati solum ignorantia legum non puniuntur
Jeremy Bentham
advocatus est homo probus qui rem familiarem tuam servat et sibi tenet
Henry Brougham
advocatus naturalis socius argentarii est
Henry Ford
advocatus: qui nos tuitur a furtis, liberans fonte temptationum
H.L. Mencken
aes alienum iam tam magnum est ut consulat sibi ipsi
Ronald Reagan
Aetas mihi nihil est. Senescere non possum, operam do. Senex fui iuvenis viginti unius annorum, cum operam non dabam. Quoad operam dabo, iuvenis manebo
George Burns
aetatem transegi in regula firmanda
Sacha Guitry
age cum hominibus tamquam essent qui esse deberent et eos adiuvabis ut fiant qui esse possint
Johann Wolfgang von Goethe
agrum fructuosum convertere in agrum qui cibum fert qui ut materia facilis ad exardescendum uritur crimen in homines est
Jean Ziegler
album diurnariorum!Cogitatio correctorum, magistrorum falsorum, diurnariorum decoctorum, populi cupientis alios deterrere quominus cogitent intellectu suo. Album est cogitatio insensata et prava quia vult fines imponere ei rei quae fines non habet nec habere debet, liberae significationi cogitandi
Luigi Einaudi
album genus cancer historiae humanae est; album genus unum -una cum cogitationibus et repertis suis- quae, ubicumque propagatur, liberos cultus evellit, quae constantiam naturae orbis subvertit, et nunc superstiti vitae ipsi minatur
Susan Sontag
aliquantulum negligentiae tollit acervum explicationum
Clarence Edwin Ayres
aliqui ingenium hereditarium putant, ceteris liberi non sunt
Marcel Achard
aliqui ipsi perfecti putantur tantum quod minus severi erga se sunt
Hermann Hesse
aliqui silentium non patiuntur quod nimius rumor in ipsis inest
Robert Fripp
aliquid in malam partem accipere est modus frequentior commercii inter homines
Peter Benary
aliquid tragici inest in hoc quod, ut machinam idoneam ad eum substituendum in opera homo invenit, fame laborare coepit
Oscar Wilde
aliquot ex maximis amoris casibus mihi cognitis unum caput habuerunt
Wilson Mizner
aliud iustitia non est praeter potentioris commodum
Plato
aliud memoria, aliud meminisse est
Antonio Machado
amare inimicum (ut Euangelium petit) communium mortalium non est, at angelorum
Jorge Luis Borges
amare opus suum est quod ad terrenam beatitudinem magis appropinquatur
Rita Levi Montalcini
amavi, amatus sum, sol os permulsit. Vita, nihil mihi debes! Vita, pares sumus!
Amado Nervo
ambitio pluris est quam honestus homo emere possit
Anonymous
amens est ille qui omnia perdidit praeter rationem
Gilbert Keith Chesterton
amens sane sum; utique, nisi sum, ceteri quidem liberi non deberent esse
George Bernard Shaw
America Res publica est quae nescit quo eat , sed propta est ad inusitatam rem instituendam ut eo perveniat
Laurence J. Peter
America tota opere Providentiae corrumpenda videtur miseria Foederatis Civitatibus in nomine libertatis
Simon Bolivar
americana simia, cum aqua vitae ebria facta sitt, numquam tangit, quare multo sapientior quam plerique homines est
Charles Darwin
Americani sani gestatores rationis popularis sunt
Giorgio Gaber
amici amans esto, aliorum amorem sui observa
Stanislaw Jerzy Lec
amici non eliguntur forte, sed libidinibus imperantibus
Alberto Moravia
amicitia commercium gratuitum inter pares, amor vilis societas inter tyrannos et servos
Oliver Goldsmith
amicitia in fide, non in desidi fidelitate posita est
Ferruccio de Bortoli
amicitia inter maximas beatitudines est; et beatitudo quaedam amicitiae est aliquem habere cui possis secretum credere
Alessandro Manzoni
amicitiam dicere est ut perfectam concordiam, fidem totam, memoriam longam, id est fidelitatem dicere
Gabriela Mistral
amicos sibi non parat qui numquam paravit inimicum
Alfred Tennyson
amicus aliquis est quocum possis tacere
Camillo Sbarbaro
amicus non est qui tibi lacrimam detergeat, sed qui impediat quominus lugeas
Anonymous
amo, amas, amat, amamus, amatis, amant. Ne coniugatio, sed veritas esset
Mario Moreno (Cantinflas)
amor caecus non est, at contuetur longinqua; documentum est quod vitia videre incipit cum decedit
Oscar Wilde
amor est infinitum in promptu canum
Louis-Ferdinand Céline
amor est quod accidit inter virum et mulierem quorum alter alteram non cognoscit
William Somerset Maugham
amor est quod nimium aestimat discrimen inter mulieres
George Bernard Shaw
amor est turpis fraus in nos ad speciem producendam
William Somerset Maugham
amor expectatio voluptatis est cuius taedet, cum pervenit
Leo Longanesi
amor homines stultos facit, matrimonium circumscriptos, amor patriae malos stolidos
Paul Léautaud
amor iure potest mendax improbusque esse. Si sincerus est
Marcello Marchesi
amor nebula est quae ex vapore suspirituum oritur
William Shakespeare
amor non est nisi excruciaris aut excrucias
Henri François-Joseph de Régnier
amor patriae affectuum minus acer est
Jorge Luis Borges
amor poena est. Punimur quod soli manere non possumus
Marguerite Yourcenar
amor sui positus non est in hoc, quod vivimus ita ut nos iuvat, sed quod postulamus ut ceteri, ita ut nobis placeat, vivant
Oscar Wilde
amor tam brevis est et tam longa oblivio
Pablo Neruda
amor voluptas esse desinit, cum res secreta iam non est
Aphra Behn
amor, quoad perdurat, aeternus est
Henri de Régnier
amore capi famuli est
Gianni Agnelli
amore capta est ut amore capiuntur mulieres sapientes, id est ut hebes
Angeles Mastretta
amoris stimuli sunt canum latratus qui fures alliciunt
Karl Kraus
amorne? Forsitan, postea, si peius nos cognoscemus
Ennio Flaiano
amplificatio multiplicitatem postulat et multiplicitas occasum
Cyril Northcote Parkinson
anarchia detrectatio legum non est, at magistratuum privatio
Edward Abbey
anates silentio ova pariunt. Gallinae autem, ut insanes, plausu alas premunt. Quid evenit? Omnes gallinae ova edunt
Henry Ford
angli aequabiliter admirantur qui sine ingenio sint nec de hac re glorientur
James Agate
animum debes mutare, non caelum - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
animus est metus ne ignavi iudicemur
Horace Smith
animus est quod opus est ad surgendum loquendumque.Sed animus est etiam quod opus est ad sedendum audiendumque
Winston Churchill
anni ultimus dies ultimus dies temporis non est
Carlos Drummond de Andrade
annuimus mercati administrationi, non mercati societati
Lionel Jospin
ante adventum nostri, nihil orbi deerat; post profectionem, nihil deerit
Omar Khayyam
ante impedimenta, via compendiaria inter duo puncta linea curva esse potest
Bertolt Brecht
ante matrimonium oculos valde apertos tene, postea semiclausos
Benjamin Franklin
ante matrimonium puellae amplectendus est homo ut eum teneret, post matrimonium tenendus est ut eam amplectatur
Marilyn Monroe
antequam cogitationem mutes, pro certo habe tibi iam quendam esse
Albert Brie
antequam cogitemus quomodo doceamus, oportet explicare quos eventus consequi cupiamus
Bertrand Russell
antequam id cogites, magna spatia aperientur libero homini qui ea peragrabit ad meliorem societatem aedificandam
Salvador Allende
antiquitatis peritus uxori optimus maritus est; magis illa senescit magis ei cordi est
Agatha Christie
approbatio ceterorum concitamentum est cui rei convenit interdum diffidere
Paul Cézanne
aqua sine intermissione loquitur sed numquam idem iterat
Octavio Paz
argentaria locus est ubi umbella commodatur bona tempestate et reddi iubetur cum pluere incipit
Robert Frost
argentaria taberna locus est ubi tibi pecunia commodetur dummodo probes tibi opus non esse
Bob Hope
argentariae in iniuria conceptae nataeque e peccato sunt. Argentarii domini Terrae sunt. Si eam aufertis, sed iis relinquitis potestatem pecuniae creandae, calami ductu omnem pecuniam ad eam rursum emendam habebunt. si autem hanc potestatem iis abstuleritis, omnes immodicae divitiae sicut meae deficient, sicut ius est. Tunc hic mundus melior erit, ubi vivere pulchrius. Sed si servi argentariorum manere vultis et pretium solvere servitudinis vestrae, iis permittite ut pecuniam creent
Sir Josiah Stamp
arma quaedam sunt metuenda magis quam calumnia: verum
Charles Maurice de Talleyrand-Périgord
aromatum commercium comprobare non possumus, quod nimia pecunia comprehenditur
Hillary Clinton
arride, quia dentes apti non sunt tantum ad edendum vel mordendum
Man Ray
ars advocatio est cui plures, qui non non advocati sunt, respondent
Leo Longanesi
ars amandi potest adhiberi solum cum homo non amat
Cesare Pavese
ars bene vivendi et bene moriendi unum sunt
Epicurus
ars de anima pulverem in vita omnium dierum cumulatam descutit
Pablo Picasso
ars est quod mendacium nobis concedit verum cognoscere
Pablo Picasso
ars magia liberata veritatis mendacio est
Theodor W. Adorno
ars pecuniae collocatio est, doctrina excusatio
Ennio Flaiano
ars speculum ad mundum referendum non est, sed malleus quo potest percuti
Vladimir Majakovskij
artem vincendi in calamitatibus didicimus
Simon Bolivar
artificiosus vapor misericordiora arma est quam pyrobulus potens atque hostem cogit ad consilium sequendum minoribus detrimentis quam aliis bellicis instrumentis
Winston Churchill
astronomia didicit nos in medio universo non esse. solum parvum sidus sumus volutans circa sidus communissimum. Ipsi, animalia ratione praedita, exitus processus stellarum sumus, fimus materie ipsa stellarum
Margherita Hack
at hanc opportunitatem certe habet qui se ipsum amat: non in multos adversarios incurret
Georg Christoph Lichtenberg
at totum malum hic est! In verbis! nobis omnibus rerum orbis inest; suus cuiusque orbis! Quomodo consentire possumus, domine, si in verbis, quae pronuntio, rerum sensum vimque pono tamquam in me sunt; sec qui audit, necessarie per sensum vimque comprehendit qui in ipso sunt, orbis tamquam qui in ipso est? Consentire credimus; numquam consentimus
Luigi Pirandello
At totum malum hic est! In verbis. Nobis omnibus rerum orbis inest
Luigi Pirandello
attamen, contrarium quoque semper verum est
Leo Longanesi
attende: Marxi cadaver etiam spiritum ducit
Nicanor Parra
audendo virtus crescit, tardando timor - Publilius Syrus
Publilius Syrus
auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant - Tacitus
Tacitus
Auschwitz incipit cum aliquis tabernam macellariam aspexit dixitque: tantum animalia sunt
Theodor W. Adorno
aut disceptatione vincere adversas opiniones possumus aut significandae sunt. cogitationes non possunt vi vinci, quia hoc liberum progressum rationis impedit
Ernesto Che Guevara
barometrus. Ingeniosum instrumentum quod significat pluviam cum pluit
Ambrose Bierce
basilica locus est ubi stulti a pecunia sua separantur
Paul Samuelson
beatitudinem obsequimur, cum, quod cogitamus, quod credimus, quod dicimus, congruentia sunt
Mohandas Karamchad Gandhi
beatitudinis secretum vinci a voluptate est
Oscar Wilde
beatitudo condicio ficta est, olim mortuis a vivis tributa et hodie quidem pueris ab adultis et adultis a pueris
Thomas Szasz
beatitudo est consentire cum se ipso
Luis Buñuel
beatitudo nihil est quod experiaris; aliquid est quod meministi
Oscar Levant
beatitudo perpetua extasis est eius qui pulchre decipitur
Jonathan Swift
beatitudo praemium est cui qui non quaerit pervenit
Anton Chekhov
beatitudo res mira est: plus das plus tibi manet
Blaise Pascal
beatitudo sine libertate, nec libertas sine virtute est
Pericles
beatitudo ut papilio est: si persequeris, numquam arripis, at, si quietus sedes, fieri potest ut tibi applicetur
Nathaniel Hawthorne
beatus ille qui se ipsum ridet; numquam ludus ei deerit
Habib Bourguiba
beatus qui gratiam non exspectat, quod non decipietur
W.C. Bennett
belli captivus homo est qui te interficere conatur, sed non potest et postea ex te petit ne interficias
Winston Churchill
belli temporibus verum tam pretiosum est ut mendaciorum vallo tuendum sit
Winston Churchill
bellum novum et communissimum genus atrocitatis est
Gino Strada
bellum caedes est hominum qui sese non cognoscunt, commodo hominum qui sese cognoscunt at non se trucidabunt
Paul Valéry
bellum documentum historiae quod populi numquam satis meminerunt est
Benito Mussolini
bellum est pacem quaerere sanguinem spargendo. Pax est pugnam protrahere sine sanguine
Anonimo
bellum humanum fieri non potest. Tantum aboleri potest
Albert Einstein
bellum quaerunt, sed in pace eos non relinquemos
José Saramago
bellum ratio Dei est ut Americani Septemtrionis geographiam discant
Ambrose Bierce
bellum unum genus humanum sibi concedi potest, bellum contra interitum suum
Isaac Asimov
bene age partes tuas, in hoc est honos
Edgar Lee Masters
benigni estote erga homines dum ascenditis, quod in eos rursus incidetis dum descenditis
Wilson Mizner
Berlusconi morbum est quod vaccino curatur. Ut ex Berlusconi recreemur nobis opus est Berlusconi iniectione
Indro Montanelli
bestias ex saevitiis eripere supremum hominum officium est
Emile Zola
bibliothecam disponere tacita ratio exercendi artem litterarum est
Jorge Luis Borges
bibliothecas condere est tamquam publica horrea aedificare, res congerere ad animi hiemem quae, ex multis vestigiis, advenire video, me invito
Marguerite Yourcenar
bigamia est maritum excedentem tenere. Monogamia idem
Erica Jong
bona in manibus unius vel paucorum pestis humano generi est
John Adams
bona recensio supplicii remissio tantum est
Dustin Hoffman
bonorum aequatio prima hominis unio cum natura, vera naturae resurrectio, perfecta philosophia naturalis hominis et perfecta humanitas naturae
Karl Marx
bonum clades perferre potest, malum non potest
Rabindranath Tagore
bonum est quod populus intelligere non potest quomodo ratio argentaria et nummaria moveatur, quod, si accideret, mutationem rerum puto futuram fuisse ante crastinum diem
Henry Ford
bonum popularis constitutionis est quod omnes loqui possunt sed audire necesse non est
Enzo Biagi
bonum rationum est quod plurimae sunt inter quas eligere possumus
Andrew S. Tanenbaum
bonus intelligens, malus stolidus etiam est; virtutes animi dividi non possut ab ingenii virtutibus
Jorge Luis Borges
bonus lector, magnus lector, impiger et fecundus lector relector est
Vladimir Nabokov
brevitas sapientiae anima est
William Shakespeare
Britannia et Foederatae Americae Civitates sunt nationes divisae ipsa lingua
George Bernard Shaw
Britannia una civitas orbis terrarum est in qua cibus sexu insidiosior est
Jackie Mason
bruta vis ferri potest, at non brutus intellectus
Oscar Wilde
caeca obstinataque indisciplina omni tempore vis vera est omnium hominum liberorum
Alfred Jarry
caeci propter diversas religiones pueriles stultasque, a patribus nostris inventas contra ignoti infiniti terrorem progredimur
Guy de Maupassant
caelum sideribus ornatum super me, moralis lex in me
Immanuel Kant
calamus mentis lingua est
Miguel de Cervantes
candidato periculosum est dicere quae homines possunt recordari
Eugene Joseph McCarthy
capitalismus legitimum dolum primorum est
Al Capone
caritas non est ossum cani praebere.Caritas est ossum cum cani commutare, cum esurias tamquam canis
Jack London
carmina componere post Auschwitz barbaries est
Theodor W. Adorno
Castellae lingua liber sermo Indorum Americae est
Carlos Fuentes
castitas: depravatio sexualis omnino contra naturam
Aldous Huxley
castris in quibus captivi contenebamur in momenta temporis vivebamus et nobis minime cogitandum erat, quod cogitare consumi est
Haïm-Vidal Sephiha
casus appellantur crimina autocinetis patrata
Eduardo Galeano
casus tantum malum consilium est
Roald Amundsen
caterva omnibus nationibus communis fori negotiatorum, sine anima cordeque, orbem iniquitatis, miseriae horrorisque creavit. Urget eorum regno criminali finem facere
Jean Ziegler
cave cupiditatibus tuis, fieri possunt
Joanne Kathleen Rowling
cave ne intelligentes voces tantum eos qui eodem modo cogitant
Ugo Ojetti
cavillatio petitio prncipii est quam obliti sumus
Elwyn Jones
celeriter obliti sumus quando nos domo emigrantes essemus
Susanna Agnelli
cenaturus non sum ad mensam vestram nec conspecturus vos edentes, cum nihil sit in lance mea, nec apellaturus me convivam. Recumbere ad mensam cenare non est. In America esse non significat Americanum esse
Malcolm X
centum victorias in centum pugnis consequi testimonium magnae virtutis non est: hostem vincere sine pugna hoc est testimonium magnae virtutis
Sun Tzu
certe vinculum platonicum potest esse, at solum inter maritum uxoremque
Anonymous
ceteri numquam patientur te, tamquam velis, vivere, attamen, si satis celer et fortis es, numquam vives tamquam ipsi velint
Andrew H. Vachss
ceteri quod scripserint laudibus efferant; ego quod legi vindico
Jorge Luis Borges
ceterorum vitia nostris nimis similia sunt
Leo Longanesi
Christiana religio, sicut ordinata est in ecclesiis, fuit et semper est maximus inimicus hominum progressus moralis
Bertrand Russell
Christus pro peccatis nostris mortuus est.Num audeamus martyrium irritum facere, cum desierimus ea perpetrare?
Jules Feiffer
cibus infestissimus placenta matrimonialis est
James Thurber
cinema memoriam producit, televisio oblivionem
Jean-Luc Godard
cinema, ut pictura, occulta mostrat
Jean-Luc Godard
circum communem fecimus, at non panem
Anónimo
circumagimur et, cum desiimus, humi procumbimus
Carmelo Bene
circumdor a sacerdotibus qui dictitant regnum suum non esse istius orbis, at interim manus iniciunt in omnia quae rapere possunt
Napoleon Bonaparte
cives tam saepe explorati sunt ut opinionem perdiderint
Jean Baudrillard
civitas popularis: cum fieri non potuisset ut iustum firmum esset, factum est ut firmum iustum esset
Blaise Pascal
civitas quae solum ipsius delet, se ipsam delet
Franklin Delano Roosevelt
clarissimum signum quod verum inveneris pax intus est
Amado Nervo
classicus est liber qui numquam dicere desinit quod dicendum est
Italo Calvino
cogitare labor omnium gravissimus est
Henry Ford
cogitare non obest
Giovanni Guareschi
cogitare terribile est
Oskar Panizza
cogitatio ad peregrinandum iuvat et minoris stat
George William Curtis
cogitatio arenae granulum in potestatis machina est
Bruno Arpaia
cogitatio cedit, res progrediuntur
Nina Ivanoff
cogitatio christiana orbem foedum malumque esse, foedum malumque orbem reddidit
Friedrich Wilhelm Nietzsche
cogitationes fortiores quam arma sunt. Hostes non permittimus arma tenere, quid permittimus cogitationes tenere?
Joseph Stalin
cogitationes praematurae nullae sunt, sunt tempora opportuna quae expectari necesse est
Jean Monnet
cogitationes tamquam pulices sunt, saliunt ex uno ad alterum, sed omnes non pungunt
Stanislaw Jerzy Lec
cogito, ergo sum - René Descartes
René Descartes
cognitio tamquam candelae; cum altera adhibeatur ad alteram accendendam, alterius lux non minuitur, at omnia magis lucescunt
Thomas Jefferson
cognitio tamquam candelae; cum altera adhibeatur ad alteram accendendam, alterius lux non minuitur, at omnia magis lucescunt
Thomas Jefferson
cognitio tamquam candelae; cum altera adhibeatur ad alteram accendendam, alterius lux non minuitur, at omnia magis lucescunt
Thomas Jefferson
collegium medicorum coepit graviter minari hominum saluti
Ivan Illich
com somnum cepisti, tui ipsius oblivisceris. Cum e somno excitatus es, meministi
Jorge Luis Borges
comitas naturae hominis est ut calor cirae
Arthur Schopenhauer
comitas sermo est quem surdus audit et caecus videt
Mark Twain
commentarii docere lectores nolunt, sed eis suadere se docere
Nicolás Gómez Dávila
commentarios diurnos cupide lego. Unum somnium est quod mihi concedo
Aneurin Bevan
communis generi humani consociatio solum birotis potest adesse
José Antonio Viera Gallo
communismi ratio in unam sententiam reduci potest: possessionum privatarum dissolutio
Karl Marx
communista sum, deo gratias
Jorge Amado
complures homines beati vivunt nec sciunt
Luc de Clapiers Marquis de Vauvenargues
compromissum est ars placentam partiendi ita ut unusquisque putet se maius frustum accepisse
Ludwig Erhard
concentus ad orbem servandum...Titanic memini
Anónimo
congressus est consilium hominum potentium qui singuli nihil facere possunt, sed coniuncte statuere possunt nihil fieri posse
Fred Allen
coniuges novi nesciunt quantum televisioni debeant. Olim cum coniuge loquendum erat
Isidoro Loi
coniugium: ritus celebrandus officii causa antequam divortium impetretur
Oliver Herford & John C. Clay
conscientia animi ne excrucieris umquam propter quod de uxore tua cogitavisti. Illa de te multo peius cogitavit
Jean Rostand
conscientia canis est qui non obstat quin transeamus, at nos obstare non possumus quin latret
Nicolas de Chamfort
conscientia est quod mater dicebat ante sextum annum
Brock Chisholm
conscientia ex doctrina intimae et fragilis coniunctionis cum terra animata gravissima ratio est ad iustitiam, defensionem, admininistrationemque promovendas,,
Vandana Shiva
conscientia ex doctrina nostrae intimae et fragilis coniunctionis cum terra animata gravissima ratio est ad iustitiam, defensionem, admininistrationemque promovendas
Vandana Shiva
conscientia nos non intercludit a peccatis, sed incommode ab eorum voluptate
Salvador de Madariaga y Rojo
conscientia vox intima est quae nos admonet nos videri posse ab aliquo
H.L. Mencken
consensus est quod plerique una adfirmant, sed quod nemo credet
Abba Eban
considera cogitationes tuas...verba tua fient. Considera verba tua...actus tui fient. Considera actus tuos...mores tui fient. Considera mores tuos... ingenium tuum fient. Considera ingenium tuum... fatum tuum fiet
Frank Outlaw
considera, antequam cogites
Stanislaw Jerzy Lec
consilium petitum plerumque bene non accipitur; non petitum sine dubio arrogans est
Samuel Johnson
consistere in ascensu possumus, in descensu numquam
Napoleon Bonaparte
consociata voluntas amor populorum est
Ernesto Che Guevara
constantia requirit te hodie esse ignorantem tamquam abhic unum annum
Bernard Berenson
constitutio americanae societatis ratio est foederata dimidiatorum monopoliorum palam venalium, electorum manifeste lusciosorum,deceptorum a massae mediis clare falsis
Paul Goodman
constitutio scripta est ut homines a periculis bonae voluntatis defendantur
Daniel Webster
consuetudinis magna vis est - Marcus Tullius Cicero
Marcus Tullius Cicero
consuetudo certissima est loquendi magistra - Marcus Fabius Quintilianus
Quintilianus
continentiam consequimur solum per incontinentiam. Postribulum domum tuetur
Carlo Dossi
cooruptio tamquam purgamentum est; cotidie amovenda est
Ignacio Pichardo Pagaza
coquere politicus actus est. si consociationes pro nobis coquere permittimus, potestatem perdemus. Immani fidei actu opus est ad cogitandum eas honeste acturas esse et carnem quam nobis dent veram carnem esse
Mike Pollan
Cor tantum bene videt. quod est primum absconditum est
Antoine de Saint-Exupéry
corpus, si bene uteris, omne aetatis tempus potest durare
Enrique Clarasó Daudí
corruptissima republica plurimae leges - Tacitus
Tacitus
credere creare est
Miguel de Unamuno
credite omnibus rebus quae de orbe auditis, nihil tam turpe est quod fieri non possit
Honoré de Balzac
credulitas amoris praecipua fons auctoritatis est
Sigmund Freud
crimen constitutum solum est alterum dollari latus (sordidum)
Raymond Chandler
crudelitas in animalia est tirocinium crudelitatis contra homines - Publius Ovidius Naso
Publius Ovidius Naso
cui inventio non est, alae non sunt
Muhammad Ali
cuicumque potentia parumper est crimen committit
Luigi Pintor
cum mane mortuus ero, ne fleveritis: sub terra non ero, ventus libertatis sum
Ernesto Che Guevara
cum adimistratio Rei publicae ex argentariis pendet, isti sunt, non principes, qui res regunt. Manus donans supra accipientem est. Pecunia patriam non habet et argentarii nullam pietatem erga patriam nec ullum decorum habent; unus finis lucrum est
Napoleon Bonaparte
cum aegrotamus, animadvertimus nos solos non vivere, sed vinctos cum aliqua re pertinente ad alium regnum, a quo absumus longissime, quod nos non cognoscit nec a quo possumus intellegi: corpus nostrum
Marcel Proust
cum aliquem odimus, in eius imagine aliquid praesens in nobis odimus
Hermann Hesse
Cum aliquid cupis, totus orbis coniurat ut cupiditas tua fiat
Paulo Coelho
cum aliquis de nobis somnians moritur, aliquid nostrum moritur
Miguel de Unamuno
cum aliquis de nobis somnians moritur, pars aliquod nostrum moritur
Miguel de Unamuno
cum bella ex hominum mente oriantur, in hominum mente instituenda sunt pacis praesidia
UNESCO
cum bene te habeas, iter facere alibi, non longe esse est
Isabelle Adjani
cum Berlusconi et parvum illum aspicio, abdicare genere humano cupio
Franco Battiato
cum cerebrum in matris ventre formatur, nullam cogitationem habet
Maurice Blanchot
cum cibum miseris praebueram, sanctus nominabar.Cum quaesiveram cur miseris cibum non esset, communista
Hélder Câmara
cum commentarii liberi sunt et omnes homines legere possunt omnia tuta sunt
Thomas Jefferson
cum consensisti cum plerisque, tempus est ut sistas et cogites
Mark Twain
cum crevero, volo puer parvus fieri
Joseph Heller
cum de morte cogitatur omnia ridicula sunt
Thomas Bernhard
cum deus tacet, quod quidam vult, inducit ut ille dicat
Jean-Paul Sartre
cum doctor Johnson pietatem patriae hominis perditi ultimum refugium descripsit, magnas potestates verbi \'reformationis\' ignorabat
Roscoe Conkling
cum docuisti, dubitandum esse quod doceas doce
José Ortega y Gasset
cum duo homines, qui in negotio versantur, consentiunt, alter superest
William Wrigley Jr.
cum duo occurrunt quasi duae substantiae inciderent est; si vis contraria fit, utraque mutatur
Carl Jung
cum duo versentur in furiosissima, stultissima, desipientissima et caducissima animi concitatione, postulantur iurare se semper futuros esse in hac condicione euphorica, vitiosa et lacerante, quoad mors eos dividat
George Bernard Shaw
cum fidei praedicatores huc pervenerunt, Afris terra erat et peaedicatoribus libri divini. Nos opertis oculis precari docuerunt. Cum aperuimus, iis terra, nobis libri divini erant
Jomo Kenyatta
cum homines iam non algent, esuriunt, timent, contenti non sunt
Ennio Flaiano
cum homines liberi agendi ut velint sunt, plerumque inter se imitantur
Eric Hoffer
cum homines mecum conveniunt, semper videor errare
Oscar Wilde
Cum homo in lecto dormiens otiosusque aliquid somniit, quid verius est, ipse ut conscientia somnians vel somnium eius?
