Logos Multilingual Portal

Select Language

a b c d e f g h i l m n o p q r s t u v

narrationes somnia nostra sunt. Et somnia sunt vita nostra
Tim Burton
natio sine cinemae documentis tamquam familia sine photographiae albo est
Patricio Guzmán
nationes maiores semper tamquam scelesti egerunt, et parvae ut meretrices
Stanley Kubrick
natura hominis in motu est; summa quies mors est
Blaise Pascal
natura neque dominos neque servos fecit. Nolo nec dare nec excipere leges
Denis Diderot
natura sanguinaria contra bestias designat naturalem propensionem ad crudelitatem
Michel de Montaigne
natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius (Plinius Secundus)
Plinius Secundus
naturae imperamus si tantum ei paremus
Francis Bacon
naturalis lingua est tabularium quod experientias, cognitiones opinionesque civitatis cuiusdam colligit
Fernando Lázaro Carreter
ne adhibueritis verbum peregrina origine "res altas". Nobis est optimum nostro sermone verbum: mendacia
Henrik Ibsen
ne ceteri fines nostros cognoscant numquam eos superemus
Giacomo Leopardi
ne clamaveritis nocte ad auxilium petendum. Vicinos somno excitare potestis
Stanislaw Jerzy Lec
ne cogitationes suae quidem omnino verbis exprimi possunt
Friedrich Wilhelm Nietzsche
ne curaveris homo bonae fortunae fias, sed potius magnae virtutis
Albert Einstein
ne despoliantur.... pecuniam argentariis commendant
Anónimo
ne dubitaveritis quin consciorum et firmorum hominum parvus coetus mundum mutare possit
Margaret Mead
ne falsas imagines ieceris. Cum dilapsae sint, adhuc exsistes, at vivere desineris
Mark Twain
ne fidem tribueritis cogitationi quae non pervenerit deambulando
Friedrich Wilhelm Nietzsche
ne iudicaveris librum quendam ex eius membranula
J.W. Eagan
ne legeritis, ut pueri, ad ludendum, nec, ut ambitiosi, ad discendum. Legite ad vivendum
Gustave Flaubert
ne libertas loquendi vobis imponatur antequam cogitandi
Stanislaw Jerzy Lec
ne peritus quidem insanum hominem potest agnoscere, si tacet
Alonso de Ercilla y Zuñiga
ne petiveris ut politus sim; tantum pete ut me geram tamquam sim
Jules Renard
ne petiveris vitam aeternam. Eam consecuturus non es
George Bernard Shaw
ne pro aliis egeris quod velis pro te ipso fieri; eorum gustatus alii esse possunt
George Bernard Shaw
ne quaesiveris et eris ditissimus omnium hominum
Miguel de Cervantes
ne suffragium expressitis, id ad audendum tantum prodest
Anonymous
ne tempus opportunum expectaveris: inveni
George Bernard Shaw
ne tempus triveris in impedimentis inquirendis; forsitan non sunt
Franz Kafka
necessitati lex non est
Oliver Cromwell
negare non potes mores progredi, cum omni novo bello interficiaris nova ratione
Will Rogers
negatio nuntius est bis datus
Giulio Andreotti
neglegentia, ignavia et utilitatis suae cura hominum, rationem popularem occidunt magis quam tyranni dictatoresque
Luigi Tosti
nego deum esse, deo gratias
Luis Buñuel
negotium, quod solum pecuniam adfert, miserum negotium est
Henry Ford
neminem deficit umquam iusta causa ad se interficiendum
Cesare Pavese
nemini soli gaudere licet
Raoul Follereau
nemo de virtutibus secretis aliorum male loquitur
Bertrand Russell
nemo diutius alteram faciem sibi ipsi monstrare potest et alteram hominibus, cum nesciat tandem quae vera sit
Nathaniel Hawthorne
nemo in nos ascendet, nisi antea umeros fkexerimus
Martin Luther King
nemo lexicon consulit antequam loquatur
Anónimo
nemo meretur lacrimas tuas, et qui merentur, numquam inducent ut fleas
Gabriel García Márquez
nemo plus mali facit quam cirrcumiens ut bene faciat
Mandell Creighton
nemo tam bene quam ventus me pectit
Alda Merini
nemo tam iuvenis qui non possit hodie mori - Francesco Petrarca
Francesco Petrarca
nemo tam senex est ut improbe unum diem speret - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