Miguel de Unamuno
cum homo in re publica exercitatus suis verbis numquam credat, obstupet cum ceteri credant
Charles De Gaulle
cum homo quidam dormiens immobilis in lecto somniat , quod est verius?Ille ut conscientia somnians vel somnium eius?
Miguel de Unamuno
cum homo tigrem interfecit, id exercitationem corporis appellant; cum tigris hominem, ferociam
George Bernard Shaw
cum in alicuius oculis inspexeris, cogeris in te ipso inspicere
Tahar Ben Jelloun
cum in ecclesiam eas, christianus non fis ut, cum in stabulum eas, autocinetum non fis
Laurence J. Peter
cum ingenium verum nascitur, animadvertitur quod omnes stolidi contra eum societatem coeunt
Jonathan Swift
cum laetitia salias, cave ne quisquam tibi humus sub pedibus auferat
Stanislaw Jerzy Lec
cum lingua corrumpitur homines credere desinunt quod sentiunt; hoc ad vim ducit
Wystan Hugh Auden
cum lingua quaedam exstincta est, imago hominis deficit
Octavio Paz
cum minus teneamus, plus damus. Videtur absurdum, at haec ratio amoris est
Madre Teresa di Calcutta
cum monumenta deletis, bases servate.Semper utiles esse possunt
Stanislaw Jerzy Lec
cum necessitas gravis est, est qui statim credat omnibus rebus
Arnold Lobel
cum omnes unum cogitant, nemo cogitat
Walter Lippmann
cum pedes requiescunt, mens quoque agere desinit
Johann Georg Hamann
cum physicus, insignis sed grandis natu, aliquid esse posse dicit, haud dubie fere verum dicit: Cum aliquid esse non posse dicit, sane errat
Arthur C. Clarke
cum populus quidam suam linguam tueri non ausus est, paratus est ad servitutem
Remy de Gourmont
cum pueritia occidit, cadavera eius adulti appellantur et in civitatem ingrediuntur, nomen inferni elegantissimum.Quo pueros timemus, quamquam amamus: modus ruinae nostrae sunt
Brian Aldiss
cum putavero me vivere didicisse, et mori discam
Leonardo da Vinci
cum quidam nimis properat ad se liberandum beneficio accepto, ingratus est
François de La Rochefoucauld
cum res in malam partem eunt, ne secutus sis
Elvis Presley
cum satis tenebrarum sit sidera conspici possumus
Martin Luther King
cum scriberem, numquam putavi me ad populum appropinquare. Ut verum dicam, numquam putavi me ad quemquam appropinquare
Jorge Luis Borges
cum sermonem peregrinum loqui incipimus, oris et manuum et corporis sermonem mutamus. Iam alii fimus
Isabelle Adjani
cum sint translationes, lingua vehiculum, non finis est
Shashi Tharoor
cum tantum ultimam arborem cederitis, ultimum flumen venenaveritis, ultimum piscem ceperitis, tum solum pecuniam edi non posse intellegetis
Cree Indian Prophecy
cum tempore pacis foedus feci; id me non sequitur nec ego effugio, olim congrediemur
Mario Lago
cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo plures... (Erasmus Roterodamus)
Desiderius Erasmus von Rotterdam
cum turbam plaudentem cuidam audivi, semper misericordia afficior erga eum. ad sibilos audiendos nihil ei agendum erit nisi longius vivat
H.L. Mencken
cum vere nos ipsos obliviscimur, facimus quae digna sint memoria
Anonymous
cum virtutes contempsisset, hodie ad contemptum vitiorum hoc saeculum pervenit
Nicolás Gómez Dávila
cum vita ita sit, ultio somniatur
Paul Gauguin
cum vivat, homo quidam uxorem, partes vel religionem mutare potest. At numquam follis societatem
Eduardo Galeano
cupiditates vitia aut virtutes sunt solum si immodicae
Johann Wolfgang von Goethe
cupisne plures iuvantes? fac ut tibi opus non sit
Alessandro Manzoni
cur consulam posteritati? quid mihi fecit?
Groucho Marx
cur homines qui alios homines necaverunt necantur? Num ad probandum homines necandos non esse ?
Norman Mailer
cur mortem timemus? Maximus eventus vitae est
Charles Frohman
cur natura homines genuit? Ut monstraret se errare posse an mera ignorantia?
Jackson Holbrook
cur repetamus veteres errores cum sint faciendi tam multi novi?
Bertrand Russell
cur verbis gravibus uteris? Valde paulum significant
Oscar Wilde
curae inventae sunt ad ignotos morbos
Ronald Reagan
cynicus est qui, cum florum odorem percipit, feretrum quaerit
H.L. Mencken
cynicus non solum est qui ex praeteritis rebus dura praecepta trahit, sed qui immature futuris decipitur
Sydney J. Harris
de divitiis: pecunia in arca ferrata tenemus, somnia in loculo
Mirco Stefanon
debilis est quia non satis dubitavit et ad exitus pervenire voluit
Miguel de Unamuno
decem minuta nobis sunt ut cogitationem persequamur antequam ea redeat ad orbem somniorum
Richard Buckminster Fuller
dedecus incipit cum magistratus finem faciunt
Karl Kraus
delectari significat fere semper rationem taedii mutare
Charles Régismanset
deliciae: formula usitatissima ad appellandam personam alterius generis cuius nomen non meministis
Oliver Herford
delicti castigatio posita est in scelere ipso; poena, quam lex adiungit, superest
Anatole France
dementium medicus quidam est qui ex te magno pretio quaerit multa quae uxor gratis te rogat
Joey Adams
demonstrator funestus virtutum humanitatis nostrae est quod nullum negotium melius est quam belli
Douglas Mattern
desiderium iam non est quod fuit
Simone Signoret
desines timere, si sperare desieris (Lucius Annaeus Seneca)
Lucius Annaeus Seneca
desperatio ad intellectum, bona spes ad voluntatem pertinet
Antonio Gramsci
deterrima sua ignorantia est
San Girolamo
Deus hominem generavit et, cum eum non inveniret satis solum, sociam ei dedit ut solitudinem magis animadverteret
Paul Valéry
Deus mihi ignoscet. Ars sua est
Heinrich Heine
deus tempus actum mutare non potest. Eo pati coactus est rerum scriptores esse
Samuel Butler
Deus, tamquam disiunctio, omnia mutare potest
Guido Guerrasio
diabolus omnia in optimam partem accipit si putat se depravare homines posse
Karl Kraus
dic verum interdum. Ita tibi credent cum mentiaris
Jules Renard
didici vitam nihil esse nec quicquam vitam esse
André Malraux
dies cum pluit pessimi non sunt; tum solum altus incedere potes, quamquam fles
Jim Morrison
dies quos oblivisci non possumus quinque vel sex sunt: ceteri massam faciunt
Ennio Flaiano
difficile dictu quis in nos peius agat, si inimici pessimis consiliis aut amici optimis
Lord Lytton
difficile est non mentiri ei qui nimis sapit
Ludwig Wittgenstein
difficile est efficere ut homo, cuius salarium ex eius potestate ignorandi pendet, aliquid intelligat
Upton Sinclair
difficile est mulierem aliorum non cupere, quia mulieres nullius sunt plerumque paulum aptae ad delectandos homines
Enzo Biagi
difficillimum est operae magna cum diligentia studere et simul eam contemnere
Milan Kundera
difficultas in eo est quod vetera moriuntur nec nova nasci possunt
Antonio Gramsci
difficulter putatur homo verum dicere, cum profecto scias te mentiturum fuisse, si in eodem loco esses
H.L. Mencken
digitale celeritas, potentia est. Charta voluptas
Giuseppe Annoscia
dignus qui verum dicat unus est qui mori non timet in nomine veri
José María Vargas Vila
disciplinae propositum est mentem apertam pro mente vacua susbstituere
Malcolm Steve Forbes
discipuli quem cibum magistri concoxerunt edunt
Karl Kraus
dissensio est maximum genus pietatis erga patriam
Thomas Jefferson
ditescamus mutuis diversitatibus
Paul Valéry
ditissimus homo est cuius voluptates minoris veneunt
Henry David Thoreau
diurnarii fidem non praestant mendaciis hominum in Re publica exercitatorum, sed ea repetunt. Quod est longe deterius
Coluche
diurnarii officium solum ars est album spatium explendi
Rebecca West
diurnarium opus vulgare quod quisquam sciri non vult est; ceterum suasio est
Horacio Verbitsky
diurnarius est is a quo ceteris explicandum est quod ipse non intellexit
Lord Alfred Northcliff
diurnarius tempore praestituto stimulatur. Si ei tempus est, deterius scribit
Karl Kraus
divina lux mundum caecat, non illuminat
Patrick Emin
divitiae pauperibus in liberis consistunt, divitibus in parentibus
Massimo Troisi
divitiae te divitem non faciunt, sed occupatum
Fernando de Rojas
divitiarum expectatio inter causas paupertatis publicae erat (Tacitus)
Tacitus
divitibus Intelligere difficile est cur, cum esuriant, tintinnabulum non moveant ut cibum apportetur
Walter Bagehot
divitibus lis inter pauperes optimum negotium est
Eduardo Pérsico
divitibus tam difficile est sapientiam consequi quam sapientibus divitias
Epictetus
divitior homo est contentus parvi, quod contentum esse divitiae, a Natura datae, sunt
Socrates
divortium facere quod hominem quendam non ames stultum est tamquam ei nubere quod ames
Zsa Zsa Gabor
divortium quodvis sartura in re quae male evenit est. Pugna pro divortio aversarum est.Pugnandum est contra matrimonium
Luciano Bianciardi
docti quidam operam dant ut cerebrum impleant, quidam ut exhauriant. Nihil valet dicere hos plures esse
Carl William Brown
docti tantum discere diligunt; indocti docere malunt
Edouard Le Berquier
doctorum officium hodie magismagisque est dubitationes serere, non veritates metere
Norberto Bobbio
doctrina est quod homini superest cum omnia oblitus est
Edouard Herriot
doctrina maxime profecit ex libris in quibus editores detrimentum acceperunt
Thomas Fuller
doctrina mira est, sed meminisse interdum bonum est nihil quod mereatur cognosci instrui potest
Oscar Wilde
doctrina neque multum legere neque multum scire est; multum cognoscere significat
Fernando Pessoa
doctrina occidentalis tantum favit transitioni a facilibus ad difficilia per inutilia
Marco Crivellaro
doctrinam donare est sitim donare. Reliquum consequentia erit
Antoine de Saint-Exupéry
doctus est quidam cuius intellectus semet contemplatur
Albert Camus
doctus est quidam qui conglutinat libros quos non legit
Leo Longanesi
domini huius Rei publicae veritatem cognoscunt. Americanum somnium appellatur, quod, ut credatur, dormire opus est
George Carlin
domum mundare cum liberi crescant est ut marginem viae purgare antequam ningere desinerit
Phyllis Diller
donec homines Caesares et Napoleones colent, Caesares Napoleonesque ad diem praestitutum exsurgent et eos miserabiles reddent
Aldous Huxley
dos est magna parentium virtus - Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus
dos est magna parentium virtus (Horatius)
Quintus Horatius Flaccus
duae viae sunt ad nationes subiugandas: altera gladio, altera debito
John Adams
dubitare de se primum signum cognitionis est
Ugo Ojetti
dubitatio bellis est cuius folia numquam desinunt exfoliari
Mario Vargas Llosa
dubium est unum ex nominibus intelligentiae
Jorge Luis Borges
dubium molestum, sed cerititudo ridicula est
Voltaire
dulce bellum inexpertis - Erasmus von Rotterdam
Desiderius Erasmus von Rotterdam
dum copia rerum est, malum iniquum est inopia
Robert Francis Kennedy
dum manet angor conscientiae, culpa manet
Jorge Luis Borges
duo me afficiunt admiratione: intelligentia beluarum et saevitia hominum
Flora Tristán
duo sunt genera televisionis: televisio sana quae cives difficiles rectu gignit, et televisio stolida quae cives faciles rectu gignit
Jean Guéhenno
eadem verba esxressa ab oribus distinctis, alia, etiam contraria, significant
Alessandro Morandotti
eam verum clamare coram omnibus sufficit. Nemo credit omnesque amentem putant!
Luigi Pirandello
ecclesia permultis maximum fidei impedimentum fit. In ea nihil vident praeter potestatis cupiditatem humanam, theatrum quoddam hominum qui se administrare doctrinam christianam fingunt, sed impedimentum verae fidei fiere possunt
Joseph Ratzinger
ecclesia quaedam, quae a persecutionibus non afficitur, at ordinis plebeii beneficiis consensuque gaudet, ecclesia Christi non est vera
Oscar Romero
Ecclesia terram planam esse dicit, sed ego scio globosam eam esse quod umbram eius in luna vidi et umbra magis fido quam Ecclesia
Ferdinand Magellan
editionem istam dico meis inimicis qui tantum in cursu me adiuverunt
Camilo José Cela
editionis libertas forsitan est quae imminutionem libertatis cognitionis magis passa est
Albert Camus
editor est qui a palea frumentum separat et paleam edit
Adlai Stevenson
educatio progrediens inventio ignorantiae nostrae est
Will Durant
educatio ratio est qua parentes vitia sua liberis transmittunt
Armand Carrel
educatio ratio est quae nobis adsequi gradum altiorem opinionum praeiudicatarum permittit
Laurence J. Peter
egestas alicuius rei quam cupimus pars necessaria est beatitudinis
Bertrand Russell
egestas cibi in orbe terrarum quae vexat quingentiens pueros solvi potest pretio unius belli diei
Peter Ustinov
ego sum meaeque condiciones
José Ortega y Gasset
ego terras omnis tamquam meas videbo, meas tamquam omnium - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
ei, ut omnibus hominibus, malis temporibus contigit vivere
Jorge Luis Borges
eius conscientia munda erat: nam numquam ea utebatur
Stanislaw Jerzy Lec
eius consilia omnino honesta fuerunt, ut dici solet; id est quendam mulierem matrimonio re familiari fraudare
Henry Fielding
el hecho de que existan lenguas diferentes es uno de los mayores misterios
Elias Canetti
elector: qui gaudet divino beneficio alicui ab aliis electo suffragandi
Ambrose Bierce
electronica epistula lacrimae coronam capere non potest
José Saramago
elegans est homo cuius vestis numquam notatur
William Somerset Maugham
elegantia morum vera in arte victoriarum mutandarum suarum in clades residet
Emil Cioran
eos qui vincunt, quacumque vincunt, numquam pudet
Niccolò Machiavelli
erit illud tempus cum quaecumque bestia interfecta iudicetur ut interfectus homo
Leonardo Da Vinci
error est credere neminem suum ingenium cognoscere.Fere omnes vitia sua egregie cognoscunt, sed appellare perseverant nominibus aliis ac ceteri utuntur
Arthur Helps
errorem non video in quem non caderem
Johann Wolfgang von Goethe
errores mentis manent neglecta ratione cognitioneque
Giacomo Leopardi
esne Miss Smith, filia ditissimi argentarii Smith?Non esne?mihi ignosce, momento temporis me amore captum esse putavi
Groucho Marx
essentia mathematicorum in libertate sua est
Georg Cantor
esset aliquod imbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum si tam tarde perirent cuncta quam fiunt: nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
est aliquid quod ex magno viro vel tacente proficias - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
est libera mulier contrarium exactum ac mulier mobilis est
Simone de Beauvoir
est quomodo inveniatur homo quidam honestum sitne; ex eo quaerete. Si ita respondet, marcens est
Groucho Marx
et eunt homines mirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et Oceani ambitum et gyros siderum et relinquunt se ipsos nec mirantur - Sant\'Agostino
Sant'Agostino
Europa fiet, quod est vere, parva pars Asiae continentis? Vel manebit, quod videtur, pars totius orbis pretiosissima, margarita terrae, mens coporis vastissimi?
Paul Valéry
eventus rei est quod velis obtinere. Beatitudo velle quod possideas est
Jackson H. Brown
eventus rei facile est impetratu. Difficile est mereri
Albert Camus
ex alcoolo excepi magis quam alcoolum ex me
Winston Churchill
ex cerebro, ex cerebro solum gignuntur voluptates, gaudia,risus facetiaequae ita ut dolores et aegritudines
Hippocrates
ex iuventutis stulte factis quod me piget non est quod feci, sed quod facere iam non possum
Pierre Benoit
ex me quaesiverunt: esne pro aromatum libertate?Respondi: primum panis usum liberum reddamus. Subicitur acri interdictioni in medio mundo
José Saramago
ex omnibus pestibus quae homines adfligunt, dominatio sacerdotum pessima est
Daniel Defoe
ex rationali doctrina unus inter quattuor Americae cives laborat aliquo mentis morbo. Cogita de tribus amicis tuis carissimis. Si valent, tunc de te agitur
Rita Mae Brown
ex susceptore petere ne rationem corrumpat est ut ex medico dentium ut codicillos regulares emittat
Anónimo
ex victore non quaeretur dixerit verum an non. In belli comparatione exordiisque non interest quis probe dicat sed quis vincat
Adolf Hitler
exemplum praeclariorum sequimini, qui omnia relinquunt ut praeclariorem orbem aedificent
Salvador Allende
exitus felicis secretum in probitate moribusque bonis est. Si utrumque fingere potes, egeris
Groucho Marx
exitus opes excusare potest, dum sit aliquid ad finem excusandum
Leon Trotsky
exitus positus est in instrumentis ut arbor in semine suo
Mohandas Karamchad Gandhi
exitus secretum sinceritas est. Si potes eam fingere, egisti
Arthur Bloch
experientia bona schola est. At pretium magnum
Heinrich Heine
experientia flamma est quae non illuminat sine ustione
Benito Pérez Galdós
experientia nomen est quod nostris erroribus imponimus
Oscar Wilde
experientia res mira est qua potes errorem recognoscere cum iteres
Franklin P. Jones
expositio scribitur non ut certior lector fiat, sed ut qui scripserit defendatur
Dean Acheson
fabula prima est quod administratio exsistit. Secunda est quod fortunam sibi ipsi facere valere significat
Robert Heller
fabula veterum ficta religio cui nemo fidem tribuit est
James K. Feibleman
fac ut puer qui fueris te ducat
José Saramago
facile est memoriam suam scribere ei cui mala memoria est
Arthur Schnitzler
facile fallimur per quod amamus
Molière
facile nostras culpas obliviscimur, cum uni eas cognoscamus
François de La Rochefoucauld
facilius atomos dissolvitur quam locus communis
Albert Einstein
facilius est homines decipere quam eis persuadere se deceptos esse
Mark Twain
facilius est quaedam lege confirmari quam de iis rebus rationem reddere
Nicolas de Chamfort
facilius inimico quam amico ignoscere est
William Blake
facilius unicuique est pro praeceptis suis pugnare quam sequi
Alfred Adler
facinus indignum non est argentarios quosdam in carcerem conditos esse, facinus indignum est omnes alios liberos esse
Honoré de Balzac
fallitur qui gramatica usui vult obsistere
Michel de Montaigne
falsum nobis sit omne verum quod risus non comitatus sit
Friedrich Wilhelm Nietzsche
familiarium affectus solum in certis temporibus induuntur
Karl Kraus
fanaticorum societas coetus hominum est qui personae dicunt eum unum non esse cogitantem quodam modo de se
Kenneth Williams
fatum populi cuiusdam ex gramaticae statu pendet. Nulla magna civitas sine verborum usu bonorum est
Fernando Pessoa
faveo aromatum comprobationi. Ex virtutum ratione mea, si homines se interficere volunt, iis ius id faciendi omnino est.Plerumque incommodum, qui ex aromatibus oritur, ex vetito oritur
Milton Friedman
faveo legis respectui nec obliviscor hanc adhibendam esse ad infirmissimos tuendos
Romano Prodi
fecundus populus contra ac populus excultus est
Albert Camus
felix non est is cui fortuna nihil amplius afferre, sed cui nihil tollere potest
Francisco de Quevedo y Villegas
feminae nos amant propter vitia nostra. Si nobis satis sunt, nobis omnia ignoscunt, etiam intellectum
Oscar Wilde
feminae satis falsae sunt ut omnes liberi dicere possint de matre: sancta fuit
Remy de Gourmont
feminas esse difficillimum est, quod iis cum viris maxime agendum est
Joseph Conrad
fere libenter homines id quod volunt credunt (Caius Iulius Caesar)
Caius Iulius Caesar
ferme omnes homines propter medicamenta, non propter morbos moriuntur
Molière
fidelitatis itinera semper recta sunt
José Ortega y Gasset
fides ars est adulterium committendi cogitatione solum
Décoly
fides debitum est erga se ipsum antequam erga alios
Luigi Pirandello
fides est cum amor fortior est quam instinctus
Paul Carvel
fines tantum iuvant ut populi ad paupertatem redigantur, ut inter se quisque saeviat, ut loquatur raram barbaramque linguam, spatii vitalis, necessitatum terrae sicietatisque, ut excommunicationes exclusivas in immigratos externos, tamquam leprosos ,pronuntiet et tamquam clausura omnis populi in se potentiam divitiasque, loco miseriae et taedii gignere posset
Luigi Einaudi
finis vitae est componere fulgidam opinionem nostri cum foedis rebus quas ceteri de nobis cogitant
Quentin Crisp
firmiter credo res novas fontem iuris esse
Fidel Castro
flammiferum accendere saepe pluris est quam tenebris maledicere
Eleanor Roosevelt
foeda tempora cum stulti caecos ducunt
William Shakespeare
foedissimum est homines dictitare, nobis inscientibus, ea quae sunt admodum vera
Oscar Wilde
follis ludo egrediendum est e medicamentarii et nummariis tabernis
Zdenek Zeman
follis ludus incipit mendacium esse optime narratum instrumentis nuntiorum
Jorge Valdano
follis ludus popularis est quod stoliditas popularis
Jorge Luis Borges
forma mulieres iuvat ut amentur ab hominibus, stoliditas ut homines ament
Coco Chanel
forsitan ethica disciplina extincta toto orbe est. Nihil interest, nobis alias invenienda erit
Jorge Luis Borges
forsitan hic orbis infernus locus alius sideris est
Aldous Huxley
forsitan unus locus in quo homines animadvertunt se in tuto versari, in vinculis est, nisi adficerentur libertatis minis instantibus
Germaine Greer
fortasse optimi sunt qui sciunt se valere tanti quanti nihil quod illos circumdat
Vincenzo Cerami
fortuna ad rationem popularem defendendam Bush est
Anónimo
fugientes qui moriuntur plures sunt quam qui pugnantes
Selma Lagerlöf
fundamenti investigatio est quod facio cum nescio quod faciam
Wernher von Braun
funes quae aliorum obsequium in alios ligant, funes necessitatis plerumque sunt
Blaise Pascal
futura sunt hominibus qui occasiones vident antequam manifestae fiant
Theodore Levitt
futurum tempus meum incipit cum mane surrexi. Cotidie aliquid novi faciendum in vita invenio
Miles Davis
gallina tantum est ratio qua ovum alterum producit
Samuel Butler
gallus ipso matutino tempore, quo in ollam recidit, canit
Stanislaw Jerzy Lec
gena sua cuiusque veri hominis urenda sunt alapa cuivis homini data
José Martí
genus humanum nimiam veritatem pati non potest
Carl Jung
genus humanum una optima arma possidet: risum
Mark Twain
genus roboris est mundior sole et et quae potest renovari saepius vento; est quae non consumimus
Arthur H. Rosenfeld
gradus humanitatis societatis cuiusdam ingrediendo in vincula eius iudicari potest
Fedor Michailovich Dostoevski
gravis exercitatio corporis nihil pertinet ad comitatem. Referta est odio, invidia, iactatione, neglegentia omnium regularum et voluptate quae gaudeat roboris aspectu: id est bellum sine armis est
George Orwell
gravis quaestio philosophiae una est: mors voluntaria
Albert Camus
haec imago mihi abstulit quinque minuta, sed posui sexaginta annos ut eo pervenirem
Auguste Renoir
haec mea principia sunt. Nisi te iuvant, mihi sunt alia
Groucho Marx
haec suspensio terribilis est. Spero eam perdurare
Oscar Wilde
haeresis idem est ac mentis libertas
Graham Greene
haereticus non est qui in rogo ardet, haereticus est qui incendit
William Shakespeare
Hegel verum dicebat cum asseverabat nos ex historia rerum gestarum discere homines nihil ex ipsa discere posse
George Bernard Shaw
hiberica lingua cum deo, italica cum feminis, gallica cum viris, germanica cum cane loquor
Charles V
hic librorum amor me convertit in stultam omnium doctissimam
Louise Brooks
hic ne silvae leges quidem coluntur
Nicanor Parra
hic uxor iacet. Sinite ut iaceat. Nunc quiescit et ego quoque
John Dryden
Hilarem Christi natalem diem faustumque annum
Anonymous
hispanicus sermo lingua doctrinae non erit quoad scientia hispanice non scribatur
Angel Martín Municio
historia hominum, inter salutem et ruinam, anceps est. Ne scimus quidem an simus ipsi domini fotunae nostrae
Norberto Bobbio
historia nos docet homines vel nationes prudenter agere, cum omnes ceteras potestates exhauserint
Abba Eban
historia nos docet, cum efferitatem perspexerunt, homines ad dirimendam se movere
Noam Chomsky
historia rerum gestarum: expositio falsa plerumque factorum minimi momenti actorum ab imperatoribus plerumque latronibus militibusque plerumque stultis
Ambrose Bierce
histrio est quidam qui non te audit nisi de eo loqueris
Marlon Brando
histrio mendax sincerus est
Albert Camus
hiuius regionis malum est nimis homines in re publica exercitatos esse qui putant, propter persuasionem ab experientia captam, omnes semper posse decipi
Franklin Pierce Adams
hoc est praeceptum meum: omnes homines stulti sunt - Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus
hoc interest inter imprudentem quendam et prudentem, quod ille paratus est propter causam ad mortem obeundam, hic propter ipsam ad humiliter vivendum
Jerome David Salinger
hoc maximum est in communicatione, percipere quod non dicitur
Peter Drucker
hoc solum petimus: occasionem quendam paci paremus
John Lennon
hodie bene educatum esse magnum incommodum est, cum excludaris a multis rebus
Oscar Wilde
hodie cinema studet tantum magnae pecuniae colligendae
Roman Polanski
hodie Don Quijote pro molis vento incitatis pugnant
Anónimo
hodie forsitan finis non est quod sumus invenire, sed quod sumus recusare
Michel Foucault
hodie institutio est ludus et disciplina pueritiae quaedam ad adultos virtuales educandos, ubi, interdiu, fortuito praeceptio quaedam, saepe parvi pretii accidit
James Howard Kunstler
hodie iuvenes cogitant pecuniam plurimi esse et, cum senes facti erunt, ita esse reperient
Oscar Wilde
hodie mundi bonorum administratio immanis domus aleatoria est
Fidel Castro
hodie musica ab argentariis ratiocinatoribusque regitur, propensio cui a nobis omnino repugnandum est
Brian May
hodie scilicet in scaena mundi nos, qui ad regionem occidentis colimus, personae et spectatores uni sumus; itaque, televisionibus ephemeridibusque, unas rationes nostras audimus, unos dolores nostros animadvertimus
Tiziano Terzani
hodie, praeter tabacum, alcoolum et televisionem, aromatum maxima pars prohibetur, sed liberi ea invenire possunt in omnibus scholarum recessibus
Manu Chao
hodierna ratio oeconomica machina universalis est quae naturam delet gignitque innumerabiles victos quibuscum nemo scit quid faciat
George Susan
Hollywood est ubi pro osculo milia dollarorum accipis, pro anima dimidiam partem dollari
Marilyn Monroe
homicidii impetus, inter multos alios impetus, naturae generis humani est. Una eunt: homo et mors, homo et ferinitas, homo et sanguen. Res non grata, sed profecto ita est
Roberto Bolaño
hominem amare potes, nisi satius cognoscis
Charles Bukowski
hominem appello qui animo et scientia compos est linguae suae
Don Lorenzo Milani
homines afficiuntur benevolentia magis ad miseriam quam ad beatitudinem
Simone de Beauvoir
homines amare facillimum est, difficile proximos amare
Eric Hoffer
homines aptissimi ut decipiantur ipsi sumus
Edward Bulwer-Lytton
homines clamant ne inter se audiantur
Miguel de Unamuno
homines culti impetibus ad sexum pertinentibus omnino satisfacere sine amore non possunt
Bertrand Russell
homines ex omnibus animalibus uni sunt qui erubescunt. Et uni sunt quibus causa est
Mark Twain
homines facti sunt instrumenta instrumentorum ipsorum
Henry David Thoreau
homines heroes fiunt cum non possint aliter agere
Paul Claudel
homines ignorantes, non stulti, nascuntur, stultitia ex educatione oritur
Bertrand Russell
homines in Re publica exercitati nihil praeter argentariorum famulos sunt
Ezra Pound
homines in Re publica exercitati partis laevae Republicae nocere dicunt homines dexterae partis, homines dexterae partis Rei publicae nocere homines laevae partis dicunt; modeste volo opinionem proponere utrumque periculosum esse
Carl William Brown
homines in Re publica exercitati pro partibus suis loquuntur, partes numquam errant, numquam erraverunt nec umquam errabunt
Walter Dwight
homines in Re publica exercitati, cum lucem ad ultimam cavernam videant, exeunt et alteram emunt
John Quinton
homines in tribus generibus possunt congregari: fatigati ut moriantur, taedio affecti ut moriantur, anxii ut moriantur
Winston Churchill
homines ita sunt: mutandi non sunt, sed cognoscendi
Gustave Flaubert
homines magis flent propter preces exauditas quam irritas
Santa Teresa de Jesús
homines malum edunt tamquam apes mel
William Golding
homines mira gerere possunt, nisi meritum sibi adtribuunt
Edward Moore 'Ted' Kennedy
homines miseri sunt quod nesciunt quam beati sint. Si quis hoc detegerit, beati tandem fient
Fedor Michailovich Dostoevski
homines motus animi rationesque agendi mutant velocitate eadem qua studia mutant
Arthur Schopenhauer
homines nimios muros et perpaucos pontes aedificant
Isaac Newton
homines non moriuntur propter pecuniae inopiam. Moriuntur quod ad opes non accedunt
Vandana Shiva
homines non pudet de rebus lubricis cogitare; sed eos pudet cogitare sibi tribui posse eas cogitationes lubricas
Friedrich Wilhelm Nietzsche
homines numquam plene ardenterque malum faciunt tamquam propter religionem
Blaise Pascal
homines omnino gaudere otio non possunt nisi occupati sunt
Jerome K. Jerome
homines ore mentiri possunt, sed vultus habitu quem illo tempore sumunt verum dicunt
Friedrich Wilhelm Nietzsche
homines parvi ceteros aestimant, sed ne ipsos quidem magni aestimant
Leon Trotsky
homines paucis verbis optimi sunt
William Shakespeare
homines plura quam cetera animalia non cognoscunt. Minus cognoscunt. Ii quod cognoscendum est cognoscunt. Nos, minime
Fernando Pessoa
homines putant se liberos esse, sed solum liberi sunt hoc putandi
Jim Morrison
homines qui maiore honore in mulieribus versantur idem sunt qui iis se carere pati possunt
Charles Baudelaire
homines qui numquam rident graves non sunt
Pierre Dac
homines rudes cogitationes suas perspicue significare verum omnino non est; perspicuitas quae in iis inveniri potest non oritur ex sermonis cognitione, at cogitationum paupertate
Samuel Johnson
homines semper sinceri sunt. Tantum sinceritatem mutant
Tristan Bernard
homines sunt qui omnia sciunt, sed haec solum sciunt
Niccolò Machiavelli
homines sunt tam pauperes ut pecuniam tantum possideant
Anonymous
homines taciturni mulieres iuvant. Putant illos aures praebere
Marcel Achard
homines traditi non sunt in custodiam fati, sed opinionum ipsorum
Franklin Delano Roosevelt
homines verbis utuntur solum ad suas cogitationes celandas
Voltaire
homines virtute praediti non erunt nisi eis licet vitiosos esse
Frank Meyer
homines voraces sibi dentibus fossam fodiunt
Henri Estienne
homines, cum mortem, miseriam ignorantiamque delere non potuissent, de hac re non cogitare maluerunt ut beati essent
Blaise Pascal
homini cuidam secretum ad prospere procedendum est magnam uxorem iuxta tenere et saepe mutare...
Enzo Ferrari
Homini delictum maximum est natum esse
Pedro Calderón de la Barca
homini optimum non est quod ei accidit quod optet
Heraclitus
homini opus est sua somniorum comparatione
José Saramago
homini publico prospiciendum est quod eveniet mane, postero mense annoque futuro et explicandum postea cur hoc non evenerit
Winston Churchill
homini qui intellectum non amittit quibusdam rebus, non est intellectus qui possit amitti
Gotthold Ephraim Lessing
hominibus cognoscendum est quibus periculis occurrant cum se interficere conentur
Ron C. Carman
hominibus duo modi operandi tantum sunt: licentia et pavor
James R. Schlesinger
hominibus finis belli faciendus est, aliter bellum finem hominum faciet
John Fitzgerald Kennedy
hominibus magnae cogitationes non sunt. Magnae cogitationes obviam hominibus eunt
Franco Modigliani
hominibus opinio falsissima est de suo loco in rerum natura; et hic error emendari non potest
William Somerset Maugham
hominibus orbis maternus, mulieribus virilis est
Belén Sánchez
hominibus repercussus tardi sunt: generaliter solum in saeculis subsequentibus intellegunt
Stanislaw Jerzy Lec
hominis animus numquam tam strenuus videtur cum de ultione desistit et iniuriae ignoscere audet
E.H. Chapin
hominis imperiti est fortuna non fidere
Joseph Conrad
hominis natura me fefellit cum simillimam eam esse mei intellexi
J.P. Donleavy
hominis natura: quod te cogit pediti maledicere cum conducis et conductori cum pedes sis
Oren Arnold
hominis progressio multiplicatio infinita necessitatum inutilium est
Mark Twain
hominum nodus est quod stulti firmissimi, sapientes incertissimi sunt
Bertrand Russell
homo arborem pro se non serit, sed pro posteritate
Alexander Smith
homo cui magis contradicere times ipse es
Nassim Nicholas Taleb
homo decipi non potest nisi a se ipso
Ralph Waldo Emerson
homo dives est pro numero rerum quarum egere potest
Henry David Thoreau
homo est animal rationale que desinit esse compos sui ubi se gerere ex rationis legibus accitur
Oscar Wilde
homo est bestia domita quae diu aliis bestiis imperavit fraude ac vi ac crudelitate
Charlie Chaplin
homo in Re publica exercitatus funambulus est: Pondere libratur dicens et faciens diversa
Maurice Barrès
homo in Re publica exercitatus proximis suffragiis, Rei publicae rector proximis generationibus consulit
Otto von Bismarck
homo omnino paratus est ad operandum propter operae apparatum; extra opificium ipsam cutem et ipsum caput servat
Christophe Dejours
homo prudens fit solum cum latitudinem ignorantiae suae inceperit obiter computare
Gian Carlo Menotti
homo quidam cum nova cogitatione stultus est antequam cogitatio firmetur
Mark Twain
homo quidam qui perfectam imaginem animo concipit vim possidet eandem ac novem et nonaginta, quibus tantum utilitates sunt
John Stuart Mill
homo quidam vir fit tantum cum imitatus sit alios viros
Theodor W. Adorno
homo res pauperat multo magis verbis quam silentio
Mohandas Karamchad Gandhi
homo rudis pervenit ad omnem vitae aetatem
Nicolas de Chamfort
homo semper paratus est ad moriendum cogitatione quadam, dum ea sibi clara non sit
Paul Eldridge
homo sine desideriis, imaginibus et magnis rebus, monstrum esset, aper mathematicis laureatus
Fabrizio De André
homo sociale animal quod similes suos odit est
Eugène Delacroix
homo solus semper in malo convictu est
Paul Valéry
homo sum saeculi mei finibus.At numquam dixi quod nolebam, quamquam semper non dixi quod volebam
Enzo Biagi
homo terra deambulans est
Atahualpa Yupanqui
homo tiro et magister dolor est
Alfred de Musset
homo unum animal est denegans quod est
Albert Camus
homo verbis unis non vivit, quamquam interdiu ad ea edenda cogitur
Adlai Stevenson
homo, homo quivis, pluris quam vexillum, quodvis vexillum, est
Eduardo Chillida
homo, qui senex quinquaginta annorum eundem mundum videt quem iuvenis viginta annorum videbat, triginta annos viae perdidit
Muhammad Ali
honestum est quod, cum egeris, ad tranquillitatem animi te movet, dishonestum si ad perturbationem
Ernest Hemingway
humana inventio infinite pauperior quam res est
Cesare Pavese
humanae litterae instrumentum est quo magistri utantur ad magistros fabricandos qui invicem magistros fabricabunt
Simone Weil
humanae litterae saepe insimulantur quod captivis fugam ex rebus veris expediunt
Stanislaw Jerzy Lec
humanitas ita semper est:ordo super ordine locorum super locis, imaginum quae alias imagines gignunt, striduli ludi verborum qui transeunt tempora spatiaque
Rosa Montero
humanitas progreditur cum numerus augeatur operationum gravium quas sine cogitatione possimus agere
Alfred North Whitehead
humanitatis doctoris dignitas ac nomen tamquam origami diploma est. Ac prope eiusdem utilitatis
James Graham Ballard
iacere e fenestra dimidiam partem medicamentorum novorum possemus, nisi aves ederent
Martin Henry Fischer
iam sumus omnia contra quae iuvenes viginti annorum pugnavimus
José Emilio Pacheco
icrementum Rerum publicarum proventurarum cum exactione exercitus coniungitur
Oscar Arias
idealismus crescit pro parte coniuncta cum intervallum a re creverit
John Galsworthy
idealismus optimum est, sed cum ad res appropinquavit, pretium eius nimium fit
William F. Buckley
idealismus toga nobilis est quam domini Rei publicae potentiae cupidini induunt
Aldous Huxley
idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est - Caius Sallustius Crispus
Caius Sallustius Crispus
ignoramus quod nobis accidit: ecce quod nobis accidit
José Ortega y Gasset
ignoranti quem portum petat nullus suus ventus est - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
ignorantia mater est beatitudinis et sexus voluptatis
Giordano Bruno
ignorantia maxima fons beatitudinis est
Giacomo Leopardi
ignorantia proprior veritati est quam opinio praeiudicata
Denis Diderot
ignorantia terrifice diffunditur
José Saramago
ignorantia vera non absentia cognitionum est, sed abdicatio est
Karl Popper
ignosci non potest physicos animalia cruciare; experiantur cum diurnariis et publicis hominibus
Henrik Ibsen
illa excitabilissima vitae depravatio: necessitas rem agendi minore tempore quod usui est
Ernest Hemingway
ille animi ardor, sine quo vertere explicare alio sermone tantum significat
Fernando Pessoa
illitterati XXI seculi non erunt qui litterarum rudes ignarique, sed qui discere, dediscere quod didicerint, rursum discere non poterunt
Alvin Toffler
imaginatio aliud non est nisi usus earum rerum quae in memoria sunt
Pierre Bonnard
immortalis est qui temporis momentum sequitur
Cesare Pavese
imperitia nimis verbis utendo patet
Ezra Pound
imperium Britannorum ortum est e disperatione universi saeculi Anglorum qui totum orbem ad cibum aptum inveniendum perspeculati sunt
Bill Marsano
in amicitia, sicut in amore, beatiores sumus propter quod ignoramus quam propter quod cognoscimus
François de La Rochefoucauld
in amorem incidere status temporaneus imbecillitatis est
José Ortega y Gasset
in archaeologiae doctrina ignotum invenitur; in civili ratione notum tegitur
Thomas Pickering
in arte difficile est aliquid tam aptum quam nihil dicere
Ludwig Wittgenstein
in basio cognosces omnia quae tacui
Pablo Neruda
in bellis pulchrum est quod omnis dux homicidarum vexilla consecrat et Deum sollemniter invocat antequam dat operam ad alios exstinguendos
Voltaire
in certamine inter te et mundum, mundo fave
Frank Zappa
in coetus amore inest commodum quod quidam, si vult, dormire potest
Woody Allen
in conscientiae rebus adhibenda non est maioris partis lex
Mohandas Karamchad Gandhi
in Cuba iura hominum non observantur, praeter Guantanami
Anónimo
in cura patrimonii semper maior pars errat
John Kenneth Galbraith
in cyberspatio non est possessio. dotbonorum aequatio viget
John Perry Barlow
in difficultatibus erumpit communis pestilentia quae in aliis temporibus absurdum videbatur: nimii proventus pestilentia
Karl Marx
in dubiis rebus iustum eligatur
Karl Kraus
in exercitationibus corporis quoque nobis vivendum est una cum mafia?
Carlo Cattaneo
in fastis fui, sed numquam tempestiva
Marilyn Monroe
in Foederatis Civitatibus quotannis maior numerus carcerum quam scholarum et collegiorum aedificatur
Jesús Sepúlveda
in gravissimis vitae triviis signa non sunt
Ernest Hemingway
in hoc orbe divites non fimus propter quae consequimur sed propter quae repudiamus
Henry Ward Beecher
in hoc orbe nihil interest ubi simus, sed potius quo eamus..Nobis navigandum est interdum vento secundo interdum adverso, neque ancoram iacere neque deferri possumus
Oliver Wendell Holmes
in hoc orbe terrarum solum duae tragoediae sunt. Altera cum non consequamur quod cupimus, altera cum consequamur
Oscar Wilde
in hominibus non vitium quod servos, sed virtus quod dominos facit, timetur
Diego de Saavedra Fajardo
in Italia plerique homines in Re publica exercitati non pro consiliis sed pro commodis pugnant
Indro Montanelli
in itinere ad sapientiam primus gradus silentium est; secundus audire, tertius meminisse, quartus exercere; quintus alios docere
Solomon Ibn Gabirol
in magnis rebus homines tamquam iis opus est se praebere se praebent; in parvis tamquam sunt
Nicolas de Chamfort
in mundo vivo sicut generis humani observator magis quam speciei proprius
Joseph Addison
in negotiis magni momenti caput forma est, non sinceritas
Oscar Wilde
in nulla populari ratione dubitatur quod nuntiorum monopolium ad dictaturam pertinet
Giovanni Sartori
in omni impudente, utilitati non inserviens deceptus est
George Carlin
in omni privata possessione hypotheca communis semper gravat
Giovanni Paolo II
in omnibus civitatibus temporibusque semper sacerdotes hostiles libertati se praebuerunt
Thomas Jefferson
in optimam partem accipio futurum doctrinae quae omnia in peiorem partem rapit
Jean Rostand
in orbe terrarum unum numquam decipit: species
Ugo Bernasconi
in potestate habere non potes quod tibi evenit, sed in potestate habere potes motus animi ad quod tibi evenit
Brian Tracy
In potestate nostra verba putamus, at verba nos habent in potestate sua
Alain Rey
in primis excogitatio pecuniae ex nihilo ab argentariis similis est falsariis, praeter beneficiarios
Maurice Allais
in religione modus non est, religio rationem semper oppugnavit
Patrick Emin
in scientia politica, si quid dicti vis, ab homine pete, si quid facti a muliere
Margaret Thatcher
in secundis rebus amici nos cognoscunt, in adversis ipsi amicos cognoscimus
John Churton Collins
in silvis inexploratis voluptas inest.In litore deserto exstasis. In alto vita quo nemo pervenit et dulcis sonus in strepitu eius.Homines minus non amo, at Naturam magis
Lord Byron
in singulis insania rara est; in hominum coetibus, factionibus, populis, aetatibus norma est
Friedrich Wilhelm Nietzsche
in turbae clamore versamur, beati quod una sumus, dum loquimur nec quidquam dicimus
Walt Whitman
in umeris hominis cuiusdam sedeo, intercludens ei animam, cogens ut is me vehat. Interdum mihi et aliis persuadere conor me affici summa pietate erga eum et cupiditatem condicionis eius augendae praebeo omnibus rationibus. At de suis umeris non descendo
Leo Tolstoy
in vita maximum periculum est nimis cavere
Alfred Adler
in vita omnia tolli possunt, praeter multos dies constantis beatitudinis
Johann Wolfgang von Goethe
in vita optimum non requiritur, invenitur
Anonymous
incertum est quo loco te mors exspectet. Itaque tu illam omni loco exspecta - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
incolimus non civitatem, sed sermonem
Emil Cioran
incrementum tamquam sidus mortuum est, cuius lucem adspicimus, quamquam iam et longo tempore et perpetuo exstinctum est
Gilbert Rist
indigenae subsidia moralia sunt humanitatis
Evo Morales
indignum est quod omnes, qui Rempublicam regere possint, occupati sunt in publicis vehiculis ducendis vel in capillis tondendis
George Burns
indis solis aurum satis superque est
Violeta Parra
Infernus et Paradisus mihi videntur inaequales. Hominum actus tantum non merent
Jorge Luis Borges
infidelis: New York sic appellatur qui credit Iesum Christum non esse; Byzantii qui credit esse
Ambrose Bierce
ingenia poetica duo genera sint: alia apta ad fabulas fingendas, alia prompta et accomodata ad credendas
Galileo Galilei
inimicus communistarum fui cum communistae fuerunt
Giovanni Sartori
insani viam faciunt qua deinde sapientes utentur
Carlo Dossi
insani, at cum fervore
Colette
insania condicio hominis est. In nobis insania inest tramquam ratio. Nodus est ut societati, ut civilis dicatur, accipienda sit insania tamquam ratio
Franco Basaglia
insania consistit in iisdem rebus faciendis, cum exitus dispares expectentur
Albert Einstein
insanus quidam est qui aliquid rerum cognoscit
William S. Burroughs
instituti sumus ut putaremus quod pulchrum esset non necesse utile et quod utile pulchrum non posse. Demonstrare volo utile etiam pulchrum esse posse
Mohandas Karamchad Gandhi
instrumentum magni ponderis ad verum fingendum est verba fingere
Philip K. Dick
intellectus nos facit non solum ratione praeditiores, sed etiam, scilicet, periculosiores
Simon Wiesenthal
intellegentia morum conceptum est
Theodor W. Adorno
inter duo mala semper eligo quod numquam expertus sum
Mae West
inter ea quae maximi pretii mihi sunt aliqua verba servo quae numquam dixi
Orson Rega Card
inter nos amor numquam perditus est
Miguel de Cervantes
Inter omnes sexus deformitates fortasse novissima castitas est
Remy de Gourmont
inter particulam et particulam interest tamquam inter sidus et sidus
Carlo Dossi
inter tempus actum, praesens futurumque differentia tantum error continuus est
Albert Einstein
interdictio calamitates solum effecit
Al Capone
interdiu ingredi quam pervenire pulchrius esse potest. Pervenire non est, momentum itineris tantum est
Gino Vermicelli
interdum cogitare iuvat hoc ipso die, hac ipsa hora nos parare desideria quae crastinum fortuitum diem refovebunt
Mario Benedetti
interdum homines peccata confitentur tantum ut sibi meritum tribuantur
John von Neumann
interdum in vita pugnare necesse est non solum sine pavore sed etiam sine spe
Sandro Pertini
interdum lux exstinguitur, sed postea ab alio homine flamma accenditur. Ab unoquoque nostrum maximae gratiae agendae sunt quibus eam accenderint
Albert Schweitzer
interdum melius est nos beatos esse conari in calamitate accipienda quam pugnare ad egrediendum
Maurice Maeterlinck
interdum ut audiamur tacendum nobis est
Anónimo
interficere quodvis animal puto idem ac se interficere; mihi videtur nihil interesse inter dolorem hominis et animalis
Margherita Hack
intermisieducationem solum cum in schola essem
George Bernard Shaw
internet gigantes in dies fiunt transactores soli inter eos qui producunt et qui absumunt
Antonello Soro
internet verus homicida variorum sermonum est
Dieter Wunderlich
interpres: qui efficit ut duo homines inter se intelligere possint, cum repetat utrique quod ei convenit eos dixisse
Ambrose Bierce
interpretationes, tamquam mulieres, raro fideles sunt, si quendam pulchritudinem habent
Roy Campbell
interpretes litterarum equi vectorii sunt
Aleksandr Pushkin
interpretes tamquam pintores humanarum imaginum sunt, imitationem exornare possunt, sed haec similis exempli primi esse debet
Elie Fréron
intolerantia pessima est quae rationis dicitur
Miguel de Unamuno
inventio nos consolatur quod esse non possumus; facetiae quod sumus
Winston Churchill
inventiones Tertium Mundum non iuvant, iniquitiam augent
Ryszard Kapuściński
iocando, omnia possunt dici, etiam verum
Sigmund Freud
ipsa materia struimur qua somnia texuntur
William Shakespeare
ipsi discimus vitae discrimine hominis corpus quod orbem delet, se ipsum delere
Gregory Bateson
istud quod tu summum putas gradus est - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
Italia tabescit in rebus secundis quae amor rerum suarum, stultitia, inhumanitas, rumor, vitiorum insectatio, coercitio, deforme obsequium sunt; se aliquo modo praebere ad eam corruptionem augendam est nunc fascismus
Pier Paolo Pasolini
Italici follis ludos perdunt tamquam essent bella et bella tamquam follis ludos
Winston Churchill
Italici semper parati sunt ad victoribus opem ferendam
Ennio Flaiano
iter facere homini optimum medicamentum est
Hippocrates
iudex litteratus homo sine cruribus est qui currere docet
Channing Pollock
iudicium componitur a duodecim hominibus electis ut decernant qui advocatus optimus sit
Robert Frost
iungamus inter nos et erimus invicti
Simon Bolivar
iura doctrinae minoribus partibus negata delent stamina moralia societatis tamquam iura civilia negata
Joshua A. Fishman
iura sua sponte crescunt debite servantibus officium suum
Mohandas Karamchad Gandhi
ius est solum quod potentem iuvat
Thrasymachus
ius sancire iniurias est quae exsistunt
Anatole France
iuvat me ipsum audire cum loquor. Inter quae magis delectantur est. Saepe longas sermocinationes mecum teneo et tam intelligens sum ut interdum ne verbum quidem quod dico intelligam
Oscar Wilde
iuvenem esse nec res novas cupere contradictio quae etiam ad animantium vitam pertinet est
Salvador Allende
iuvenes quod facere possunt nesciunt, senes quod sciunt facere non possunt
José Saramago
iuvenes tempore futuro decipiuntur; senes praeterito
Décoly
iuvenibus cupiditates quae numquam fiunt, senibus memoria rerum quae numquam acciderunt sunt
Hector Hugh Munro
iuvenibus locus a te cedendus, quia, nisi cedis, quacumque ratione capiunt
Luciano Lama
iuvenibus opus non est predicationibus, at probitatis, constantiae humanitatisque exemplis
Sandro Pertini
iuvenis omnia memineram. Sive evenerat sive non evenerat
Mark Twain
iuventus morbum est ex quo omnes ad sanitatem revertuntur
Dorothy Fuldheim
laboro, cogitationes, quae non communico, fingere incipio
Francesco Tullio Altan
lacrimae fusio animae glaciei sunt
Hermann Hesse
las Vegas offendi debet cum cum Wall Street comparatur. Las Vegas vincendi rationes notae sunt.Wall Street ludi leges mutantur dum ludis
John Ensign
lectores personae fictae sunt e scriptorum mente genitae
Achille Campanile
lectura intellectui est quod corpori exercitatio
Joseph Addison
legatus est probus homo ad alias nationes missus ut mentiatur pro suae Rei publicae bono
Sir Henry Wotton
legatus est qui, cum magistratum ex electoribus consequi non possit, ex magistratibus accipit, hac condicione ut patria abeat
Ambrose Bierce
legere modum imperandi non patitur. Hoc communicat cum aliis verbis, ut amando et somniando
Daniel Pennac
legere species beatitudinis est
Fernando Savater
legere tamquam interpretari est, quod experientia duorum hominum idem numquam erit. Malus lector tamquam malus interpres est. Ut bene legere consequamur eruditio minus valet quam instinctus
Wystan Hugh Auden
legere, mea sententia, alte cogitare significat
Vittorio Alfieri
leges inimicis exsequeris, amicis interpretaris
Giovanni Giolitti
leges sunt araneae qua muscae ingentes transeunt et ubi parvae implicantur
Honoré de Balzac