nemo tam stolidus est ut malit paci bellum; in pace liberi patres sepeliunt, bello quidem patres liberos
Herodotus
nemo vos inducere potest ut ipsos inferiores, sine vestro consensu, percipiatis
Eleanor Roosevelt
neque malae herbae neque mali homines sunt. Sunt solum mali cultores
Victor Hugo
neque principium neque finis est; solum fervor infinitus vitae est
Federico Fellini
nescio an deus sit, sed, nisi est, honestatem et decus melius conservat
Stefano Benni
nihil boni malique in rerum natura: intellectus id facit
William Shakespeare
nihil credere religio quoque est
Cesare Pavese
nihil cuiquam peius facere possumus quam ei tantummodo vacare
Elias Canetti
nihil de litteris nostris temporibus scio. Iam diu aequales mei Graeci sunt
Jorge Luis Borges
nihil deformius ratione, cum non est ex nobis
George Savile
nihil difficilius simplicitate, nihil facilius adulatione
Fedor Michailovich Dostoevski
nihil efficacius est quam bona rationis praecepta
Kurt Lewin
nihil est in intellectu quod non fuerit prius in sensu - San Tommaso d'Aquino
San Tommaso d'Aquino
nihil est praeter atomos viduumque; cetera solum opiniones sunt
Democritus
nihil est quod efficere non possit is cui efficiendum non sit
A.H. Weiler
nihil explanaveris. Nam amicis opus non est, inimici tibi fide non habebunt
Oscar Wilde
Nihil explanaveris. Nam amicis opus non est, inimici tibi fidem non habebunt
Oscar Wilde
nihil hominem docere, tantum ad se ipsum reperiendum adiuvare potes
Galileo Galilei
nihil illicitum est si centum negotiatores id agere statuunt
Andrew Young
nihil in homine profundius pelle est
Paul Valéry
nihil intellexisti, quia homo medius es.Homo medius monstrum, periculosus praedo, se fingens ex forma Rei publicae, aliorum populorum odiator, venalicius, quoquoversus est
Pier Paolo Pasolini
nihil interest inter legendum et studium noscendi
Pascal Quignard
nihil interest quem uxorem ducamus; vero mane aliam esse inveniemus
Samuel Rogers
nihil magis possidere me credam quam bene donata
Lucius Annaeus Seneca
nihil magis quam in locum immutatum reverti nos impellit ut perspiciamus quam mutaverimus
Nelson Mandela
nihil mutandum est magis quam ceterorum mores
Mark Twain
nihil nimii, pauca minimi momenti sunt
Arthur James Balfour
nihil nobis metuendum est, praeter metum ipsum
Franklin Delano Roosevelt
nihil omnibus rationibus pulchrum est - Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus
nihil omnibus rationibus pulchrum est (Quintus Horatius Flaccus)
Quintus Horatius Flaccus
nihil perenne est, nisi mutatio
Heraclitus
nihil supra lapidem aedificatur; omnia supra harenam aedificantur, at nobis aedificandum est tamquam harena lapis esset
Jorge Luis Borges
nihil tam difficile sustentu est quam paulum blanditiarum
Arnold Lobel
nihil timendum est, at omnia intelligenda sunt in vita
Marie Curie
Nihil umquam inveni, quod semper captavi quod in aere esset
Nicanor Parra
nihil ut avaritia pauperem reddit
Anónimo
nihil venenum est et omnia venenum; quod interest portio est
Paracelsus
nihil vere intellexisti quoad aviae describere id possis
Albert Einstein
nihili interpretes facere possum, quia, si facerem, scribere inciperem adhibens communem et vulgarem sermonem, sine odore et sapore
Günter Grass
nimia pars eius rei quam educationem appellamus nihil est praeter vitam segregatam magni pretii
Thomas Sowell
nisi animum attendis, commentari tibi persuadent ut oppressores ames et oppressos oderis
Malcom X
nisi carceres essent sciremus nos omnes in vinculis esse
Maurice Blanchot
nisi coniuges una viverent, bona coniugia crebriora essent
Friedrich Wilhelm Nietzsche
nisi contra intellectum pugnaverimus, nihil proficiemus
Albert Einstein
nisi deus mulierem fecisset, ne florem quidem fecisset
Victor Hugo
nisi dominus servo se carere patitur, uter est liber ?