legibus ab omnibus parendum est, sed ad eas intelligendas advocato opus est
Fabio Fumi
lepus polentam amat.Ita coquus loquitur
Stanislaw Jerzy Lec
lex par est omnibus egentibus
Carlo Dossi
lex, augusta aequitate sua, et divitibus et pauperibus interdicit ne sub pontibus dormiant
Anatole France
lexica sine ulla intermissione corrigenda sunt tamquam descriptiones orbis terrarum
Carlo Dossi
lexica ut horologia sunt: pessimum quidque nihilo melius nec optimo fidere possumus
Samuel Johnson
lexicon speculum est ubi, si quaerere scias, invenire potes quod iam suspicabaris
Anónimo
lexicon unam parvam partem sermonis cuiusdam patrimoni continere potest
Giacomo Leopardi
lexycon est totus orbis ordine litterarum
Anatole France
libenter negotiis privatis meis non implicor
Karl Kraus
liber animus rarus est, sed, cum videas, eum agnoscis, prasertim cum bene ac beate tibi sit, cum prope vel iuxta verseris
Charles Bukowski
liber maximi momenti mihi ut communistae Biblia est
Nichi Vendola
liber quidem est unus qui nihil expectat
Andrew Young
liber salus generis humani erit
Voltaire
liber securis ad mare glaciatum in nobis debet esse
Franz Kafka
liber vere sum tantum cum omnes homines mulieresque circa me liberi sint
Michail Bakunin
liber via ad beatitudinem quae hominibus est
Jorge Luis Borges
liber, in quo omnis ars libraria esset perscripta, opem petebat ne a sorice abroderetur. Irrisit sorex - Leon Battista Alberti
Leon Battista Alberti
liber, qui bis legi non patitur, ne semel quidem meretur
José Luis Martín Descalzo
libere exercere imgenium suum, ecce vera beatitudo
Aristotle
liberi illiciti non sunt, solum parentes
Leon R. Yankwich
libertas amandi non minus quam cogitandi sacra est. Quod hodie adulterium appellatur, olim haeresis nominabatur
Victor Hugo
libertas conscientiam offici significat. Id est quod plerique eam timent
George Bernard Shaw
libertas non deficit; deficiunt liberi homines
Leo Longanesi
libertas non est, at tantum libertatis quaestio, et ea quaestio nos liberos efficit
Carlos Fuentes
libertas nostra ex typographica arte pendet, nec ea finiri potest, cum pereat
Thomas Jefferson
libertas tam pretiosa est ut oporteat portionibus dividi
Wladimir Iljitsch Lenin
libertas tamquam poesis est: opus non est adiectivis, libertas est
Enzo Biagi
libri divini nos monent ut inimicos amemus tamquam amicos. Forsitan quod iidem sunt
Vittorio De Sica
libri homini ad demonstrandum utiles sunt eius cogitationes tam ingeniosas novas admodum non esse
Abraham Lincoln
libris sunt iidem hostes hominis: ignis, umor, bestiae, tempus et id quod continetur
Paul Valéry
libris superbia quaedam est: cum commodati sunt non revertuntur
Theodor Fontane
librum possidere succedaneum legendi fit
Anthony Burgess
lingua acerba est unum instrumentum ad caesuram, quod fit acutior in dies
Washington Irving
lingua dialectos cum exercitu classeque est
Joshua A. Fishman
lingua omnino rationalis et destituta natura propria sine vita est et quadam machinatione movetur
Ludoviko Zamenhof
lingua speculum detorquens potest esse, at nobis unum speculum est
Michael Dummett
lingua summa est cuius quisque locutor partem possidet
Bernard Dupriez
linguae, tamquam religiones, haeresibus vivunt
Miguel de Unamuno
litterarum ignorantia ceterorum scribere difficile facit
Stanislaw Jerzy Lec
litteras vertere tamquam coitus est; minus loqui et melius agi prodest
Andrea Casalegno
longa est vita, si plena est (Seneca)
Lucius Annaeus Seneca
loqui discere est interpretari discere
Octavio Paz
loqui vertere, audire vertere, legere vertere, scribere vertere, cogitare vertere est. Omnes vertunt, praeter aliquos qui vertunt
Anonimo
ludere semper fideliter necesse est. Cum paginas superiores teneas
Oscar Wilde
lusisti satis, edisti satis, atque bibisti. Tempus abire tibi est - Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus
luxus divitem perdit et pauperum miseriam auget
Denis Diderot
machina aptior ad laborem fugiendum hodie iam est homini diviti nubere
Joey Adams
machina imaginum non mentitur, sed instrumentum falsitatis esse potest
Harold Evans
mafia incipit et desinet
Giovanni Falcone
mafia negotium quodvis est; differt hoc, quod interdiu disploditur
Mario Puzo
mafia optimum exemplum rationis pecuniae est
Marlon Brando
mafia quaestio omnino italica non est nec pilei negotium nec regionum retro positarum Italiae meridianae, at Europensis quaestio
Petra Reski
magis cogitandum est ut bene agamus quam commode nos habeamus;i ita fit ut melius nos habeamus
Alessandro Manzoni
magis quam aliis temporis tempestatibus genus humanum ante bivium versatur. Alterum iter ad desperationem et imam animi remissionem ducit. Alterum ad totam exstintionem.Rogamus ut iuste eligatur
Woody Allen
magisne imitatur genitalis scientia aut televisio?
Anónimo
magna pars quod administrationem appellamus in difficili opere reddendo consistit
Peter Drucker
magna pars rerum gestarum ciivitatis occidentalis triginta ultimos annos constitit in bono mutando meliore specie
Thomas Sowell
magnanimi maiorem contumeliam accipiunt ex adulatione quam ex iniuria
Nicolò Tommaseo
magni interest inter copulationem per pecuniam et copulationem gratuitam: copulatio per pecuniam minoris stat
Brendan Francis
magni interest non tantum quid sentiatur, sed quanta sit vis persuasionis
Ezra Pound
magni laboris hominibus est sinceros esse, si callidi sunt. Tamquam honestos esse, si cupidi sunt
Fernando Pessoa
Magni praetii vita est, si contemnitur
Heinrich von Kleist
magni viri maxime soli sunt
Charles Bukowski
magnis viris solum magna vitia esse possunt
François de La Rochefoucauld
magnitudo posita non est in honoribus accipiendis, sed merendis
Aristotle
magnitudo sine semplicitate esse non potest
Leo Tolstoy
magnum et praeclarum opus summo artificio a nobis factum est vivere ut oportet. Regnare, thesauros congerere, aedificare ineptiae sane sunt
Michel de Montaigne
magnum impedimentum ad beatitudinem nimiam beatitudinem expectare
Bernard le Bovier de Fontenelle
magnus cruciatus noster in vita est quod in aeternum soli sumus et omnes nisus nostri, omnes actus effugere hanc solitudinem conantur
Guy de Maupassant
maiestas nationis cuiusdam et morum progressus aestimari possunt ex humanitate erga bestias
Mohandas Karamchad Gandhi
maiori parti hominum sapientium universalis religio nihil aliud est nisi follis ludus
George Steiner
maius sapias quam alii, si potes, sed ne dixeris
Lord Chesterfield
mala translatio translatio non est
Anónimo
male sit militi qui contra populum suum displodit
Simón Bolivar
mali libri malos mores gignunt et mali mores bonos libros gignunt
René Descartes
mali sunt, quia sunt boni.Tollite bonos et pedetemptim mali quoque deficient
Carl William Brown
malum est quod ex liberalitate et lucrum potest fieri
Ugo Ojetti
malum quod agimus nobis tantum odii non allicit quam bona facinora
François de La Rochefoucauld
malum quod homines faciunt iis superest; bonum saepe cum ossibus eorum sepelitur
William Shakespeare
manum arripere non potes pugno compresso
Indira Gandhi
mariti amantes boni sunt, praesertim cum uxores fallunt
Marilyn Monroe
mater familiae cor mortuum est. patris stipendium pendet ad bona emenda quae melius reddant cubiculum ubi is edest, dormit, televisionem aspicit
Germaine Greer
matrimonium causa princeps est divortii
Groucho Marx
matrimonium commercium tantum est die malorum ingeniorum, nocte malorum odorum
Guy de Maupassant
matrimonium in vita tamquam certamen singulare in proelio est
Edmond About
matrimonium tamquam fungi est: serius animadvertitur boni an mali sint
Woody Allen
matrimonium: communitas quae amplectitur dominum, dominam et duos servos, in summa duos
Ambrose Bierce
matrimonium: duo consentientes a se idem mendacium narrari
Karen Durbin
maxima allectatio nobis est praeteritum tempus, quod est unica res quem vere cognoscimus et amamus
Pier Paolo Pasolini
maxima in doctrina circumscriptio maxima ignorantia est
José Ortega y Gasset
maxima vitae beatitudo persuasio est ipsum amari propter quod is sit, vel potius amari contra quod is sit
Victor Hugo
maxime aestimatur quod maximo labore paratur
Aristotle
Maxime faveo vaporis usui in barbaras nationes
Winston Churchill
maxime metuo ut Iudei tamquam omnes miseri sint.Cum supra omnes fuerint, feri acerbique erunt ut fuerunt cum iis alii, cum ipsi subter erant
Harry S. Truman
maximum impedimentum ad opera et artificia intellegenda est intellegere ea conari
Bruno Munari
maximum vehiculum violentiae in orbe terrarum hodie est administratio Foederatarum Civitatum
Martin Luther King
maximus violentiae praebitor hodie in orbe terrarum: imperium Rei publicae meae
Martin Luther King
me iuvat videre sacerdotes in matrimonium iungi, nec solum heterosexuales
Anónimo
me recte dicere demonstrare significat me posse esse in culpa
Pierre Caron de Beaumarchais
mea fides e re certa gignitur, quod hic cultus humanus civilisque casurus est. Diffidentia mea ex omnibus rebus quae facit ad nos secum perdendos
Jean-François Brient
mea sententia est, et eam communico
Henri-Bonaventure Monnier
mea verba iterum edere numquam mihi satietatem creavit
Winston Churchill
media puerile ludicrum sun in divitum manibus. Divites utuntur ad magis magisque divitias sibi parandas
Ryszard Kapuściński
medici medicamenta quae parum cognoscunt prescribunt, aegrotis de quibus minus cognoscunt, ad mala curanda de quibus nihil cognoscunt
Voltaire
medici similes advocatis sunt; in eo solum differunt, quod advocati tibi solum furantur,praeterea medici te necant
Anton Chekhov
medici. Fortunati homines. Eorum eventus sub sole micant... Et eorum errores sepeliuntur
Michel de Montaigne
medicinam esse posse utilem aliquibus hominibus non nego, sed illam funestam toti generi humano adfirmo
Jean-Jacques Rousseau
melius est agere et se paenitere quam non agere et paenitere
Giovanni Boccaccio
melius est omnia in optimam partem accipere et decipi quam omnia in peiorem partem rapere et recte ratiocinari
Kurt Gödel
melius vitam diebus addere quam vitae dies
Rita Levi Montalcini
memento te plane unum esse, tamquam omnes alii
Margaret Mead
memoria laetitiae non iam est laetitia, sed memoria doloris etiam est dolor
Lord Byron
memoria mea optima ad obliviscendum est
Robert Louis Stevenson
memoria semper locus concursus est
Isabel Allende
memoria vere solum fingimus
Alphonse Karr
memoriae tamquam somnia explanantur
Leo Longanesi
memoriae hiems est quod maxime timeo
Juan José Arreola
memoriae nostrae sunt tamquam tabularii indices qui consultantur et rursum deponuntur inordinati ab auctoritatibus quas non recognoscimus
Cyril Connolly
memoriae quas alii aliorum habemus, in amore quoque, numquam concurrunt
Marcel Proust
memoriae tamquam vinum requiescens in lagena: limpidae manent et turbidum in profundo. Lagena agitanda non est
Mario Rigoni Stern
mendaci animadvertendum est dicenda esse ea sola mendacia necessaria ut credatur
Italo Svevo
mendacia sunt necessaria ad vitam ferendam
Bergen Evans
mentes ad creandum aptae semper insignes fuerunt propter virtutem supervivendi pessimis rationibus institutoriis
Anna Freud
mentionem ceterorum non facio nisi ut melius declarem cogitationes meas
Michel de Montaigne
mercatori toto orbe eadem religio est
Heinrich Heine
mercatus locus est in quo homines inter se decipi possunt
Anacharsis
merces tanti laboris est quod postea ut canes morimur
Cesare Pavese
meritum societatis magnum est quod nos impellit ad solitudinis amorem
Charles Chincholles
Meskimen lex: numquam tempus nobis est ad traslationem perficiendam, sed semper ad reficiendam
Meskimen
meta proficisci est
Giuseppe Ungaretti
mihi dicebant aliquibus mortuis opus esse ad mundum ducendum ubi nemo interficeretur
Albert Camus
mihi est sobrium iudicium. Mihi satis est optimum
Oscar Wilde
mihi ignoscite, si vos viros appello, sed vos optime non cognosco
Groucho Marx
mihi opus est matri reverentiam praestare quae perfecti formae praestatur
Anne Frank
mihi persuasum est rationem Rei publicae administrandae gravioris momenti esse ut magistratibus relinquatur
Charles De Gaulle
mihi puero dictitabant quemvis fieri praesidentem Foederatarum Americae Civitatum. Id credere coepi
Clarence Darrow
mihi vindico firmiter ius contradictionis
Paul Claudel
militaris intellegentia contradictio ipsa est
Groucho Marx
mille rosas colit homo nec invenit in iis quod quaerebat; at inveniat in una rosa
Antoine de Saint-Exupéry
minus homines de lucanicis vel legibus parandis cognoscunt, melius nocte dormiunt
Otto von Bismarck
minus malum est in dubio agitari quam in errore quiescere
Alessandro Manzoni
mira est temeritas qua mali cogitant omnia sibi casura esse secunda
Victor Hugo
mirabilis est vita nisi timetur
Charlie Chaplin
miraculis non credo. Nimia vidi
Oscar Wilde
mirum est quod curiositas supersit litterarum disciplinae
Albert Einstein
mirum est quod non rideat haruspex haruspicem cum viderit - Marcus Tullius Cicero
Marcus Tullius Cicero
miseria exprimit declinationem inter potestates nostras et spes
Edward De Bono
modesti esse debemus et meminisse ceteros inferiores quam nos esse
Oscar Wilde
modestius vivamus ita ut et ceteri modeste vivere possint
Mohandas Karamchad Gandhi
molestia quae ex diligentia gignitur est quod nemo ibi est ut probet
Franklin P. Jones
monitus: potestates medicorum graviter saluti obesse possunt
Ana López
monogamia inventio humanitatis occidentis regionis est ut ordo quidam, et, addam, prudens societatis institutionibus conferatur.nihil interest ad humanam naturam. quis dubitet quin monogamus homo non sit?
Hugh Hefner
morborum investigatio progressa est ita ut velut non possit inveniri quisquam admodum sanus
Aldous Huxley
mori est mos servatus ab hominibus
Jorge Luis Borges
mori horribile, sed cogitatio me moriendum esse nec vivisse, intolerabile est
Erich Fromm
moribus errores impetuum nostrorum emendamus, amore errores morum
José Ortega y Gasset
mors esse potest quod optimum vita praebet
Carlos Silva
mors est quod solidius vita adhuc invenit
Emil Cioran
mors horrida est, sed horridior esset conscientia in aeternum vivendi neque umquam moriendi
Anton Chekhov
mors iactura maxima in vita non est. Iactura maxima pars nostrum est quae tamdiu vivimus moritur
Francis Bacon
mors in me vivebat et reliquit ut transmigraret in alium corpus
Octavio Paz
mors ipasa semper necavit multo minus quam homines
José Saramago
mors nobis timenda non est, quia, donec simus, mors non est, et cum mors sit, nos non sumus
Epicurus
mors non est cum non communicemus, sed cum iam non possimus animo comprehendi
Pier Paolo Pasolini
mors status perfectus est, unus patens mortalibus
Emil Cioran
mors vita acta; vita mors ventura est
Jorge Luis Borges
mortuis tantum ignoscere licet, vivis oblivisci non licet
Chaim Herzog
mortuorum numero, qui arma fabricant institutiones beneficentiae sunt comparati ad eos qui tabaci fistulas fabricant
Silvio Garattini
mulier cuius ratio significat eam clamaturam esse, si sibi verum dixerint, vult decipi
Elizabeth Jenkins
mulieres amo, sed non admiror
Charlie Chaplin
mulieres in totum agunt quod dicunt, at homines ad dimidiam partem perveniunt
Claude Lelouch
mulieres semper formam accipiunt ex somnio quod eas continet
Juan José Arreola
mulieres: inane quoddam eas allicit, blanda vanitas fugat
Raymond Quatorze
multa abiceremus nisi timeremus ne quis ea colligeret
Oscar Wilde
multa milia hominum vivunt vitam tranquillae intolerabisque desperationis, coacta ad longas gravesque operarum horas quae oderunt tantum ad rbona inutilia comparanda ut obsequerentur hominibus quos despiciunt
Nigel Marsh
multi aerarium eludere cupiunt, sed id tantum ditissimi consequuntur; proinde pauperes sciunto tributum sibi pro iis pendendum esse
Carl William Brown
multi in Re publica exercitati inepti sunt.Reliqui apti ad omnia sunt
Boris Makaresko
multi parvas voluptates perdunt magnam beatitudinem expectantes
Pearl S. Buck
multi viles essent si auderent
Thomas Fuller
multipatria societas similior est instituto tyrannico quam quodvis aliud ab hominibus repertum
Noam Chomsky
multiplex reddere quod simplex est vulgare est. Simplex, omnino simplex reddere quod multiplex est, hoc est ad creandum dispositio
Charles Mingus
multis modis fallere, sed uno modo exitum habere possumus
Aristotle
multitudo in merda natabit, si asses aliquos posueris
Peter Sellers
multos ad sapientiam potuisse pervenire nisi putassent se pervenisse - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
multos libros quoque lego, multos libros: sed minus ex iis quam e vita disco: Unus lber multa me docuit: lexicon. O, lexicon ipse veneror. Sed iter quoque, longe mirius lexicon, veneror
Ettore Petrolini
mundi magna facinora in cerebro eveniunt
Oscar Wilde
mundus carcer est ubi in cella solitaria esse convenit
Karl Kraus
mundus non spectaculum sed acies est
Giuseppe Mazzini
mundus progreditur quod impossibilia conficiuntur
André Maurois
mutatio quam videre in mundo cupis esto
Mohandas Karamchad Gandhi
mutatua sponsio in dando non consistit, sed in iniquitatibus sublevandis
Abbé Pierre
mutuo ista fiunt, et homines dum docent discunt - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
narrationes somnia nostra sunt. Et somnia sunt vita nostra
Tim Burton
natio sine cinemae documentis tamquam familia sine photographiae albo est
Patricio Guzmán
nationes maiores semper tamquam scelesti egerunt, et parvae ut meretrices
Stanley Kubrick
natura hominis in motu est; summa quies mors est
Blaise Pascal
natura neque dominos neque servos fecit. Nolo nec dare nec excipere leges
Denis Diderot
natura sanguinaria contra bestias designat naturalem propensionem ad crudelitatem
Michel de Montaigne
natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius (Plinius Secundus)
Plinius Secundus
naturae imperamus si tantum ei paremus
Francis Bacon
naturalis lingua est tabularium quod experientias, cognitiones opinionesque civitatis cuiusdam colligit
Fernando Lázaro Carreter
ne adhibueritis verbum peregrina origine \"res altas\". Nobis est optimum nostro sermone verbum: mendacia
Henrik Ibsen
ne ceteri fines nostros cognoscant numquam eos superemus
Giacomo Leopardi
ne clamaveritis nocte ad auxilium petendum. Vicinos somno excitare potestis
Stanislaw Jerzy Lec
ne cogitationes suae quidem omnino verbis exprimi possunt
Friedrich Wilhelm Nietzsche
ne curaveris homo bonae fortunae fias, sed potius magnae virtutis
Albert Einstein
ne despoliantur.... pecuniam argentariis commendant
Anónimo
ne dubitaveritis quin consciorum et firmorum hominum parvus coetus mundum mutare possit
Margaret Mead
ne falsas imagines ieceris. Cum dilapsae sint, adhuc exsistes, at vivere desineris
Mark Twain
ne fidem tribueritis cogitationi quae non pervenerit deambulando
Friedrich Wilhelm Nietzsche
ne iudicaveris librum quendam ex eius membranula
J.W. Eagan
ne legeritis, ut pueri, ad ludendum, nec, ut ambitiosi, ad discendum. Legite ad vivendum
Gustave Flaubert
ne libertas loquendi vobis imponatur antequam cogitandi
Stanislaw Jerzy Lec
ne peritus quidem insanum hominem potest agnoscere, si tacet
Alonso de Ercilla y Zuñiga
ne petiveris ut politus sim; tantum pete ut me geram tamquam sim
Jules Renard
ne petiveris vitam aeternam. Eam consecuturus non es
George Bernard Shaw
ne pro aliis egeris quod velis pro te ipso fieri; eorum gustatus alii esse possunt
George Bernard Shaw
ne quaesiveris et eris ditissimus omnium hominum
Miguel de Cervantes
ne suffragium expressitis, id ad audendum tantum prodest
Anonymous
ne tempus opportunum expectaveris: inveni
George Bernard Shaw
ne tempus triveris in impedimentis inquirendis; forsitan non sunt
Franz Kafka
necessitati lex non est
Oliver Cromwell
negare non potes mores progredi, cum omni novo bello interficiaris nova ratione
Will Rogers
negatio nuntius est bis datus
Giulio Andreotti
neglegentia, ignavia et utilitatis suae cura hominum, rationem popularem occidunt magis quam tyranni dictatoresque
Luigi Tosti
nego deum esse, deo gratias
Luis Buñuel
negotium, quod solum pecuniam adfert, miserum negotium est
Henry Ford
neminem deficit umquam iusta causa ad se interficiendum
Cesare Pavese
nemini soli gaudere licet
Raoul Follereau
nemo de virtutibus secretis aliorum male loquitur
Bertrand Russell
nemo diutius alteram faciem sibi ipsi monstrare potest et alteram hominibus, cum nesciat tandem quae vera sit
Nathaniel Hawthorne
nemo in nos ascendet, nisi antea umeros fkexerimus
Martin Luther King
nemo lexicon consulit antequam loquatur
Anónimo
nemo meretur lacrimas tuas, et qui merentur, numquam inducent ut fleas
Gabriel García Márquez
nemo plus mali facit quam cirrcumiens ut bene faciat
Mandell Creighton
nemo tam bene quam ventus me pectit
Alda Merini
nemo tam iuvenis qui non possit hodie mori - Francesco Petrarca
Francesco Petrarca
nemo tam senex est ut improbe unum diem speret - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
nemo tam stolidus est ut malit paci bellum; in pace liberi patres sepeliunt, bello quidem patres liberos
Herodotus
nemo vos inducere potest ut ipsos inferiores, sine vestro consensu, percipiatis
Eleanor Roosevelt
neque malae herbae neque mali homines sunt. Sunt solum mali cultores
Victor Hugo
neque principium neque finis est; solum fervor infinitus vitae est
Federico Fellini
nescio an deus sit, sed, nisi est, honestatem et decus melius conservat
Stefano Benni
nihil boni malique in rerum natura: intellectus id facit
William Shakespeare
nihil cuiquam peius facere possumus quam ei tantummodo vacare
Elias Canetti
nihil de litteris nostris temporibus scio. Iam diu aequales mei Graeci sunt
Jorge Luis Borges
nihil deformius ratione, cum non est ex nobis
George Savile
nihil difficilius simplicitate, nihil facilius adulatione
Fedor Michailovich Dostoevski
nihil efficacius est quam bona rationis praecepta
Kurt Lewin
nihil est in intellectu quod non fuerit prius in sensu - San Tommaso d\'Aquino
San Tommaso d'Aquino
nihil est praeter atomos viduumque; cetera solum opiniones sunt
Democritus
nihil est tam absurdum vel ridiculum ut philosophus quidam non dixerit
Oliver Goldsmith
nihil explanaveris. Nam amicis opus non est, inimici tibi fide non habebunt
Oscar Wilde
Nihil explanaveris. Nam amicis opus non est, inimici tibi fidem non habebunt
Oscar Wilde
nihil hominem docere, tantum ad se ipsum reperiendum adiuvare potes
Galileo Galilei
nihil illicitum est si centum negotiatores id agere statuunt
Andrew Young
nihil intellexisti, quia homo medius es.Homo medius monstrum, periculosus praedo, se fingens ex forma Rei publicae, aliorum populorum odiator, venalicius, quoquoversus est
Pier Paolo Pasolini
nihil interest quem uxorem ducamus; vero mane aliam esse inveniemus
Samuel Rogers
nihil magis possidere me credam quam bene donata
Lucius Annaeus Seneca
nihil magis quam in locum immutatum reverti nos impellit ut perspiciamus quam mutaverimus
Nelson Mandela
nihil mutandum est magis quam ceterorum mores
Mark Twain
nihil nimii, pauca minimi momenti sunt
Arthur James Balfour
nihil nobis metuendum est, praeter metum ipsum
Franklin Delano Roosevelt
nihil omnibus rationibus pulchrum est - Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus
nihil omnibus rationibus pulchrum est (Quintus Horatius Flaccus)
Quintus Horatius Flaccus
nihil perenne est, nisi mutatio
Heraclitus
nihil supra lapidem aedificatur; omnia supra harenam aedificantur, at nobis aedificandum est tamquam harena lapis esset
Jorge Luis Borges
nihil tam difficile sustentu est quam paulum blanditiarum
Arnold Lobel
nihil timendum est, at omnia intelligenda sunt in vita
Marie Curie
Nihil umquam inveni, quod semper captavi quod in aere esset
Nicanor Parra
nihil ut avaritia pauperem reddit
Anónimo
nihil venenum est et omnia venenum; quod interest portio est
Paracelsus
nihil vere intellexisti quoad aviae describere id possis
Albert Einstein
nihili interpretes facere possum, quia, si facerem, scribere inciperem adhibens communem et vulgarem sermonem, sine odore et sapore
Günter Grass
nimia pars eius rei quam educationem appellamus nihil est praeter vitam segregatam magni pretii
Thomas Sowell
nisi animum attendis, commentari tibi persuadent ut oppressores ames et oppressos oderis
Malcom X
nisi carceres essent sciremus nos omnes in vinculis esse
Maurice Blanchot
nisi coniuges una viverent, bona coniugia crebriora essent
Friedrich Wilhelm Nietzsche
nisi contra intellectum pugnaverimus, nihil proficiemus
Albert Einstein
nisi dominus servo se carere patitur, uter est liber ?
Albert Camus
nisi egestatem cognoveris, luxum probare non potes
Charlie Chaplin
nisi inopinatum expectes id non invenies, quod volucre et difficile ad credendum est
Heraclitus
nisi Israelites accusari quod tamquam nazistae agant nolunt, sibi desinendum est loco nazistarum agere
Norman G. Finkelstein
nisi paratus es ad errandum, numquam quid novi facies
Ken Robinson
nitor philosophi urbanitas est
José Ortega y Gasset
nobis diffidandum est cuivis rei gestae quae novam vestem petat
Henry David Thoreau
nobis diffidendum est inutilibus inventionibus, maxime cum a ratione ductae sunt
Winston Churchill
nobis est tantum beatitudo quam dedimus
Eduard Pailleron
nobis non desunt cognitiones; nobis deest animus intellegendi quod iam cognoscimus et concludendi
Sven Lindqvist
nobis non licet beatitudine abuti, cum eam non pariamus, magis quam divitiis abuti, cum eas non pariamus
George Bernard Shaw
nobis omnibus eadem origo est; progressus mundi, siderum cursus filii, eo profecto omnes fratres sumus
Margherita Hack
nobis omnibus satis virium est ad aliena mala ferenda
François de La Rochefoucauld
nobis pro pace et pacis rationibus pugnandum est
Martin Luther King
nobis satis religionis est ut nos oderimus, at non satis ut nos amemus
Jonathan Swift
nodos nostros expedire postulat omnino nobiscum et cum toto praeterito tempore iunctionem mutare
Alejandro Jodorowsky
noli verbum dicere peregrinum vel studiorum vel obscurum, cum in sermone cotidiano verbum est eandem rem significans
George Orwell
nolo in tabula valetudinari curer ad aliquot menses vivendum. Ridens mori praefero Ridens mori praefero
Margherita Hack
nolo me solam esse, volo ut sola relinquar
Audrey Hepburn
nolo quidquid probare, at monstrare
Federico Fellini
nominatur ordo plebeius omnis coetus hominum offensorum iis rebus quae possident et contentorum quod sunt
Nicolás Gómez Dávila
non bibo, at non virtute, sed quia potio est quae magis me iuvat: aqua
Jorge Luis Borges
non credo opus esse in societate nimia sincera fide. Tamquam ferrea trabs in paginarum castello esset
William Somerset Maugham
non cupere idem ac possidere est - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
non dies, sed temporis puncta meminimus
Cesare Pavese
non est certamen quod nos cogat ut artifices simus, sed ars nos cogit ut certemus
Albert Camus
non est formosa cuius crus laudabatur aut brachium, sed illa cuius universa facies admirationem partibus singulis abstulit - Seneca
Lucius Annaeus Seneca
non est ratio Rei publicae quae iungit insolitos lecti comites, sed matrimonium
Groucho Marx
non facta sed solum interpretationes sunt
Friedrich Wilhelm Nietzsche
non homo,at mundus factus est deformis
Antonin Artaud
non me quaereres, nisi iam me invenisses
Blaise Pascal
non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere - Gaius Plinius Caecilius Secundus
Plinius Minor
non nego mulieres stultas esse; Deus Omnipotens dignas homine creavit
George Eliot
non omnes damnantur intelligentia
Carlo Emilio Gadda
non operae est vivere vitam, nisi ligurras quod tibi offert
Emmanuel Wathelet
non possumus voluptate moveri magis nisi moveamur magis magisque dolore
Alan Watts
non potest quisquam vincere nec alter vincitur (Seneca)
Lucius Annaeus Seneca
non pravitatem malorum, sed bonorum silentium timeo
Martin Luther King
non qui parum habet, sed qui plus cupit pauper est (Lucio Anneo Seneca)
Lucius Annaeus Seneca
non quod scriptum est vertitur, sed quod scriptor exprimere volebat, propter hoc machinae calculatoriae vertere non possunt
Anónimo
non sentio mhi credendum esse ipsum deum qui in nobis sensum rationemque posuit nos usum oblivisci voluisse
Galileo Galilei
non sum qui omnia in peiorem partem rapit. Malum percipere ubi est, mea sententia, bonae spei est indicium
Roberto Rossellini
non sum tantum pacis amator; pugnans pacis amator sum. Pro pace ad pugnandum paratus sum
Albert Einstein
non sumus quod sumus propter quod scribimus, at propter quod legimus
Jorge Luis Borges
non sunt duo homines qui eundem librum legant
Edmund Wilson
non virtutes sed vitia nobis dicunt quis homo in dies fit
Umberto Galimberti
nondum intellectum est solum in lusu, impetu risuque verum incrementum doctrinae homines adipisci
Dario Fo
nonne exitus acta probat? tibi gratias agimus, Poggi
Anonimo
nonne inimicos deleo, cum amicos reddam?
Abraham Lincoln
nonne ironicus est locum quendam, Terram Sanctam appellatum, ferocioris et profundioris odii sedem esse?
Daniele Luttazzi
nonne timetis orbem illitteratorum sine memoria nisi eorum instrumentorum computatoriorum?
Harold Bloom
nonnullae nationes sunt animo erecto et volunt ipsae questiones suas solvere, sed feliciter societates multis nationibus praetermittere non possunt quin se eis dedent
Anónimo
nonnumquam annos transigimus nec omnino vivimus: subito tota vita in unum punctum se colligit
Oscar Wilde
normae non sunt. Omnes homines exceptiones sunt regulae quae non est
Fernando Pessoa
nos saepe bonorum actuum puderet, si ceteri eorum causas viderent
François de La Rochefoucauld
nostra memoria, illum fictum museum levium formarum, acervus fractorum speculorum sumus
Jorge Luis Borges
nostri plebei, cum contenti non sint quod frui possint uxoribus filiisque pauperum, ne loquer de scortibus publicis, maximam voluptatem trahunt in suis ipsis uxoribus in vicem corrumpendis
Karl Marx
nova ars rei publicae gerendae est forsitan maxima falsa imago quae umquam proposita est in orbe terrarum: falsum commercium pro falsis necessitatibus
Giorgio Bocca
novas regiones invenire et invadere semper idem fuerunt
Samuel Johnson
novem partes hominum qui in media Re publica versantur frangunt existimationem unius reliquae partis
Henry Alfred Kissinger
novitas est ars aliquid furandi nec perspicitur
William Ralph Inge
novus mos, in mutatione nulla varietas
Miguel de Unamuno
Nulla descriptio, quae non poetica sit, umquam poterit plena esse
John David Barrow
nulla est cupiditas in qua amor sui regnet tam vehementer quam in amore: semper paratiores sumus ad tranquillitatem amantis sacrificandam quam ad nostram amittendam
François de La Rochefoucauld
nulla gens vult bellum. Satis autem est clamare propositi impetus periculum atque interim pacis amatores de exiguo patriae amore et quod periculum nationi creent accusare. Hoc ubilibet valet
Hermann Göring
nulla lingua difficilius est hominibus consentire quam sua
Karl Kraus
nulla maior pestis quam conceptum per vim vulgatum
Ezra Pound
nulla mulier maritum in alea tempus consumantem ferre potest, dum ne semper vincat
Thomas Dewar
nulla pecuniae collocatio cuivis civitati melior est quam lac in pueris ponere
Winston Churchill
nulla societas est. Homines, mulieres familiaeque sunt. Nullum regimen quidquid facere potest prater per genus humanum. Genus humanum in primis sibi ipsi providet
Margaret Thatcher
nullas ex omnibus rebus, quae in potestate mea non sunt, pluris facio, quam cum Viris veritatem sincere amantibus foedus inire amicitiae
Baruch De Spinoza
nullum crimen, patratum in nomine Dei patriaeque, tam atrox erit ut ei homines non ignoscant
Tom Robbins
nullum dubium est quin progressus defendendus cogitatio periculosissima sit
Nicholas Georgescu-Roegen
nullum est iam dictum quod non dictum sit prius - Terentius
Terentius
nullum imperium solidum diu servari potest sine certatione strenua
Benjamin Disraeli
nullum iter ad pacem est. Pax iter est
Mohandas Karamchad Gandhi
nullum officium parvi aestimamus quam beatos esse
Robert Louis Stevenson
nullum puerile ludicrum utilius mobiliusque lexico. Et pueris maioribus quinque annis et, fortuna adiuvante, scriptoribus usque ad centesimum annum
Gabriel García Márquez
nullum secretum celatur tam bene quam illum quod omnes cognoscunt
George Bernard Shaw
nullus amor est sincerior quam cibi
George Bernard Shaw
nullus homo omnino dominus linguae ipsius alterius compos esse potest
George Bernard Shaw
nullus homo plus quam ad vivendum necesse sit possidere debet; ceterum iure Rei publicae est
Benjamin Franklin
nullus medicus salutem promittere potest, sed omnis medicus promittere debet se saluti aegrotantis consulere
Patch Adams
num armorum fabricae adiuvant ad otium pugnandum?
Anónimo
num audiri posstunt ut magistri qui nobis abutuntur?
Eric Schaub
num est populo quid pulchrius lingua maiorum?
Johann Gottfried von Herder
num populare est homines impellere ut tributum pendant in civitate ubi nonaginta centesimae partes pendere nolunt?
Anónimo
num quid significat poena capitis inter damnatos capitis?
Anónimo
Num scis quid homines sint?Res miserae quibus moriendum est, miseriores vermibus vel foliis anni transacti qui ignari mortui sunt
Cesare Pavese
numquam adtendimus quod factum est;solum cernitur quod faciendum exstat
Marie Curie
numquam aequiparaveris te cum homine quovis. Eum minue ad fastigium tuum
Quentin Crisp
numquam beatus eris si quaesiveris quid sit beatitudo. Numquam vives, si quaesiveris quid vita significet
Albert Camus
numquam bonum bellum vel mala pax fuit
Benjamin Franklin
numquam homines tantum mentiuntur quantum ante suffragia, per bellum et post venationem
Otto von Bismarck
numquam iter iam signatum sequere, solum ducit quo alii pervenerunt
Alexander Graham Bell
numquam magistratus discunt. Tantum populus discit
Milton Friedman
numquam nives in locum vanum cadunt
Zen saying
numquam nomen meum inscribo in libris quos emo nisi cum legerim, quod tum tantum eos mihi esse dicere possum
Carlo Dossi
numquam permisi ut schola se interponeret in cultura animi
Mark Twain
numquam pervenimus tam longe quam cum iam nescimus quo eamus
Johann Wolfgang von Goethe
numquam pro iudiciis meis moriar; falsa esse possunt
Bertrand Russell
numquam puta bellum, quamvis necessarium vel legitimum, crimen non esse
Ernest Hemingway
numquam putavi militem cogitare
George Bernard Shaw
numquam res novas efficies ad populi imperium aedificandum.Imperio populi opus est ad res novas aedificandas
Gilbert Keith Chesterton
numquam tantum interfuit inter eos qui operam dant et qui lucrantur sine opera
Vandana Shiva
nunc scimus administrationem ab argentariis gestam periculosam esse tamquam administrationem a mafia gestam
Franklin Delano Roosevelt
obliviscimini fructus omnibus terramque nemini esse
Jean-Jacques Rousseau
oboedientia vitium, cui cedere percommodum est
Don Lorenzo Milani
obscenum non est verborum lascivia; obscenum est hominem fame mori posse
José Saramago
obscure loqui uniuscuiusque est; clare perpaucorum
Galileo Galilei
oculum pro oculo et orbis caecus evadet
Mohandas Karamchad Gandhi
odi tempus actum in senatu tamquam tempus actum in D\'Azeglio schola.amissio omnino inutilis temporis
Susanna Agnelli
odiosa est animi avaritia eius qui, aliquid cognoscens, cognitiones alios docere non conatur
Miguel de Unamuno
oeconomica universalitas ratio est qua potentes sinuntur miseros quaestui habere
Alejandro Llano
officium est imperare, non regnum - Seneca
Lucius Annaeus Seneca
officium hominis vivere, non exsistere,est.Tempus non perdam,cum perducere coner. Tempore meo utar
Jack London
officium quod putamus ceteros agere est
Oscar Wilde
olim in amoris factis meis conscientia consequebatur, nunc me antecedit
Ennio Flaiano
olim iterum erimus homines, non solum Hebraei
Anne Frank
olim lexicon totum legi; mihi de omnibus rebus poëma pulcherrimum visum est
Ophelia
olim nemo sinitur libere cogitare. Nunc permittitur, at nemo potest. Nunc homines solum quod cogitandum est cogitant.Et eam esse libertatem cogitant
Oswald Spengler
olim potentes, ad populum subiugandum, vi, legibus religioneque utebantur; nunc etiam follis ludo et televisione fruuntur
Carl William Brown
olim publicae securitati probi homines praefuerunt. Hic error emendatus est.
Joe Orton
omins mutatio legum nostrarum pecuniam ex alicuius sacco trahit ut in alterum ponatur
George Bernard Shaw
omne nostrum tempus numquam idem est nec nos umquam iidem sumus tempestatibus et temporibus diversis
Heraclitus
omne officinae huius temporis iter demonstrat, nisi invigiletur, pecuniam sine scrupulis misericordiaque agere ad ordinem operariorum praecipitandum in dedecus maximum
Karl Marx
omnem iniuriam homini quod natus est alio populo, sermone dissimili, religione vel ordine, barbariem puto
Ludoviko Zamenhof
omnes aequo animo mortem ferimus, at vitam non ferimus
Graham Greene
omnes amoris epistulae ridiculae sunt. Nisi ridiculae, amoris epistulae non essent
Fernando Pessoa
omnes benevolantiae actus potentiae documenta sunt
Miguel de Unamuno
omnes coacti sumus, ad res ferendas, aliquos parvos furores nobis permittere
Marcel Proust
omnes cogitationes iam in cerebro sunt tamquam omnia signa in marmore
Carlo Dossi
omnes cognitiones nostrae nos iuvant solum ut morte paulo acerbiore moriamur quam animalium quae nihil sciunt
Maurice Maeterlinck
omnes damnati sumus exilio solitario in cute nostra, omne aetatis tempus!
Tennessee Williams
omnes di immortales fuerunt
Stanislaw Jerzy Lec
omnes diu vivere volunt, at nemo senescere
Benjamin Franklin
omnes docere alteram linguam facilius est quam machinam interpretantem fabricari
Anónimo
omnes eadem lingua subridemus
Anonymous
omnes exactae disciplinae coniecturae principio dominantur
Bertrand Russell
omnes familiae beatae similes sunt; omnis misera familia infelix sua ratione est
Leo Tolstoy
omnes homines fratres esse somnium est eius cui fratres non sunt
Charles Chincholles
omnes homines recitant, praeter aliquos histriones
Eugène Ionesco
omnes homines suaves aliquid habent celandum, plerumque quod existimatione ceterorum pendent
Cyril Connolly
omnes inaequalitates nos seducunt, in primis vita. inaequalitas maxima
Emil Cioran
omnes indoctissimi sumus, sed non omnes indocti earundem rerum
Albert Einstein
omnes novae res ad Rem publicam firmandam duxerunt
Albert Camus
omnes parati sumus ad nos ipsos iudicandos ex morum rebus, ceteros ex rebus gestis
Harold Nicolson
omnes pares ante legem sumus, at non ante eos qui eam applicandam curant
Stanislaw Jerzy Lec
omnes qui magnos exitus consecuti sunt magni somniatores fuerunt
Orison Swett Marden
omnes sciunt quiddam effici non posse, cum perveniat imperitus quidam qui id nescit et invenit
Albert Einstein
omnes tirones sumus. Vita tam brevis est ut magis non concedat
Charlie Chaplin
omni nationi est plerumque lingua quam ea meretur
Jorge Luis Borges
omni questioni multiplici est solutio simplex. quae falsa est
H.L. Mencken
omnia aliena sunt, tempus tantum nostrum est - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
omnia in optimam partem accipit qui putat res in peius mutare non posse
Alessandro Morandotti
omnia infesta sunt. Sed, nisi ita fuissent, vivere operae pretium non esset
Oscar Wilde
omnia ingenia infirma sunt in stulte facta quae in morem veniunt
Jean de La Fontaine
omnia nihil sunt et reliqua minoris
León de Greiff
omnia possidere ut beati simus causa non est ut re simus
Normand Jacques
omnia praecepta morum generis humani otiosae cogitationes sunt
Donatien Alphonse François de Sade
omnia quae aliquis cogitare potest, tandem aliquis efficiet
Jules Verne
omnia quae cognosco, solum quod amo cognosco
Leo Tolstoy
omnia quae dicta non sunt in perpetuum dicuntur
Julio Cortázar
omnia quae in commentariis diurnis legis vera sunt, praeter casus raros qui tibi noti sunt cognitione tua
Erwin Knoll
omnia quae nunc aestimantur inhonesta quibusdam locis et temporibus honesta aestimata sunt. Quid nobis fidem dat nomen rursum non mutari?
Friedrich Wilhelm Nietzsche
omnia quae sunt et quae sumus, omnino verbum est
Víctor García de la Concha
omnia verba falsa sunt. At quid est sine verbo?
Elias Canetti
omnia verba olim fuerunt nova
Jorge Luis Borges
omnia vicesimo saeculo ignosci possunt, etiam duo bella totius orbis et sequentia, etiam decursus elegantiae et cursus unius formulae, at non peccatum quod televisioni cinemam sacrificaverat
Luigi Pintor
omnia videre, multa dissimulare, pauca corrigere - Gregorio Magno
Gregorio Magno
omnibus animalibus, praeter aliquos homines,anima est
Anónimo
omnibus assentire tamquam non esse est
Tahar Ben Jelloun
omnibus bellis victima prima veritas est
Hiram Warren Johnson
omnibus hominibus quaedam mulier in mente est, maritis altera domi
Noel Clarasó Serrat
omnibus medicis fere sunt morbi quos malunt
Henry Fielding
omnibus perpensis, duo hominum ordines sunt: qui domi versantur et qui non versantur
Rudyard Kipling
omnibus temporibus simulatores qui sacerdotes appellantur coronas imposuerunt in capita latronum qui reges appellantur
Rober Green Ingersoll
omnino quod sentio vere dico. Sed hodie hoc gravis error fit quia periculum est ne recte intelligatur ab hominibus
Oscar Wilde
omnis americanus paratus ad consulatum petendum, per se interdicendus est
Gore Vidal
omnis attractiva virtus mutua est
Johann Wolfgang von Goethe
omnis cogitatio exceptio est normae communis non cogitandi
Paul Valéry
omnis historia rerum gestarum eodem tempore fit
Benedetto Croce
omnis persuasio carcer est
Friedrich Wilhelm Nietzsche
omnis Res publica alias ridet et totae aequum dicunt
Arthur Schopenhauer
omnium medicamentorum comprobationi faveo. Propter hoc unum: mafia mihi non placet
Manu Chao
omnium rerum certarum certissima dubium est
Bertolt Brecht
omnium rerum quae sapientia parat ad vitam omnino beatam reddendam, maxima vero est amicitiae possessio
Epicurus
opera a nobis amovet tria magna mala: taedium, vitium et necessitudinem
Voltaire
opera dies imminuit et vitam extendit
Denis Diderot
opera refugium est iis qui nihil agunt
Oscar Wilde
operari minus taedet quam se delectare
Charles Baudelaire
operarius merx fit eo minoris quo plures merces creat
Karl Marx
opinio mea de ortuum observatio leviter detorquetur quod septimus ex novem liberis sum
Robert Francis Kennedy
opinio publica conatus ignorantiam hominum temperandi et ad dignitatem vi corporis efferendi est
Oscar Wilde
opinio tam stulta non est quam philosophus quidam exprimere non possit - Marcus Tullius Cicero
Marcus Tullius Cicero
opinionum commenta rigidissimus cogitationis custos sunt
Yossi Sucary
oportet eos qui non cogitant interdiu opiniones praeiudicatas suas componere
Luther Burbank
oportet unum diem senatores venandi esse
Will Rogers
optima litterarum inventio, in multis fabulis, est indicium quod personae fictae omnino sunt
Franklin Pierce Adams
optima ratio ad membranulas faciendas est aliquam facere
Stanley Kubrick
optima ratio ad se decipiendum est se ispum putare callidiorem quam ceteros
François de La Rochefoucauld
optima ratio est tantum fidem habere artificis operi, non iudiciis suis de opere
David Hockney
optimum argumentum contra populi imperium est colloquium quinque minutorum cum communi electore
Winston Churchill
optimum consilium fuit omnino quod olim audivi iuveni cuidam dari: age semper quod timeas ne agas
Ralph Waldo Emerson
optimum est non male facere. sed non bene facere pessimum est
Padre Alberto Hurtado
optimum futurarum rerum est quod tantum semel accidunt
Abraham Lincoln
opus est adversario et amico tuo ut tibi noceant: alter ut te criminetur, alter ut tibi referat
Mark Twain
opus est nobis magna doctrina ut metiamur ignorantiam nostri
Thomas Sowell
orationes de armorum ademptione exercitationes contra ignem incendiariorum sunt
John Osborne
orbi terrarum magis ridendum est, sed postquam ederit
Mario Moreno (Cantinflas)
orbis dividitur inter eos qui non dormiunt quia esuriunt et eos qui non dormiunt quia timent eos qui esuriunt
Paulo Freire
orbis in dies ridiculior futurus est; id est quod scriptores festivi futurae humanitatis antecessores veri sunt
Carl William Brown
orbis inter bonos et malos dividi videtur. Boni iucundius dormiebant, at mali multo magis vigiliae horis frui videbantur
Woody Allen
orbis sermonis structuram possidet et sermo formam mentis
Eugenio Montale
orbis terrarum testis est atrocis criminis contra homines Gazae, ubi quindecies centena milia hominum captivi sunt et sine ullo aditu ad externum mundum.Hoc tempore totus populus quidam saevam poenam patitur
Jimmy Carter
orbis totus scaena est; homines et mulieres histriones quibus ingressus exitusque sunt
William Shakespeare
osculum callidum factum est ut amantes impediantur quominus nimis nugas dicant
Alessandro Morandotti
osculum legitimum tanti non est quanti osculum raptum
Guy de Maupassant
paenitentia firmum propositum est iterum vestigia non relinquendi
Marcel Achard
paenitere et rursum incipere: hoc vita est
Victor Cherbuliez
parens semper fere imperanti praestat
Ernest Renan
pars inhumanitatis instrumenti computatorii in hoc consistit, quod, postquam opportune propositum est et optime fungens munere suo, honestissime agit
Isaac Asimov
pars mendacis artis ostentatio est qua amici falluntur nec ullo modo inimici
Frances Cornford
pars popularis malum est quod solum partis optimatium praesentia tolerabile facit
Massimo D'Alema
pars sum omnium rerum quae in itinere inveni
Alfred Tennyson
pars vel factio coetus elegans sine nomine est ad laborem strenuum cogitandi omittendum
Ralph Waldo Emerson
partitibus utor tamquam vehiculis publicis: ascendo, cursum pendo, descendo
Enrico Mattei
parum confido rationali doctrina.Homini cuidam, capite posito in furno calido et pedibus in congelatore ex rationali doctrina est medius calor
Charles Bukowski
parvos fures suspendimus et maioribus publica munera committimus
Aesop
pati sine lamentatione unum praeceptum quod in hac vita nobis discendum est
Vincent Van Gogh
patria est ubicumque bene est - Marcus Pacuvius
Marcus Pacuvius
patria perpetuum somniferum est. Satis Iudeis invideri non potest- vel doleri- quod nullam habent vel temporariam, in primis Israel
Emil Cioran
patribus consideratis, mirum est quod malum sit sine patre esse; et consideratis autem filiis, aeque mirum est quod malum sit sine filiis esse
Lord Chesterfield
patronus: socius sine periculo
Anónimo
pauca quae cognosco ex ignorantia mea oriuntur
Sacha Guitry
pauca tam firma sunt quam amor partium ad cogitationes quae imperii ademptionem eis permiserunt
John Kenneth Galbraith
pauca tempore occurrunt et reliqua numquam occurrunt; diligens rerum scriptor hos errores emendabit
Herodotus
pauci quomodo simus vident, sed omnes quod esse fingimus
Niccolò Machiavelli
paulum cupio et, paulum quod cupio, id paulum cupio
San Francesco d'Assisi
pauperes in bellum eunt, ad pugnandum et moriendum pro libidinibus, divitiis et superfluis rebus aliorum
Plutarch
pax donum quod deus hominibus dat non est, sed donum quod homines sibi ipsis dant
Elie Wiesel
pax enim non belli privatio, sed virtus est, quae ex animi fortitudine oritur; est namque obsequium constans voluntas id exsequendi, quod ex communi civitatis decreto fieri debet - Baruch De Spinoza
Baruch De Spinoza
pax est cum non disploditur.Pax iusta est cum nostra pars consequitur quod voluit
Bill Mauldin
pax incommodior potis est quam bellum legitimior
Desiderius Erasmus von Rotterdam
pecunia dicitur emere omnia posse.Minime, ita non est. Cibum, at non appetitum potestis emere, medicinam at non salutem, mollem lectum at non somnum, eruditionem at non sapientiam, speciem at non bonum, lusum at non laetitiam, notos at non amicos, servos at non fidem, canos capillos at non laudem, dies otiosos at non tranquillitatem. Pecunia tunicam omnium rerum emere potest. At non semen. Hoc pecunia emi non potest
Arne Garborg
pecunia iuvat ad paupertatem sublevandam
Alphonse Allais
pecunia lac partium factionumque est
James A. Unruh
pecunia pecuniam pariere non potest - San Tommaso d\'Aquino
Tommaso d'Aquino
pecunia servus bonus, sed malus dominus est
Alexander Dumas
pecunia tam potens fit ut mox locuturi simus de Kennedy tamquam de primo coniuge uxoris Onassis
Anónimo
pecunia, quod omnia emere potest, omnes res possidere, igitur prima possessionis res est.Universalitas vertutis suae omnipotentia essentiae suae est.Igitur omnipotens putatur
Karl Marx
per longum tempus plures vitas vixi et fortiter adfirmare possum hominem tamquam individuum in moribus per ultimos decem milia annos nullum progressum fecisse
Jack London
per triginta actos annos a mercatus ratione ad mercatus societatem transimus. Mercatus ratio instrumentum validum efficaxque ad operam componendam est. At mercatus societas locus est ubi omnia veneunt. Modus vivendi est quo mercatus pretia lex in omni vitae specie sunt
Michael Sendel
peregrinari tantum iuvat ut magis diligemus locum ubi nati sumus
Noel Clarasó Serrat
peregrinationes suscipere est longissime iter facere cum cupiditatem domum revertendi quaeras
George Elgozy
peregrinus in nobis est. Cum peregrinum fugimus vel contra eum pugnavimus, cum nostra parte nescia certamus
Julia Kristeva
perfectionis cultus semper impellit ut artificium vero anteponatur
Paul Ariès
perfectionis quaestio saepe progressioni obstat
George F. Will
perfectum quaesivi et quod prospere procedebat delevi
Claude Monet
periculosum est recte dicere de quibus rebus auctoritates in culpa sunt
Voltaire
periculum ex quo ignoramus non gignitur, sed ex quo verum esse putamus at non est
Mark Twain
periti officium non est ut rectius quam ceteri moneat, sed erret rationibus sophisticioribus
David Butler
periti sunt qui semper eosdem errores iterant
Walter Gropius
peritia est sors empta post sortitionem
Gabriela Mistral
peritia: pecten quem vita tibi dat cum capillos amiseris
Judith Stern
peritissimus est quidam sapiens magis magisque de minimis ita ut omnia nullius rei sciat
Luciano Somma
peritus est qui omnes errores fecit qui possunt fieri in angustissimo loco
Niels Bohr
peritus societatis est qui ad stadium adit ad spectatores spectandos
Gesualdo Bufalino
permittite ut dicam, etiamsi risu dignus videor, rerum novarum molitorem magno amore duci
Ernesto Che Guevara
perpetuo res gignuntur ad rationes turbandas
Carlo Dossi
persuasiones, magis quam mendacia, veri inimicae sunt
Friedrich Wilhelm Nietzsche
persuasum est hominem, pessimum animal omnium generum, maximam rem creatam esse. Omnes res creatae genitae sunt solum ad ei cibum vestesque parandos, ut penitus exciderentur et cruciarentur
Isaac Bashevis Singer
pessimum quod homini acris ingenii accidere possit est quod intelligatur
Ennio Flaiano
philosophi solum mundum variis rationibus interpretati sunt: nunc mutari opus est
Karl Marx
philosophus caecus est qui in obscuro cubiculo cattum nigrum quaerit qui non est. Theologus is qui illum invenit
H.L. Mencken
physica tamquam sexus est: exitus effectivos quidem potest praebere, sed non ob id studemus
Richard P. Feynman
physicus in officina non est solum peritus; puer quoque est ante rerum naturam quae eum movet tamquam fabula divarum quarundam
Marie Curie
Picasso pictor est, ego quoque; Picasso Hibericus est, ego quoque; Picasso communista est, ne ego quidem
Salvador Dalí
pictor est qui, quod vendit, pingit; artifex autem qui, quod pingit, vendit
Pablo Picasso
pietas erga patriam fines ceterorum ignorat
Stanislaw Jerzy Lec
pietas erga patriam in hoc consistit: quod putas regionem tuam omnibus aliis praestare quia ibi natus sis
George Bernard Shaw
plebis ordinibus alia missio non est nisi bonum exemplum praebere
Oscar Wilde
plerique homines nare nolunt antequam nare sciant
Hermann Hesse
plerique mori quam cogitare malunt; ac multi hoc idem agunt
Bertrand Russell
plerique subiecti cogitant se esse tales quia rex Rex est, nec cogitant autem regem Regem esse, quia ipsi subiecti sint
Karl Marx
plerisque hominum experientia tamquam puppis navis faces est: iter solum quod transmisit illuminat
Samuel Taylor Coleridge
plerisque mulieribus brevissimum iter ad perfectionem amor blandus est
François Mauriac
plerisque vita est quaestio boni tabularii quo reponantur
Clifton Fadiman
plerumque atrocia confecta specie ut progressus ea poscat. progressus non sunt, sed tantum atrocia
Russell Baker
plures sunt ii qui mortui sunt quam vivi. Eorum numerus augetur. Rari vivi sunt
Eugène Ionesco
plus in silvis quam in libris invenies. Arbores saxaque quae nullus magister te docebit docebunt
Bernard De Clairvaux
poena ad emendandum punitorem prodest
Friedrich Wilhelm Nietzsche
poenae valent ut timore afficiant eos qui peccare nolunt
Karl Kraus
poesis ars mare ponendi in poculum est
Italo Calvino
poesis me iuvat ut dicam quod dici non potest
José Hierro
poesis vitae vitam addidit
Mario Luzi
poesis, ut panis, omnium est
Roque Dalton
poeta rerum naturam intellegit magis quam doctus
Novalis
poeta tamquam nobilis nubium princeps est;qui procellas non curat et sagittarium irridet; postea, in terra exsul, inter ludibria, cum gigantis alis procedere non potest
Charles Baudelaire
poeta tanti est quanti eius carmen praeclarius
Fernando Pessoa
poetae nondum maturi imitantur, poetae maturi rapiunt
Thomas Stearns Eliot
poetae sunt homines qui puerorum oculos servaverunt
Alphonse Daudet
politici ubique iidem sunt. Se pontem aedificaturos esse promittunt ubi flumen non est
Nikita Khrushchev
politicus homo est qui vitam tuam dabit pro patria sua
Texas Guinan
populares sunt pars dicens se te reddituturos esse ingeniosorem, altiorem, ditiorem, et horti tui urticas sublaturos esse. Optimates pars est dicens administrationem non fungi, postea eliguntur et tibi demonstrant res ita esse
P.J. O'Rourke
popularis est ratio spondens numquam nos regi melius quam mereamur
George Bernard Shaw
popularissima res in orbe terrarum est lexicon. Solum bonum commune est
Bernard Pivot
populi constitutio hoc est quod dictatores vestros eligitis, postquam vobis dixerunt quod cogitatis vos audire velle
Alan Coren
populi imperium est miserabiliter fidere communi prudentia orta ex ignorantia singulari
H.L. Mencken
populi imperium potestatem sui opprimendi omnibus praebet
James Russell Lowell
populi imperium pro magistratu tributo a paucis corruptis designationem a pluribus imperitis substituit
George Bernard Shaw
populus, tamquam grex, ducem sequitur; forte in bonam directionem
Alexander Chase
portae ad mare sunt quae verbis aperiuntur
Rafael Alberti
possessio fraus est: quod putamus possidere re vera nos possidet
Alphonse Karr
post tres in video adventus, stultus quicumque consulitur, suam sententiam et ceterorum significat
Enzo Biagi
postea progressus, magis quam bellum, pervenit ad omnia delenda, quod, si bellum res delevit, progressus vivendi rationem nostram delevit
Bruno Ugolotti
potentia vera in manibus eius qui turbae media possidet stat
Licio Gelli
poterunt omnes flores caedere, sed verem retinere non poterunt
Pablo Neruda
potes dare sine amore, sed amare sine dono non potes
Amy Carmichael
potes infidelis, at non infidus esse
Gabriel García Márquez
potes laeva omnium rerum esse, sed non intelligentiae
Enzo Biagi
potest ignosci homini quod stultus sit per unam horam, cum sint tam multi qui umquam esse desinant ne horam unam quidem
Francisco de Quevedo y Villegas
potestas acris observationis vulgo cynismus dicitur ab iis qui hac carent
George Bernard Shaw
potestis omnes et semper illudere, si praeconium probe fit et rationum summa satis alta est
Joseph Levine
praeceptum meum est unis verbis, quae silentium melius reddant, uti
Eduardo Galeano
praecipua causa problematum deliberationes sunt
Eric Sevareid
praecipua causa ut diffundatur ignorantia universa est quod omnes legere et scribere sciunt
Peter de Vries
praecipua lex rationis divitiarum parandarum est: tu aut ego, non tu et ego
Karl Liebknecht
praecipuus autem discendi gradus est, mutuus inter docentem ac discentem amor - Erasmus von Rotterdam
Desiderius Erasmus von Rotterdam
praeconium potest describi tamquam scientia intellectus hominis impediendi per tempus necessarium ut pecunia emungatur
Stephen Leacock
praedae suae victor est
Francis Scott Fitzgerald
praedones proprietatem colunt, tantum volunt ut proprietas fiat suam ita ut possint melius colere
Gilbert Keith Chesterton
praefatio caput primum libri est. A doctis iisdem legitur
Philip Guedalla
praestat leges non esse quam cotidie violari
Ugo Foscolo
praeteritum tempus mutare non possum, sed memoriam meam possum
Anónimo
pretium hominum mundi ratione directa ac rerum pretium crescit minuit
Karl Marx
pretium quod solvimus cum professionem vel impulsum quendam capessimus est quod intime cognoscimus sordidam speciem
James Baldwin
prima lex diurnarii officii est ut opiniones vulgi confirmentur potius quam repudientur
Alexander Cockburn
prima \'mafia\' repugnanda est quae in nobis inest. Mafia nos sumus
Rita Atria
primam cupiditatem exstinguere multo facilius est quam omnibus sequentibus satisfacere
François de La Rochefoucauld
primam partem vitae nostrae parentes laedunt, secundam liberi
Clarence Darrow
primum medici officium est homines docere ne medicamenta sumant
Osler William
primum non est tam multas notiones possidere, sed unam vivere
Ugo Bernasconi
primum quod uxor agit cum virum eam adipisci cupiat fugere est
Molière
primum. liber esto; deinde libertatem pete
Fernando Pessoa
princeps primus est qui Rem publicam navat
Friedrich der Große
principes nascimur, ac incrementu scientiarum ranae fimus
Eric Berne
privato consilio semper paratus sum ad discendum, quamquam non semper me iuvat praecipi
Winston Churchill
pro amore, pecunia, gloria, praebe mihi verum
Henry David Thoreau
pro certo habere progressum esse non est pro certo habere ipsum iam fuisse
Franz Kafka
pro divitibus, pauperes tollendi sunt
George Bernard Shaw
pro medicina est dolor, dolorem qui necat - Publilius Syrus
Publilius Syrus
pro urbis clavium traditione politico cuidam melius est seram mutari
Doug Larson
probemus commercium doctrinae, non doctrinam commercii
Anónimo
probi diarii scriptores possunt debentque manum quae cibum praestet mordere
David Simon
probi tantum ignoscere possunt. Ignavi numquam ignoscunt: naturae suae non est
Laurence Sterne
probus quidam semper puer est
Socrates
processus ducens ab amoeba ad hominem philosophis etenim progressus videtur, sed ignoramus num amoeba idem sentiat
Bertrand Russell
proderit vobis meminisse avaritiam semper inimicam virtutis fuisse.Raro ingenium quoddam lucro deditum famam poterit consequi
Leon Battista Alberti
prodest nascenti multum prudentiae in loco, anno, parentibus eligendis
Gesualdo Bufalino
proditor est qui a sua factione ad aliam deficit; convertitus qui ab hac factione ad vestram deficit
Georges Clemenceau
proelia quae in uxores vincuntur una sunt quae fugiendo vincuntur
Napoleon Bonaparte
proelium contra potentiam est proelium memoriae contra oblivionem
Milan Kundera
progressus cognitionum fit quia possumus consistere in opere magnorum ingeniorum quae nos antecesserunt
Margherita Hack
progressus defendendus tamquam iter ad inferos est: bonis propositis stratum
Serge Latouche
progressus iter cum pluribus naufragis quam nautis est
Eduardo Galeano
propositum primum educatoris est formare eos qui sine magistro discant
Daniel De Montmollin
proverbium brevis sententia est in experientia longa posita
Miguel de Cervantes
providere difficile est, maxime cum de futuris agatur
Chinese saying
prudentia dives et foeda vetus virgo est quam impotentia sectatur
William Blake
prudentia in audacia posita est in cognoscendo quam longius progredi deceat
Jean Cocteau
prudentia vivendi posita est in hac re, quod abolemus non necessaria
Lin Yutang
prudentiae finis est tam alte somniare ut somnium perdamus cum queramus
William Faulkner
publicum bonum e magno numero privatorum malorum constat
Anatole France
puer vas implendus non est, sed ignis incendendus
François Rabelais
pueri numquam eminuerunt ita ut maiores suos audierint, sed numquam destiterunt eos imitari
James Baldwin
pueri omnia inveniunt in nulla re, homines nihil inveniunt in omnibus rebus
Giacomo Leopardi
pugnandum est contra sermonem ne nobis imponat formulas, stereotypos, locos inanes suos, omnia quae admodum propria sunt mali scriptoris
Julio Cortázar
pugnare contra se ipsum pugna asperrima, vincere contra se ipsum pulcherrima victoria est
Friedrich von Logau
pulcherrima res amoris per cursorem publicum procedit
George Bernard Shaw
pulcherrima sermonis anglici verba sunt: perscriptio coniuncta
Dorothy Parker
pulchri sunt solum oculi qui cum amore te spectant
Coco Chanel
pulchritudo in oculis aspicientis est
Anonymous
putamus nos nationem esse, sed sumus quidem tantum regio
Nicanor Parra
putatisne deum bonum catholicum esse?
Georg Christoph Lichtenberg
Puto hominem quendam non tanti esse ut duas mulieres possideat nec mulierem tam parvi ut sit electio secunda
Marilyn Monroe
puto institutiones argentarias infestiores esse ad libertates nostras quam exercitus diurnos.Si olim civitas americana siverit argentarias privatas emissionem pecuniae tenere, primum inflatione, postea deflatione, argentariae et societates quae nescentur circum argentarias populo bona sua adiment quoad liberi eorum erunt sine domo quidem in continente quam patres ceperunt
Thomas Jefferson
puto Kissinger maximum belli scelestum libere viventem toto orbe
Gore Vidal
puto me invenisse anulum qui deest inter animalia et hominem sapientem: nos
Konrad Lorenz
puto olim nos merituros magistratus non esse
Jorge Luis Borges
puto quidem scripti veram interpretationem vim percipiendi exigere et vicissim hanc ipsam postulare interpretem in rebus veris vixisse, non verba tantum componere
Douglas Hofstadter
qomodo opera et artificia adgnoscere possumus? Quomodo ea seiungere, etiam solum paulisper, ab appendice critica, ab interpretibus, ab infatigabilibus furibus, a demolitoribus, a fato finali solitudinis? Facile est: sufficit eam verti
Roberto Bolaño
quae melius cognoscimus sunt ea quae numquam didicimus
Luc de Clapiers Marquis de Vauvenargues
quae sint belli crimina victores uni statuunt
Garry Wills
quaere ex te sisne beatus et esse desines
John Stuart Mill
quaerendo ceterorum bonum, nostrum invenimus
Plato
quaestiones difficillimae homini cuidam incipiunt cum libenter potest agere
Thomas Henry Huxley
quaestiones, quae responsa statim non habent, numquam habebunt
Franz Kafka
quaevis urbs, cum parva sit, in duas partes dividitur: altera divitum, altera pauperum et semper inter se pugnant
Plato
quam facile est difficile scribere
Eugenio Colorni
quam fortunati magistratus quod homines non cogitant
Adolf Hitler
quam multis etiam tanti erit vivere, cum numquam moriemur?
Elias Canetti
quamquam diu ambulas, etiam cum omnia itinera facias, numquam animae fines consequi poteris; tam altus eius logos est
Heraclitus
quamvis feminam iuvat fidelem esse. Difficile est hominem cui sit inveniri
Marlene Dietrich
quantas vitas in una vita, quantos homines in uno homine!
Giovanni Papini
quanti constat librum scribere? Legere laboriosum est
Gesualdo Bufalino
quantum temporis lucratur qui non aspicit quod vicinus dicit, agit vel cogitat, sed tantum quod ipse agit ad id iustum et sanctum reddendum - Marcus Aurelius Antoninus
Marcus Aurelius Antoninus
quantum veri pati potest, quantum veri audere potest homo?omnis exitus, omnis cognitionis progressus e virtute, e rigore cum semet, ex honestate cum semet nascitur
Friedrich Wilhelm Nietzsche
quattuor quintae partes hominis aqua sunt; nihil mirum si contaminatus est
Carl William Brown
querere finem habere significat. At invenire liberum et apertum esse, finem non habere significat
Hermann Hesse
qui orbem movere vult, primum se ipsum moveat
Socrates
qui amare non potest miserior immo est quam qui a nullo amatur
François de La Rochefoucauld
qui amplius accipit, pro aliis accipit. Neque maior neque melior aliis est: ei solum est maius officium. Ei serviendum amplius est. Vivere ad serviendum
Hélder Câmara
qui benevolentiam ceterorum beneficiis captat acerbe ingratitudinem experitur
Bertrand Russell
qui cupiunt magnas bibliothecas possidere, quarum non unam paginam volvunt, similes eunucis in harem sunt
Carlo Dossi
qui die somniant multa sciunt quae eos, qui nocte somniant, latent
Edgar Allan Poe
qui esse fingimus sumus, igitur nobis animum attendendum est ad quod fingimus
Kurt Vonnegut
qui facultatem venustatis aestimandae servaverit numquam senescet
Franz Kafka
qui furorem ignorat, humanitatem ignorat
Henry Ward Beecher
qui gloriati sunt se rerum mutationem fecisse, postridie semper animadverterunt quod facerent se nescire, rerum mutationem quam fecissent nihil imitari quam voluissent
Friedrich Engels
qui honorem pro negotiis perdit, negotia honoremque perdit
Francisco de Quevedo y Villegas
qui lente procedit, sanus et longe procedit
Anonimo
qui malum non punit, imperat ut fiat
Leonardo da Vinci
qui multum habet, eget et qui paulum abundat
Anonymous
qui negotiis publicis studet similis est ei qui follis ludum exercet. Necesse est te tam callidum esse ut ludum intelligas, et tam stultum ut cogites eum valere
Eugene Joseph McCarthy
qui nihil petit, omnia expectat
Jean Rostand
qui numquam canem habuit, nescit quod est amare et amari
Arthur Schopenhauer
qui numquam legit eruditior est quam homo qui solum ephemerides legit
Thomas Jefferson
qui omnia ducit in peius est qui, si inter duo mala eligere potest, utraque eligit
Oscar Wilde
qui omnia in optimam partem accepit cogitat hunc meliorem orbium qui fieri potest cogitat; qui in pessimam partem timet ne hoc verum sit
Robert Oppenheimer
qui omnia in optimam partem accipit is qui putat a muliere sermonem telephonicum confici, cum eam audiverit dicentem \'salutem tibi dico\'
Marcel Achard
qui pugnat perdere potest. Qui non pugnat iam perdidit
Bertolt Brecht
qui putat in orbe finito posse esse incrementum sine fine aut stolidus aut Rei publicae gerendae studiosus est
Kenneth Boulding
qui regrediuntur ab omnibus rebus uni sunt qui nusquam abierunt
Antonio Machado
qui sua sponte flumen sequitur vix agnoscitur
Stanislaw Jerzy Lec
qui tamquam scribunt loquuntur, etiamsi bene loquuntur, pessime scribunt
Georges-Louis Leclerc, Comte de Buffon
qui tempus non perdit multum habet
Bernard le Bovier de Fontenelle
qui vitia sua spectat, ceterorum non videt
Ali ibn Abi Talib
qui vult ad sidera iter facere, ne circumspiciat ad comitem inveniendum
Christian Friedrich Hebbel
quia genus humanus nesciebat quo iret potuit viam invenire
Oscar Wilde
quibusdam communistis, si es anticommunista, fascista es. Hoc stultum est, tamquam dicere, nisi catholicus es, mormonem te esse
Jorge Luis Borges
quibusdam temporibus mala verba optima sunt
Anónimo
quicumque amici dolorem, sed nobilis animus tantum amici fortunam pati potest
Oscar Wilde
quid antea exhaurietur? Aerne aut oleum vivum?
Anónimo
quid ars est?meretricium
Charles Baudelaire
quid est argentariam praedari quam ut argentaria condatur?
Bertolt Brecht
quid est mundus verus nisi somnium quod omnes somniamus, somnium commune?
Miguel de Unamuno
quid homo est ut aliquid possit volvere in animo?
Hugo von Hofmannsthal
quid interest inter alterum, quinque annos natum, alacrem et curiosum, et alterum, undeviginti annos natum, fastidiosum et stolidum? quattuordecim anni rationis studiorum Britannicorum
Bertrand Russell
quid pretium solvas ad genus agnoscendum? Ad Rei publicae administrandam accede et adversarii pro te facient
Anonymous
quid scientia sit mea non interest. Somnium, aleam, risum, affectum et discrepantia ignorat: ea omnia mihi gratissima sunt
Luis Buñuel
quid UNESCO moratur quin humanitatis patrimonium totum orbem terrarum decernat?
Anónimo
quid vita esset nisi nos discrimini obicere auderemus?
Vincent Van Gogh
quid vivamus, nisi pugnare audemus?
Giuseppe Fava
quid voluptas est, nisi dulcissimus dolor?
Heinrich Heine
quidam sincerior est cum similior est imagini quam sui ipsius somniavit
Pedro Almodóvar
quidquid dicere vis, est unum verbum ad eprimendum, unum verbum temporale ad animandum et unum adiectivum ad declarandum
Guy de Maupassant
quidquid mulieres agunt, iis agendum est bis melius quam hominibus ut existimentur semihabiles. Fortuna difficile non est
Charlotte Whitton
quis negat naturam deletam esse?
Günter Grass
quis novit quid Columbus reperturus fuerit nisi America interposita esset
Stanislaw Jerzy Lec
quis, amatus, miser est?
Oscar Wilde
quisvis praefecturam cupiat ita ut biennium perdat ad ambitionem parandam et gerendam indignus est fide ad illum magistratum
David Broder
quo infirmius corpus est, eo plus imperat; quo fortior, melius paret
Jean-Jacques Rousseau
quo is, Ivan? Eo Minsk. Mentiris, Ivan! Dicis te Minsk ire, ut credam te Moscam ire, sed vere Minsk is. Mentiris, Ivan
Jorge Luis Borges
quo magis divitias creat, eo pauperior operarius fit
Karl Marx
quo minus edis, bibis, libros emis, quo minus ad theatrum, ad choreas, ad tabernam is, quo minus cogitas, amas, philosopharis, canis, pingis, versus facis, magis parcis, eo maior fit thesaurus quem nec teredines nec pulvis terere possunt, pecunia tua.Quo minus tu es, quo minus vitam persequeris, eo magis habes; quo maior est vita tua alienata, eo magis cumulas vitae tuae alienatae
Karl Marx
quo plus legum, eo plus latronum est
Lao Tse
quo plus nos levamus, eo minores videmur iis qui volare non possunt
Friedrich Wilhelm Nietzsche
quo quisque intelligentior, eo minus diffidit perversitati
Joseph Conrad
quoad bellum malum iudicabitur, semper homines allicientur.Cum vile iudicatum erit, populare esse desinet
Oscar Wilde
quoad homines purgamenta accipient, ea venire proficiet
Dick Cavett
quoad mors est, spes
Giuseppe Tomasi di Lampedusa
quoad oleum vivum erit, pax in Oriente Medio non erit
Anónimo
quoad pellis color maioris momenti quam oculorum sit, bellum erit
Bob Marley
quod cupio est omnia orbi similia esse nec, ut ita dicam, initium nec finem in forma, at hanc coetus numerosi, qui ad vitam pertinet, imaginem fingere
Vincent Van Gogh
quod de America miror magis est quomodo parentes liberis oboediant
King Edward VIII
quod de morte cogitamus tantum interest ad quod mors nos impellit ut de vita cogitemus
André Malraux
quod dici non potest tacendum est
Ludwig Wittgenstein
quod eruca finem orbis appellat, omnis orbis papilionem appellat
Lao Tse
quod examen non iuvat, ne apem quidem iuvat
Marcus Aelius Aurelius Antoninus
quod facimus sumus ut quod simus mutemus
Eduardo Galeano
quod facit homines sociabiles est inscitia solitudinis ferendae
Arthur Schopenhauer
quod hunc orbem terrarum atrocem facit est quod eundem ardorem ponemus in beatitudine nobis ipsis procuranda et in ea ceteris neganda
Antoine de Rivarol
quod in sobri corde in timulenti lingua est
Plutarch
quod interest inter Rem publicam popularem et tyrannidem est quod in Re publica populari primum suffragium fers et deinceps iuberis, in tyrannide nihil tibi opus est terere tempus in suffragio ferendo
Charles Bukowski
quod interest non est quid dicatur, sed quid dicere opus non sit
Albert Camus
quod intolerabilem vanitatem ceterorum facit est quod nostram ledit
François de La Rochefoucauld
quod me sollecitudine afficit scire non est utrum sim magnus an parvus, sed inspicere num cotidie crescam
Eduardo Chillida
Quod mundus forte vel errore natus sit genus humanum non fert, tantum quod quattuor stultae atomi collisae sint in lubrico itinere. Tunc opus est mundi coniuratione, Deo, angelis diabolisque
Umberto Eco
quod nescio in schola didici
Ennio Flaiano
quod nobis est commune est quod omnes discordamus inter nos
Anónimo
quod olim fiebat dei amore, nunc fit pecuniae amore, id est, quod protestatem vel conscientiam bonam praestat
Friedrich Wilhelm Nietzsche
quod progressum vocamus, mutatio molestiae ciusdam cum altera est
Henry Havelock Ellis
quod quisque suis moribus non inest barbariem appellat
Michel de Montaigne
quod semper reddidit Rem publicam in orbe terrarum infernum fuit sane hominis conatus reddendi paradisum
Friedrich Hölderlin
quod solum non emitur constat
Camillo Sbarbaro
quod valet multum agere non est, sed magno cum amore agere
Madre Teresa di Calcutta
quod vere interest, gratis fit
Claudio Magris
quodlibet iter eligas Inter matrimonium caelibatumque, semper te paenitebit
Socrates
quomodo fabula, sic vita: non quam diu, sed quam bene acta sit, refert - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
quomodo intelligi possumus an Lyndon Johnson mentiatur? Si auris tremit, eum mentiri id non significat. Si frontem contrahit, eum mentiri id non significat. Si labra movet, eum mentiri id significat
Robert Francis Kennedy
quomodo orbis terrarum regitur et bella incipiunt?Legati diurnariis mentiuntur et postea quod legunt credunt
Karl Kraus
quot curis nos liberamus, cum statuimus non nos quidquam esse, sed aliquem
Coco Chanel
quot linguas calles, tot homines vales - Carlo V
Carlo V
quotiens vidi hominem quendam birotis vectum, iam non despero de genere humano
H.G. Wells
quotienscumque libertas quaedam in periculo versa est, libertas ipsa in periculo versatur
Karl Marx
quotienscumque unus suffecerit ad munus quoddam gerendum debita cum dilegentia, exitus peior erit si duo gesserint et difficulter conficietur si tres vel plures
George Washington
rari sunt qui mente, pauci qui corde, uni qui utroque utuntur
Rita Levi Montalcini
rarum est homines qui maximam reverentiam mulieribus exhibent gratiosos apud eas esse
Joseph Addison
rarum non est latrones inveniri qui contra latrocinium increpent
Miguel de Unamuno
ratio civilis ars potestatis non est. in eligendo inter calamitosum et ingratum consistit
John Kenneth Galbraith
ratio civilis est ars cavendi ne homines curent quod ad se pertineat
Paul Valéry
ratio civilis, id est ars Rei publicae administrandae- ab hominibus in re publica exercitatis agitur, qui in privatis rebus artifices sunt
Carl William Brown
ratio divitiarum parandarum pessimus hostis humanitatis est
Evo Morales
ratio inter eos qui legere sciunt et eos qui nesciunt firma est: sed hodie qui nesciunt legunt
Alberto Moravia
ratio oeconomica mundi expressio criminis constituti manifestior est. Instituta mundana quae inspiciunt pecunias, mercata, creditum exercent atrox imperium in nationes pauperes et in pauperes omnium nationum frigida arte professoria ita ut iaculator pyrobolorum peritissimus erubescat
Eduardo Galeano
ratio praevalens semper ratio classis praevalentis fuit
Karl Marx
ratio Rei publicae ars molestiam quaerendi, inveniendi, male interpretandi et remedium falsum per errorem adhibendi est
Groucho Marx
ratio rei publicae bellum incruentum, bellum ratio reipublicae cruenta est
Mao Zedong
ratio Rei publicae fatumque humani generis creata sunt ab hominibus qui magna non spectant. Homines in quibust inest magnitudo animi, rationi Rei publicae non student
Albert Camus
ratio rei publicae pars spectaculorum fabricarum est
Frank Zappa
ratio Rei publicae res ignorare significat
Henry Brooks Adams
ratio Rei publicae umbra est quam magni operis conductores in societatem proiciunt
John Dewey
ratio Rei publicae una navicula est quae desuper aquam manat
James Reston
ratio Rei publicae: certamen commodorum praetextum principiorum contentione
Ambrose Bierce
ratio urbis aedificandae est possessio loci naturalis hominum a divitum ratione quae crescens tamquam potestas sine vinculis, potest et debet rursum facere totum spatium ad suam imaginem
Guy Debord
rationaliter inferre possumus linguas, quo minor sit vis discendi, eo difficiliores esse
Reg Hindley
ratione baiulus a philosopho minus differt quam molossus a vertrago. Est operarum distinctio quae voraginem inter eos produxit
Karl Marx
rationis divitiarum parandarum malum sunt divites qui, quasi semper optimi in sua fabrica administranda, foras saepe sunt hebetes et fastidiosi imbecilles et aliquando peiores
Indro Montanelli
rationis popularis libertas firma non est, si populus privatorum potestatis incrementum accipit ita ut fient fortiores quam rationem popularem
Franklin Delano Roosevelt
re vera scimus solum cum pauca scimus. Sciendo dubitationes augentur
Johann Wolfgang von Goethe
recte monere causa rectissima est ne procedamus
Nicolás Gómez Dávila
reformator est qui in cloaca navigat in cymba vitrea carina
James J. Walker
rei nummariae disciplina est ars transmittendi per manus pecuniam usque dum deficit
Rober W. Sarnoff
rei publicae administratio putatur altera mundi antiquior opera; aliquando mihi videtur multo magis alteri similis
Ronald Reagan
rei publicae administratio: impedimentum ad omnem exitum
Samuel Herbert
religio christiana multum amori profuit, cum peccatum eum reddidit
Anatole France
religio est cum primus callidus homo stolido primo obviam ivit
Voltaire
religio mea est veritatem in vita invenire et vitam in veritate
Miguel de Unamuno
religio opus maximum animalium instruendorum est, quia docet quomodo censendum hominibus sit
Arthur Schopenhauer
religiones arma potentissima, quae malum numquam invenerit, sunt
Tino di Bacco
religiones ut cicindelae sunt: ad lucendum obscuritate opus est
Arthur Schopenhauer
relinquamus medicamenta in exercitationibus corporis : inspectiones prohibeantur
Anonymous
rem tene, verba sequentur - Marcus Porcius Cato
Marcus Porcius Cato
remissio est cum vicinus tuus opus amittit, regressio cum tu amittis
Harry S. Truman
rerum gestarum scriptores per documenta fingunt, fabularum scriptores per inventionem
Gonzalo Torrente Ballester
res de quibus plerique homines plus cognoscere volunt sunt quae ad eos minus pertinent
George Bernard Shaw
res gravis cum hominibus circulatoribus in Re publica versatis est quod postea eliguntur
Anonymous
res imago falsa, inopia liquoris excitata, sunt
Anonymous
res male gesta capiti nocuit
Ennio Flaiano
res nova vetus tamquam orbis est
Jacques Prévert
res pingo non tamquam video, sed tamquam cogito
Pablo Picasso
res popularis debilis est et, si in ea nimia signa seris, dissolvitur
Enzo Biagi
res populi est quod nomen populo damus cum nobis hoc opus sit
Robert de Flers
res publica ego sum
Louis XIV
res quae fieri non possunt faciliores quam res difficiles sunt
Daniel Barenboim
res suo nomine appellari primus actus novus est
Rosa Luxemburg
res ullae numquam agendae sunt, nec die nec nocte, nec terra nec mari: exempli gratia bellum
Gianni Rodari
responsiones utiles sunt solum quae novas quaestiones ponunt
Vittorio Foa
ridiculum in omnibus rebus quaere et invenies
Jules Renard
risus quidam beatitudinis non sunt, sed modus flendi cum humanitate
Gabriela Mistral
rudis advocatus per menses vel annos iudicium tardare potest. Peritus multo plus
Evelle Younger
saepe bonum facimus ut postea malum facere possimus
François de La Rochefoucauld
saepe incendii auctor non vexatur et castigatur qui ad arma conclamavit
Nicolas de Chamfort
saepe ita est: quo incommodior auditu eo utilior dictu veritas est
André Gide
saepe vera vita est quam non vivimus
Oscar Wilde
saepissime pulchris mulieribus intelligendi vis congruens cum pulchitudine non est
Guy de Maupassant
saepissime ut benigni simus nobis desinendum est honestum esse
Jacinto Benavente y Martínez
sapere aude - Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus
sapiens est qui spectaculo mundi gaudeat
Fernando Pessoa
sapiens est solum is qui vivit cotidie tamquam cotidie et omni tempore mori posset
Francisco de Quevedo y Villegas
sapiens mulier sola manere quam quolibet esse mavult
Marilyn Monroe
sapientia homines impellere debet ad somnia tam alta ut ea obliviscantur cum quaerant
William Faulkner
sapientia non est posita in hoc, quod idola delentur, sed quod numquam creantur
Umberto Eco
sapientiae augmentum subtiliter metiri potest ex bilis diminutione
Friedrich Wilhelm Nietzsche
satan callidior factus est et efficiens nos divites potius quam pauperes temptat
Alexander Pope
satiati beatique non amant, in consuetudine obdormiscunt
Miguel de Unamuno
satis iuvenis non sum ita ut possim omnia cognoscere
Oscar Wilde
satius est supervacua scire quam nihil (Seneca)
Lucius Annaeus Seneca
saturae, quas censor intellegit, iure prohibentur
Karl Kraus
schola praeconii societas est quae impellit ut credas tibi opus esse societate sic ut est
Ivan Illich
scientia est quod semper controversias patitur
José Ortega y Gasset
scientia perfecta non est, sed hoc non demonstrat religione ei opus esse
Anonymous
scientia sepulcretum cognitionum quae mortuae sunt
Miguel de Unamuno
scientia tantum hoc iuvat quod naturae reperta firmat
Jean Cocteau
scimus hominem Goethe et Rilke vesperi legere, Bach et Schubert canere et mane opus Auschwitz facere posse
George Steiner
scio poesin necessariam esse, sed nescio quid
Jean Cocteau
scribere genus loquendi est nec interpellatur
Jules Renard
scribere semper est aliquid tegere ut detegatur
Italo Calvino
scriptor fecundus est non quod notiones creet, sed quia divitem facit editorem, sua opera edentem
Karl Marx
se ipsum quisque legit, cum legit. Scriptoris opus tantum est instrumentum opticum quoddam quod lectori datur ut cernere possit quod, sine libro, forsitan non vidisset in se
Marcel Proust
secretum difficillimum servatu est quod sentimus de nobis ipsis
Marcel Pagnol
secretum quod homines meliores reddat perspicio: in aperto crescere, una cum terra edere et dormire
Walt Whitman
semel vivimus, sed si bene vivimus, semel satis est
Joe E. Lewis
semper ad agendum duo causae sunt: altera honesta, altera vera
John Pierpont Morgan
semper admiratus sum quae circuitiones absurdae fluminibus agendae essent ut sub omnes pontes transirent
Beppe Grillo
semper facilus virum permutare quam quendam mutare
Marilyn Monroe
semper futurum puerorum hodie est. Cras sero erit
Gabriela Mistral
semper in amore aliquid insaniae est. Sed et est in insania semper aliquid cogitationis
Friedrich Wilhelm Nietzsche
semper inimicis tuis ignosce. nihil eos magis vexat
Oscar Wilde
semper modus rectus aut erratum est. Erratum semper videtur probabilior
George Moore
semper putavi, si in orbe est civitas in qua genera absint, hanc Italiam esse; nam nostrae avae nimias congressuum occasiones habuerunt
Enzo Biagi
semper sustinetur ab aqua scriptor qui in altum non procedit
Stanislaw Jerzy Lec
semper vitam ordinavi ita ut morerer una cum tribus centenis milibus conscientiae angorum, at sine ullo desiderio
Fabrizio De André
senatum optimum quem emere potuimus habemus
Will Rogers
senectus est inopinatissima ex rebus quae hominibus accidere possunt
Leon Trotsky
senectus, non vita, producitur
Anónimo
senes septuaginta annos supergressos admiror: semper amorem perpetuum offerunt
Oscar Wilde
sensus communis est quod magis communicatur: unusquisque cogitat se eo esse praeditum
René Descartes
sensus non decipiunt, decipit ratio
Johann Wolfgang von Goethe
sententia interrupta vita est
Victor Hugo
sententiam alicuius sequere.Neutrius partis studium vexatori favet, numquam victimae.Silentium animum addit carnifici, numquam cruciato
Elie Wiesel
septem communia peccata: administratio Rei publicae sine principiis, divitiae sine labore, voluptas sine conscientia, cognitio sine animo, commercium sine probitate, scientia sine humanitate, cultus sine sacrificio
Mohandas Karamchad Gandhi
sepulcreta referta magnis viris sunt quibus terra carere non poterat
Leo Tolstoy
sermo communis proximorum saeculorum tantum et omnino ratione aedificabitur
Ludoviko Zamenhof
sermo corporis nostri pars est non minus eo multiplex
Ludwig Wittgenstein
sermo est ars sine auctore, publica insciaque, exitus fecunditatis seculorum innumerabilium
Edward Sapir
sermo hominem liberat. Qui loqui nescit, servus est
Ludwig Feuerbach
sermo multo magis anxius quam vita est
Manuel Seco
sermo nihil aliud est nisi cognitionis reductio ad simplicissimam formam
Anonymous
sermo pellis animae est
Fernando Lázaro Carreter
sermo pellis est: sermonem meum in alium frico
Roland Barthes
sermo signum est, maximum signum condicionis humanae nostrae
Octavio Paz
sermo sine pecunia, sine bonis, sine imperio, sine matrimonio potest esse, sed sine sermone pecunia, bona, imperium et motrimonium esse non possunt
John Searle
sermocinatio fecunda est solum inter animos studiosos firmandi dubitationes suas
Emil Cioran
sermonis egestas infirmos facit: cogit nos servire cognitionibus ceterorum
Giorgio Barberi Squarotti
servitus saepe vis dominorum non est, sed servorum temptatio
Indro Montanelli
servo unus dominus est. Ambitioso tam multi quam multi utiles fotunae eius sunt
Jean de La Bruyère
servos australes liberari pars contentionis est ad operarios boreales liberandos
Abraham Lincoln
servus est qui aliquem liberatorem expectat
Ezra Pound
sexaginta annos nati, iuvenes fimus.Tardius quidem est
Pablo Picasso
sexus animi contentionem minuit. Amor inducit.
Woody Allen
si amas quod facias, numquam erit labor
Confucio
Si beatus fuisti, hoc error non aestimatur
Marilyn Monroe
si cernis argentarium quemdam ex fenestra salientem, sali tu quoque, ibi pecunia est
Robespierre
si conecti possemus, quam pulchrum vicinumque futurum esset
Ernesto Che Guevara
si corrupti homines ad vires firmandas coeunt, idem honestis agendum est
Leo Tolstoy
si cuidam sermone, quem ipse intelligere potest, loqueris, intellectum movebis. Si cuidam loqueris in ipso sermone suo , cor movebis
Nelson Mandela
si cuidam subvenis qui in malis sit, pro certo habes eum recordaturum esse.. cum iterum in malis erit
H.V. Prochnow
si dibi verum dicendum est, operam da ut iocosus sis, sin minus te terunt
Billy Wilder
si dives fieri vis scribendo, scribe id genus rerum quae ab hominibus, qui cum legunt labra movent, leguntur
Don Marquis
si doctrina merces facta est, nimirum quod homines quoque idem consecuti sunt
Anonymous
si duo se amant, exitus beatus non potest esse
Ernest Hemingway
si epistulam tam longam scripsi fuit quod mihi tempus nullum fuit ut breviorem scriberem
Blaise Pascal
si homines planius pericula verborum quorundam usus intelligerent, lexica in armariis vitreis librorum venditorum involverentur fascia rubra in qua inscriberetur: \'Pulvis pyrius... attente tracta\'
André Maurois
si homo paratus ad pugnandum pro suis cogitationibus paratus non est aut eius cogitationes nihili sunt aut ipse nihili est
Ezra Pound
si homo quidam cum fide incipit, cum dubiis desinet, sed si bono animo dubios accipit, cum aliqua fide desinet
Francis Bacon
si imaginem futurorum temporum vis, calceum, qui in perpetuum humanum os terit, finge
George Orwell
si in follis ludo violentia, causa est quod hodie in Italia solus qui vincit aestimatur
Arrigo Sacchi
si in itinere amicitiam, suavitatem et poesim invenire cupis, duc ea tecum
Georges Duhamel
si iuvenes assensum negaverint, omnipotens occultaque mafia quoque tamquam incubus dilabetur
Paolo Borsellino
si leges decem milia sunt, legum obsequium deletur
Winston Churchill
si medicus mihi dicat tantum sex momenta ad vivendum mihi superesse, non morer. Paulo ocius scribam
Isaac Asimov
si mihi mane veniunt, tibi vesperi venient
Angela Davis
si mulier malam vestem induit, vestis notabitur. Si bonam, mulier notabitur
Coco Chanel
si Norembergae leges adhuc valerent, omnes Americae gubernatores post bellum suspensi essent
Noam Chomsky
si omnes leges discere deberemus, nobis tempus violandi non esset
Johann Wolfgang von Goethe
si omnia in terra rationi consentanea essent, nihil eveniret
Fedor Michailovich Dostoevski
si omnia quae vere cogito dicerem, caperer vel clausus essem domo in qua continentur homines insani. Pro certo sane habeo res ita omnibus esse
Roberto Bolaño
si optimates desinerint falsum dicere de popularibus, nos desinemus verum de iis dicere
Adlai Stevenson
si populi inter se notiores fiant, mutuum odium discant
Ennio Flaiano
si populus quidam expectat se liberum esse, quamvis indoctus, aliquid sperat quod numquam fuit nec erit
Thomas Jefferson
si principia moralia te miserum reddunt, habe pro certo ea vitiosa esse
Robert Louis Stevenson
si pro certo habes te omnia quae eveniunt intelligere, tum maxime turbaris
Walter F. Mondale
si quid libertas significat, ius dicendi hominibus quod audire nolunt significat
George Orwell
si quid mulier sentiat cognoscere vis, eam aspice nec audias
Oscar Wilde
si quid patiaris, tolerabile fit et, paulo post, naturale quoque
Israel Zangwill
si res mutari volumus, nobis argentariae occupandae et televisio delenda est. Nullae aliae res novae sunt
Luciano Bianciardi
si satis longe vives, videbis omnem victoriam cladem factam fuisse
Simone de Beauvoir
si sensum paris aliqua re te carere nihil consequeris. Ad pecuniam faciendam opus est te divitem esse assimulare
Alexander Dumas
si sensum vitae quaerimus, aegroti sumus
Sigmund Freud
si stolidum quendam vitare vis, primum speculum tibi fringendum est
François Rabelais
si suffragium aliquid mutaret, redderetur illecitum
Anonymous
si tabaci fistulae publice agnoscuntur nocivae cur libera venditio permittitur ?
Francesco Tavano
si tibi talentum est, utere quoquo modo. Ne accumulaveris.Ne sorbillaveris tamquam avarus.Id temere consume tamquam dives firmus in ruina sibi paranda
Brendan Behan
si unu di nui, unu qualsiasi di nui esseri umani, sta \'n \'cchistu momentu suffrennu cumi nu cani, è malatu o ha fami, è cosa ca ni riguarda tutti. Ci deve riguardà tutti, picchì \'gnorà la sofferenza di nu uomu è sempiun atto di violenza, e tra i \'cchiù vigliacchi
Gino Strada
si verum dicas, nihil tibi memoria tenendum est
Mark Twain
si vis doceri, doce - Marcus Tullius Cicero
Marcus Tullius Cicero
si vis virtutem tuam gustare, aliquando pecca
Ugo Ojetti
si vivere pulchrum est, pulchrius somniare et, pulcherrimum, excuti
Antonio Machado
si vobis ipsis fides est, fidem ceteris facitis
Johann Wolfgang von Goethe
si volumus bellis inter populos finem facere, nobis plus pecuniae collocandum est in pacis doctrina et minus in bellis
Federico Mayor Zaragoza
si vultis ut deus rideat, de vestris consiliis cum eo agite
Blaise Pascal
si, ad aegrotum servandum membra corporis donari possunt, cur vitae elementa prima donari non possunt ad inedia morientem servandum ?
Anónimo
sibi praebere medicatam potionem athletae est tamquam mentiri furarique homini in Re publica exercitato. Vix evitabile
Anónimo
sic germaniam amo ut duas anteferrem
Giulio Andreotti
Sic immunitas cum impunitate confertur ut vir honoratus cum bono
Giacomo Casanova
sic ratio ut insania acceptanda est societati, ut civilis dicatur
Franco Basaglia
sic verum simplex et duplex invenimus; primum societas populorum, qui ipsam linguam loquimur, sumus; deinde eam loqui est modus, inter ceteros, quo humani simus
Octavio Paz
sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt - Sant\'Agostino
Sant'Agostino
silent leges inter arma (Marcus Tullius Cicero)
Marcus Tullius Cicero
silentium tantum magnum, reliquum socordia est
Alfred de Vigny
silete,pax. Manum extollant qui resurgere cupiant,pedem promoveant qui iuvenescere
Nicanor Parra
simplicitas forma verae magnitudinis est
Francesco De Sanctis
simplicitas longarum meditationum fructus est
Pablo Neruda
simulatio honos est quem vitium virtuti tribuit
François de La Rochefoucauld
sincerus et apertus esto cum patrono tuo.. Dein erit suum omnia confusa facere
Anonymous
sine dubio necessariae non erant novae res ad demonstrandum multa mala et crimina gigni a divitiis immodicis, at nobis persuasum est aequa bona vanam fidem esse
Robespierre
sine memoria homo nihil cognosceret nec quidquam posset agere
Giacomo Leopardi
sine Saddam orbis progressus fecit. Quomodo sine Bush esset?
Anónimo
sine tempore pecuniaque cogitatio somnium fugax fit quod in actum non potest converti
Charles Baudelaire
sinetis paupertatis timorem vitam vestram regere et, ut praemium, edetis, sed non vivetis
George Bernard Shaw
sinistra factio nullam mundi, ubi vivunt, notionem habent
José Saramago
sit libertas aliquid vagi. Eius absentia non est
Rodrigo Rey Rosa
societas amatoria venditatoriaque in qua vivimus operam dat ad cupiditatem parandam, ad cupiditatem augendam, cum in regione privata cupiditatis satisfactionem servet. Ut societas moveatur, ut contentio augeatur, necesse est ut cupiditas crescat , diffundatur et vitam hominum voret
Michel Houellebecq
societas esse potest solum si tamquam fundamentum habet mendacia benigna et hac condicione, ut nemo sane dicat quod cogitet
Lin Yutang
societas hominibus facultatem concedit faciendi quod nullius laboris est
Enzo Biagi
societas usitatos homines magni facit. Docet pueros se ipsos perdere et monstruosos fieri et ita usitatos esse. Usitati homines quinquaginta superioribus annis HS miliens usitatorum hominum necaverunt
R.D. Laing
societates medicamentariae magis novos morbos medicamentis quae iam exsistunt invenire sciunt quam nova medicamenta morbis qui iam exsistunt
Nassim Nicholas Taleb
sola ratio ad sensum officii excitandum officia committere est
Kenneth Blanchard
sola ratio rerum oeconomicarum previsarum est quod facit reverentia dignam scientiam sideralem
John Kenneth Galbraith
sola ratio servandi cognitionem suam est periculo eam committere
Paul Andreu
sola vivere est tamquam congressui interesse in quo nemo te animadvertit
Marilyn Monroe
solitudinis metus fortior est quam vinculorum metus, igitur uxorem ducimus
Cyril Connolly
solitudo animo quod cibus corpori est - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
solitudo pulchra est: at opus est qui vobis dicat solitudinem pulchram esse
Honoré de Balzac
solum audiuntur quaestiones quibus respondere possumus
Friedrich Wilhelm Nietzsche
solum confidimus in omnibus rebus quae videmus. Itaque, cum televisio fuerit, in omnibus rebus confidimus
Dieter Hildebrandt
solum cum iter occidentis solis percurras, obiam orienti soli ibis
Mirco Stefanon
solum de hoc quod nostra non interest opinionem sine praeiudiciis omnino exprimere possumus, quae causa sine dubio est quod opiniones integrae nullius pretii sunt
Oscar Wilde
solum homines imbecilli non dubitant. Nonne tibi constat?non dubito
Luciano De Crescenzo
solum humana iura capitum iuridicialium coluntur
Anónimo
solum qui labi clamose audeant, magnas res consequi possunt
Robert Francis Kennedy
solum qui miserrimus est alium miserari potest
Ludwig Wittgenstein
somnia et libero animo eris, pugna et libera vita eris
Ernesto Che Guevara
somnia vera fiunt. Nisi ita esset, natura nos non impelleret ut ea fingeremus
John Updike
spei duo pulchri liberi sunt:indignatio et animus. Prima ante res ut sunt, secundus ad mutandas
Sant'Agostino
sperare homines tecum bene acturos esse quia honestus sis est tamquam putare taurum te non aggressurum esse, quia tantum vescaris quod terra gignit
Dennis Wholey
spero me non senescere eo ut religiosus fiam
Ingmar Bergman
spes bona est pro ientaculo, sed pessima pro cena
Francis Bacon
spes quaestum inhonestum faciendi principium ruinae est
Democritus
sponsus beatus homo est qui sibi finem beatitudinis parat
Enrique Jardiel Poncela
statim animi concitationem! Solum postea iudicium !
Paul Gauguin
stilum emendare facit meliorem cogitationem
Friedrich Wilhelm Nietzsche
stipem non largior. Non satis pauper sum ad eam largiendam
Friedrich Wilhelm Nietzsche
stipendium maximi magnae societatis praepositi praemium non est pro rebus actis. Plerumque est actus benevolus erga se ipsum
John Kenneth Galbraith
stolidus eruditus quidam stolidior est quam stolidus rudis
Molière
Stolidus quivis angustias superare potest. At vita communis conficit
Anton Chekhov
stultitiae exemplum: fidem in infidelitatem, amorem in odium, odium in amorem, virtutem in vitium, vitium in virtutem, servum in dominum, dominum in servum, stultitiam in ingenium, ingenium in stultitiam pecunia mutat
Karl Marx
stultorum cavea mundus est
Tommaso Campanella
sua cuiusque progressio condicio omnium liberae progressionis est
Karl Marx
suadere exemplis fundamentum disciplinae est
Anne-Robert-Jacques Turgot
suam ipsius memoriam omne verbum trahit
Eduardo Pérsico
suam proclivitatem sequi bonum est, dum in ascensum
André Gide
suam quisque nescit qui aliorum populorum linguas nescit
Johann Wolfgang von Goethe
sub potestate quae in vincula homines iniuste conicit, locus aptus ad iustum virum carcer est
Henry David Thoreau
sufficit, ad hominem perdendum, meliorem efficere
Oscar Wilde
suffragare ei qui minus promittit; erit qui minus te decipiet
Bernard Baruch
suffragium ferre abdicare est
Élisée Reclus
suffragium fers quotiescumque impendia fecisti
Alex Zanotelli
sui cuiusque pax magni momenti est ad terroris nuntios repudiandos quibus negotia magna omnium vitam exacerbare conantur
Arturo Paoli
sui temporis imago mos semper est, sed obliviscimur cum stultus est
Coco Chanel
sumus in agmine viae ferratae progrediente trecentis chilometris singulis horis, ignoramus quo nos ducat et maxime animadvertimus machinatorem non esse
Carlo Rubbia
sumus quod continenter agimus
Aristotle
sunt aliqui diurnari probi ut sunt aliqui homines probi in re publica exercitati. Postquam empti sunt, empti manent
William Moyers
sunt flores ubicumque iis qui eas aspicere velint
Henri Matisse
sunt homines quibus aetas capillos candefacit, sed cor non scindit: quod semper viride et iuvenis manet et semper eadem vi propter omnia pulchra et bona pulsat
Ludoviko Zamenhof
sunt pacis amatores tamquam pecudes qui putent lupum tantum vesci herbaceis cibis
Yves Montand
sunt tempestates, loca et condiciones in quibus vis et deinceps homicidium ( summa violentia) scilicet certum, praesens, verum fit
Roberto Bolaño
suos quisque fines quanti spatii cernere potest mundi terminos putat
Arthur Schopenhauer
superbire doctrina sua pessimum genus ignorantiae est
Jeremy Taylor
superest nec species validior nec callidior sed quae aptior mutationibus est
Charles Darwin
superiores animi vitia maxima et maximas virtutes cognoscunt
René Descartes
Supervacua bona vitam spervacuam faciunt
Pier Paolo Pasolini
suum cuique munus est in vita quod numquam is elegisset
Hermann Hesse
tabaci fistula perfectum genus voluptatis perfectae est. Libido est et manes non satiatus.Quid amplius quaerere potes?
Oscar Wilde
taedium morbus est qui opera sanescit: voluptas tantum lenimentus est
Duke of Lewis
tam difficile est verum negare quam celare
Ernesto Che Guevara
tam multae disputationes inter theologos resumi ita possunt \' Ita est. Ita non est. Ita est. Ita non est\'
Benjamin Franklin
tam multae leges sunt ut nemo impedire possit quominus ipse suspendatur
Napoleon Bonaparte
tam pulchra fuit ut appropinquare vetita sit ad Pisarum Turrim
Anónimo
tamquam corpus, unusquisque singularis est, tamquam anima numquam
Hermann Hesse
Tamquam societatis vitae medicamentum magnam urbem propono: ea est solitudo quae una nobis permittitur
Albert Camus
tandem non verba inimicorum, sed silentium amicorum nostrorum recordabimur
Martin Luther King
tandem patria sermo est
Camilo José Cela
tantum confido rationibus quas adulteravi
Winston Churchill
tantum errori opus est regiminis praesidio. Verum ipsum stat
Thomas Jefferson
tantum mundum aestimo quam theatrum ubi suam partem quisque agit
William Shakespeare
tantum opus est ignorantia fideque sibi: exitus felix certus est
Mark Twain
tantum quod animo comprehendit unusquisque audit
Johann Wolfgang von Goethe
tantum quod perdidi meum in perpetuum est
Elisa Félix
Tasmaniae homines, apud quos adulterium incognitum erat, exstincti sunt
William Somerset Maugham
tecum agere volo quod ver cum cerasis agit
Pablo Neruda
televisio est prima doctrina popularis, prima doctrina omnibus patens et gubernata per quod populus vult. Teterrimum est quod populus vult
Clive Barnes
televisio inventio est qua permittis ut delecteris ab iis quibus numquam aditum ad domum tuam permittas
David Frost
televisio iucundior quam homines est. Nisi ita esset, homines positi essent in conclavium nostrorum angulis
Alan Coren
televisio multum ad mentis curam fecit et scientiam effundendo et utilitatem eius adiuvando
Alfred Hitchcock
televisio speculum est in quo humanitatis rationis decoctio relucet
Federico Fellini
televisio tamquam leo valet, televisio neminem metuit, televisio tamquam stolidum hominem te sopit
Enzo Jannacci
televisio unum medicamentum somnificum est quod per oculos ministratur
Vittorio De Sica
tempore quodam, ut res rursum moveantur, opus est periculum suscipere omnia perdendi
Isabelle Adjani
tempore stultitiae putare se stultitia vacare genus stultitiae est
Saul Bellow
temporibus calamitosis inventio tantum cognoscentia maioris momenti est
Albert Einstein
temporibus meis libri non erant qui magno pretio venirent nec prolabi poteramus.Non erant qui prostitutionem nostram emerent
Jorge Luis Borges
temporibus periculosis vivimus.Homines naturae imperant antequam inceperint sibi ipsis imperare
Albert Schweitzer
temptationes, aliter ac opportunitates, semper bis adsunt
Orlando Aloysius Battista
tempus actum praegressus est
William Shakespeare
tempus cunctationis, mediorum consiliorum, rationum inutilium et consolatoriarum, morarum desiturum est.Pro hoc tempus consequentiarum ingredimur
Winston Churchill
tempus cupiditatis pro ratione patientiae initialis est
Honoré de Balzac
tempus et hora difficillimo die quoque fugit
William Shakespeare
tempus evenire volumus quo mortuis feminis virisque hoc solum dicere poterimus: non cessimus, non nos vendidimus, non claudicavimus
Subcomandante Marcos
tempus fecundior desperationis adest cum iuvenes viginti et unius annorum sumus, cum primum conamur mutare somnios in res
Heywood Broun
tempus gravissimi momenti est; id est aliud nomen vitae ipsius
Antonio Gramsci
tempus hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
tempus optimus auctor est: semper finem perfectum invenit
Charlie Chaplin
tempus quoddam confectum censeri potest cum eius cupiditates dilapsae sunt
Arthur Miller
tempus veniet quo imagines homines substituant.Quibus esse opus non erit, at aspicere. Iam viventes non erimus, sed aspicientes
André Breton
terere tempus meum non possum pecuniam faciendo
Alexander Agassiz
terra dominis suis est, sed prospectus iis qui probent
Upton Sinclair
terra in qua populus ambulat non venit
Tashunka Witko
terrae cutis est et huic cuti morbi sunt. Quoddam ex his morbis homo appellatur
Friedrich Wilhelm Nietzsche
tertii millennii homini erit Bush doctrina, Berlusconi probitas et Putin benevolentia
Anónimo
testimonium praecipuum magni hominis ingenii est quod ipse percipiat se parvi esse
Arthur Conan Doyle
tibi semper amandum est. Itaque numquam uxor ducenda est
Oscar Wilde
tibi sunt solum duo genera veritatem dicendi: sine nomine vel post mortem
Thomas Sowell
tota natura religiosa orbis huius aetatis pendet ex asyli inopia in Ierusalem
Henry Havelock Ellis
translatio experientia est quae prabet imperatque lectionem quam tardissimam, paene pedibus transitum texti spatii, cum eius vallibus, planitiis montibusque
Laura Bocci
tria semper obliviscor: nomina, vultus et tertium non memini
Italo Svevo
triplo ditiores quam avi sumus, at triplo quoque beatiores?
Tony Blair
triste est quod natura loquitur nec homines audiunt
Victor Hugo
tristitia est maerendi beatitudo
Victor Hugo
Tu, sancta lingua, lingua quam veneror magis quam totum argentum, magis quam totum aurum,
Haïm-Vidal Sephiha
tubera fricta solani est unum ex maximorum inventorum animi Parisiorum
Maurice Edmond Sailland dit Curnonsky
tum maxime cum dei nos poena afficere volunt preces nostras audiunt
Oscar Wilde
turbae magno mendacio magis quam parvo facilius decipiuntur
Adolf Hitler
Turbatus sum abortus comprobatione, quod, ut plures, homicidii comprobationem puto
Pier Paolo Pasolini
turpius est amicis nostris diffidere quam ab iis decipi
François de La Rochefoucauld
turpius quam qui peccare posset peccavi: beatus non fui
Jorge Luis Borges
tyranni leges mutare possunt, at non mores
Jacinto Benavente y Martínez
tyranni omnia expediunt praeter gravissimum: se ipsos
Winston Churchill
ubi gladius legis non pervenit, satirae flagellum pervenit
Aleksandr Pushkin
ubi libri, ad ultimum et homines uruntur
Heinrich Heine
ubi multum lumen, umbra obscurior est
Johann Wolfgang von Goethe
ubi risus non est, ne humanitas quidem; ubi risus non est, carcer
Eugène Ionesco
ubicumque discimus solum ab iis quos amamus
Johann Peter Eckermann
ultima falsa imago est haec opinio, quod omnes falsas imagines perdidimus
Maurice Chapelan
ultio uxori atrocissima est fidem viro servare
Jacques-Bénigne Bossuet
umbra periit nimia luce vel nimia obscuritate
Moni Ovadia
una avaritia digna est: verborum
Constancio Vigil
una certe est pax diutina solidaque inter virum et uxorem: separatio
Lord Chesterfield
una est fortuna: suo more vivere posse
Christopher Morley
una norma est totius orbis hominibus in Re publica exercitatis: ne dicas cum fruaris imperio quod dicis cum ex contrario stes; si conatus eris consequeris ut tibi faciendum sit quod ceteri facere non potuerunt
John Galsworthy
una ratio ad usum aromatum minuendum: ea comprobare
Gary Becker
una ratio solitudinem suam servandi est omnes ferire, in primis quos amamus
Emil Cioran
unicuique sunt vitia suarum virtutum
Adriano Olivetti
Universitas vera locum non habet. Possessiones non habet, stipendia non persolvit, mercedes non accipit.Universitas mentis status est
Robert Pirsig
uno more quo diurnario magistratus quidam aspiciendus est a summo ad imum est
Frank Kent
unum bonum, sapientia, et unum malum, ignorantia, est
Socrates
unum caput, cum moriemur, erunt amoris vestigia quae reliquerimus
Albert Schweitzer
unum certamen quod perit est quod relinquitur
Madres de Plaza de Mayo
unum ex commodis voluptatis pro dolore est quod dolori potes satis dicere
Ugo Ojetti
unum gaudium in orbe terrarum incipere est. Pulchrum est vivere, quod vivere incipere est, semper, omni temnpore
Cesare Pavese
unum quod experientia nos docet est quod nihil experientia nos docet
André Maurois
unum quod hominem seiungit ab iis rebus quae in vita cupiat, saepe tantum est voluntas conandi et fides hoc fieri posse
Richard M. DeVos
unum stimulat animalia magis quam voluptas, hoc est dolor
Umberto Eco
unum tantum in orbe terrarum peius est quam quod de quodam loquantur: quod de eodem non loquantur
Oscar Wilde
Unus ex commodorum miseriae est quod beatitudo potest cupi
Miguel de Unamuno
unus progressus in hoc consistit quod ipsi errare discimus
Albert Camus
unus radius solis sufficit ad umbras innumerabiles delendas
San Francesco d'Assisi
unus tyrannus quem accipere possum conscientia mea est
Mohandas Karamchad Gandhi
unusquisque tamquam deus eum gignit est et interdum peior
Miguel de Cervantes
urbis non frueris septem vel septuaginta et septem miraculis, sed responso quod quaestioni tuae dat
Italo Calvino
usus una causa est qui verba bona, vera, legitima, verba linguae cuiusdam faciat
Alessandro Manzoni
ut amicum invenias tibi oculus operiendus est; ut serves, duo
Norman Douglas
ut beatitudo inveniatur requirenda non est
Anonymous
ut bona valetudine utamur nobis edendum est quod non iuvat, bibendum quod non libet, et agendum quod non agere malumus
Mark Twain
ut dies bene actus iucundum somnum, ita vita bene acta iucundam mortem dat
Leonardo Da Vinci
ut fruamur magna libertate, optima ratio est ut magnam aliis concedamus
Carlo Dossi
ut homines nullum ferme praeceptum ex historiae meditatione ducant maximum praeceptum historiae meditationum omnium est
Aldous Huxley
ut libere loquar, interdum irasci necesse est ita ut omnia bene procedant
Friedrich Wilhelm Nietzsche
ut malum vincat, satis est ut boni nihil agant
Edmund Burke
ut membrum nulla macula aspersum gregis sis, tibi opus est pecus esse
Albert Einstein
ut nos ipsi simus opus est nos aliquem esse
Stanislaw Jerzy Lec
ut patriae amantes sitis, omnes nationes prater vestram oderitis, ut religiosi, omnes sectas praeter vestram, ut honesti, omnes simulationes praeter vestram
Lionel Strachey
ut pecuniam civitatis conflare et in potestatem habere possim nihilo mea intererit quis leges sanciat
Mayer Amschel Rothschild
ut perfecta esset unum vitium ei deerat
Karl Kraus
ut plurimum quemque pudet, ita dignissimus honore est
George Bernard Shaw
ut quod ali cibus est aliis fuat acre venenum - Titus Lucretius Caro
Titus Lucretius Caro
ut sis tam callidus ut tantam pecuniam lucreris, tam stolidus debes esse ut quaeras
Gilbert Keith Chesterton
ut sollicitudine nascendi non affectus sum, ita moriendi non afficior
Federico García Lorca
uti aliquo amico non omnes possunt gloriari
Antoine de Saint-Exupéry
utinam tam facile vera invenire possim quam falsa convincere - Marcus Tullius Cicero
Marcus Tullius Cicero
utopia in horizonte stat. Duos gradus facio, appropinquans, illa duobus gradibus discedit. Decem gradus facio et horizon decem gradibus discedit.Quamquam ambulo, numquam eam consequar. Quid utile utopia habet? Id: ut ambuletur
Eduardo Galeano
uum quod Deum deterret quominus alterum diluvium mittat est quod primum inutile fuerit
Nicolas de Chamfort
uxorem ducere mulierem quam amas et quae te amat est sponsionem cum illa facere quis primus inter vos amare desiturus sit
Alfred Capus
vacuum esse negatio iuris vivendi peior quam mors est
José Ortega y Gasset
valde me iuvant partes factionesque: loca una sunt ubi de rebus publicis nemo loquitur
Oscar Wilde
Vaticanus vis in Italia rerum pristinarum studiosissima est. Ecclesiae tyrannicae sunt auctoritates quae privilegia eius minuunt, et divinae quae, ut fascismus, augent
Antonio Gramsci
velim unicuique homini tabulas mortis scribi eadem lingua qua tabulae ortus scribuntur
Bertolt Brecht
venditatio ars fingendi integrum mendacium ex dimidia veritate est
Edgar Shoaff
venditatio solas veritates commentariorum diurnorum comprehendit
Thomas Jefferson
vera gravia, magna principia tandem duo vel tria semper supersunt. Illa quae mater te puerum docuit
Enzo Biagi
vera peregrinandi inventio in novis regionibus reperiendis non est, sed novis oculis in videndo
Marcel Proust
vera philosophia consistit in iterum discendo mundum conspicere
Maurice Merleau-Ponty
verba gravia sunt, si pauca
Lalla Romano
verba non inveniuntur ab Academicis in Academiis, sed ab hominibus in viis. Lexici auctores ea capturant fere semper serius, condiunt ordine litterarum et saepe cum iam non significant quod inventores cogitaverunt
Gabriel García Márquez
verba orbis pulcherrima \"te amo\"non sunt, sed \"benignus est\"
Woody Allen
verba quae offendunt ignorantiae nostrae clamores sunt
Alda Merini
verba quae rem faciunt pauperem sermonem reddunt
Sacha Guitry
verba quibus uteris ad res describendas res creant
Martin Brofman
verba scriptoris ipsa mendosa sunt pro versione
Jorge Luis Borges
verba sunt omnia quae habemus
Samuel Beckett
verba sunt quibus semel utendum est
François-René de Chateaubriand
verba tanti sunt quantum eis tribuit qui audit
Giovanni Verga
verba veterrima et brevissima \'ita\' et \'minime\' maximam considerationem exigunt
Pythagoras
verbis diffidere multo minus perniciosum est quam nimis fidere
Vaclav Havel
verborum significatum recuperandum est: hoc est praecipuum scriptoris officium, ad lexycon purgandum iuvare
Eduardo Galeano
verbum cognominatum est verbum quo utaris cum nescias quomodo scribatur primum verbum quod tibi in mentem venerit
Burt Bacharach
verbum definire est tamquam papilionem capere
Aurélio Buarque de Holanda Ferreira
verbum est partim loquentis et partim audientis
Michel de Montaigne
verbum omne dictum vel scriptum lingua mortua est
Robert Louis Stevenson
verbum solum sonitus est et libri charta
Paul Claudel
vere ad photographema ipsum animum non intendo. Captare temporis momentum in rebus: hoc cupio
Henri Cartier-Bresson
vere puto, tamquam vos, argentarias institutiones peiores quam acies
Thomas Jefferson
vere sunt vincula inter homines quibus vita magni pretii est
Wilhelm von Humboldt
veritas in uno somnio non est, sed in multis
Pier Paolo Pasolini
veritas intus est. Requirenda non est extra nos nec consequenda pugnando cum vi contra externos inimicos
Mohandas Karamchad Gandhi
veritas numquam laedit iustam causam
Mohandas Karamchad Gandhi
veritas summum bonum nobis est: ei parcamus
Mark Twain
versus facere idem ac coire est: nondum scies an voluptas tua communicetur
Cesare Pavese
verum hominis meritum patefit potestate liberandi se ipsum
Albert Einstein
verum de voluntate hominis non invenias, cum ex eo queras
Marcel Proust
verum malitiose dicere improbum aestimandum est
Karl Kraus
verum senes octaginta annorum amare possunt.Scribo enim ut amorem a me discutiam
Jorge Luis Borges
verum speculum sermonum nostrorum cursus nostrae vitae est
Michel de Montaigne
verus exitus est te fieri hominem quam optimum possis
Harold Taylor
vestimenta signa arte facta sunt, id est machinae ad nuntiandum
Umberto Eco
vestis pellicea: pellis quae animal mutat
Anonymous
vetus lamentatio massae doctrinam ad pueros undecim annorum creari turpe mendacium est. Ex more proprior est quattuordecim
Robert Christgau
vi nihil sordidius est bello celato
Susan Sontag
vigilantia opinionis publicae solum societatis futurum spondet
Noam Chomsky
vinum maxime mentis saluti eius qui non bibit nocet
Anónimo
virtus maxima homini vel populo cuidam ridiculum oppetere est
Miguel de Unamuno
virtus prima imperatoris tarditas cerebri est, quod semper non est facile partu
Dean Acheson
virtus:actus voluntati oppositus
Anonymous
vis consuetudinis est ea ut homines etiam in consuetudinem vivendi veniant
Gesualdo Bufalino
vis est obstetrix omnis veteris societatis gravidae novae societatis
Karl Marx
vis linguae in alienis expellendis posita non est, sed in conficiendis
Johann Wolfgang von Goethe
vis non ex corpore, sed e firma voluntate oritur
Mohandas Karamchad Gandhi
visne famam alicuius laedere? Loquere optime
André Siegfried
visne impedire quominus alter alterum opprimat? Fac ut nemo potestate utatur
Mikhail Bakunin
vita cloaca est. Quod educitis est quod immisistis
Tom Lehrer
vita comoedia est, quae praeludere vetat. Proinde cane, luge, salta, ride et impense vive antequam aulaeum tollatur spectaculumque ad finem adducatur sine plausibus
Charlie Chaplin
vita comparatio verborum est
Alessandro Manzoni
vita est quod tibi accidit cum occupatus sis in aliis consiliis
John Lennon
vita est tamquam urbanus currus electricus: cum sedes, iam pervenisti ad caput lineae
Camillo Sbarbaro
vita est valetudinarium in quo omnes aegri cupiditate lecti mutandi possidentur
Charles Baudelaire
vita iocus esse desinit: non me delectat
Charlie Chaplin
vita morbus hereditarius est
Anónimo
vita narratio stulti cuiusdam est, rumore insaniaque referta, nihil significans
William Shakespeare
vita nihil aliud est quam imaginarum in mente coetus, nihil interest inter eas quae ex rebus nascuntur et quae ex somniis secretis gignuntur nec est quod illae putandae sint veriores quam haec
Howard Phillips Lovecraft
vita nimis temporis homini aufert
Stanislaw Jerzy Lec
vita non est quam viximus, sed quam recordamur et ut eam recordamur ad narrandam
Gabriel García Márquez
vita omnino est cibum bene concoquere. Itaque artifex animi inflammationem invenit, iuvenes cupiditatem amandi, intellegendi auctores claras cogitationes et omnes voluptatem vivendi
Guy de Maupassant
vita probabilitatis schola est
Walter Bagehot
vita tam magna non est ut teneat iuxta omnia quae cupiditas cogitat
Alessandro Baricco
vita tamquam publice violina canere, ut organum canere discis
Samuel Butler
vita tantum rursum intelligi potest, sed prorsum vivitur
Søren Kierkegaard
vitae nostrae terminant cum ad res gravissimas taceamus
Martin Luther King
vitae pretiosissimae res non sunt quae nobis pecunia paramus
Albert Einstein
vitam amamus non quod ad vitam assuefacti simus, sed quod ad amandum sumus
Friedrich Wilhelm Nietzsche
vitia erunt donec homines - Tacitus
Tacitus
vitio vacare nihil virtuti addit
Antonio Machado
vitium natura est tam horribilis ut, quotienscumque videris, magis te iuvet
Finley Peter Dunne
vivendi sine angustia voluptas angustiam vivendi sine voluptate meret - Sant\'Agostino
Sant'Agostino
vivere cum quoquam non possum qui vivere sine me non possit
Nadine Gordimer
vivere nec philosophari est ut oculos opertos habere nec umquam eos aperire conari
René Descartes
vivimus gubernati impulsibus abiectis, ut quinquaginta milibus annis ante
Rita Levi Montalcini
voluntatis omnium periculosae ruinae malis, naufragio conscientiae civilis cum omnis iuris sensus pereat, conscientiae moralis praesidium ultimum, officium civitatis est resistere, resistere, resistere
Francesco Saverio Borrelli
voluptas firmissima huius vitae voluptas vana falsarum imaginum est
Giacomo Leopardi
voluptas in factu, non in exitu stat
James Dean
voluptas quaedam veterum litterarum legendarum est quod scimus respondere opus non esse
Lord Byron
voluptuosum est cum audias aliquem tibi dicentem ita est nec questionem posueris
Albert Camus
vos qui in vestris tepidis domibus vivitis, vos qui domum revertentes cibum caldum vultusque amicos invenitis, considerate an hic homo sit qui in luto laborat, cui pax non est, qui panis frustro luctatur, qui ad nutum moritur
Primo Levi
\"naturales\" athletas qui nummos in Olympiadibus pro inhabilibus vicerunt medicamentis usos non esse speramus
Anónimo
\'tui commodi causa\' argumentum maximum est quo homo potest impelli ad ruinam suam probandam
Janet Frame
…unicus liber veridicus sensu communi scriptori non inveniendus est, quod iam est in omni homine, solum vertendus est. Scriptoris officium operaque sunt interpretis officium operaque
Marcel Proust