Albert Camus
nisi egestatem cognoveris, luxum probare non potes
Charlie Chaplin
nisi inopinatum expectes id non invenies, quod volucre et difficile ad credendum est
Heraclitus
nisi Israelites accusari quod tamquam nazistae agant nolunt, sibi desinendum est loco nazistarum agere
Norman G. Finkelstein
nisi paratus es ad errandum, numquam quid novi facies
Ken Robinson
nisi pretium solvendum est, ne momentum quidem est
Albert Einstein
nisi solutioni, sedimini interes
Steven Right
nitor philosophi urbanitas est
José Ortega y Gasset
nobis diffidandum est cuivis rei gestae quae novam vestem petat
Henry David Thoreau
nobis diffidendum est inutilibus inventionibus, maxime cum a ratione ductae sunt
Winston Churchill
nobis est tantum beatitudo quam dedimus
Eduard Pailleron
nobis non desunt cognitiones; nobis deest animus intellegendi quod iam cognoscimus et concludendi
Sven Lindqvist
nobis non licet beatitudine abuti, cum eam non pariamus, magis quam divitiis abuti, cum eas non pariamus
George Bernard Shaw
nobis omnibus eadem origo est; progressus mundi, siderum cursus filii, eo profecto omnes fratres sumus
Margherita Hack
nobis omnibus satis virium est ad aliena mala ferenda
François de La Rochefoucauld
nobis pro pace et pacis rationibus pugnandum est
Martin Luther King
nobis satis religionis est ut nos oderimus, at non satis ut nos amemus
Jonathan Swift
nodos nostros expedire postulat omnino nobiscum et cum toto praeterito tempore iunctionem mutare
Alejandro Jodorowsky
noli verbum dicere peregrinum vel studiorum vel obscurum, cum in sermone cotidiano verbum est eandem rem significans
George Orwell
nolo in tabula valetudinari curer ad aliquot menses vivendum. Ridens mori praefero Ridens mori praefero
Margherita Hack
nolo me solam esse, volo ut sola relinquar
Audrey Hepburn
nolo quidquid probare, at monstrare
Federico Fellini
nominatur ordo plebeius omnis coetus hominum offensorum iis rebus quae possident et contentorum quod sunt
Nicolás Gómez Dávila
non bibo, at non virtute, sed quia potio est quae magis me iuvat: aqua
Jorge Luis Borges
non credo opus esse in societate nimia sincera fide. Tamquam ferrea trabs in paginarum castello esset
William Somerset Maugham
non cupere idem ac possidere est - Lucius Annaeus Seneca
Lucius Annaeus Seneca
non dies, sed temporis puncta meminimus
Cesare Pavese
non est certamen quod nos cogat ut artifices simus, sed ars nos cogit ut certemus
Albert Camus
non est formosa cuius crus laudabatur aut brachium, sed illa cuius universa facies admirationem partibus singulis abstulit - Seneca
Lucius Annaeus Seneca
non est ratio Rei publicae quae iungit insolitos lecti comites, sed matrimonium
Groucho Marx
non facta sed solum interpretationes sunt
Friedrich Wilhelm Nietzsche
non homo,at mundus factus est deformis
Antonin Artaud
non me quaereres, nisi iam me invenisses
Blaise Pascal
non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere - Gaius Plinius Caecilius Secundus
Plinius Minor
non nego mulieres stultas esse; Deus Omnipotens dignas homine creavit
George Eliot
non omnes damnantur intelligentia
Carlo Emilio Gadda
non operae est vivere vitam, nisi ligurras quod tibi offert
Emmanuel Wathelet
non possumus voluptate moveri magis nisi moveamur magis magisque dolore
Alan Watts
non potest quisquam vincere nec alter vincitur (Seneca)
Lucius Annaeus Seneca
non pravitatem malorum, sed bonorum silentium timeo
Martin Luther King
non qui parum habet, sed qui plus cupit pauper est (Lucio Anneo Seneca)
Lucius Annaeus Seneca
non quod scriptum est vertitur, sed quod scriptor exprimere volebat, propter hoc machinae calculatoriae vertere non possunt
Anónimo
non sentio mhi credendum esse ipsum deum qui in nobis sensum rationemque posuit nos usum oblivisci voluisse
Galileo Galilei
non sum qui omnia in peiorem partem rapit. Malum percipere ubi est, mea sententia, bonae spei est indicium
Roberto Rossellini
non sum tantum pacis amator; pugnans pacis amator sum. Pro pace ad pugnandum paratus sum
Albert Einstein
non sumus quod sumus propter quod scribimus, at propter quod legimus
Jorge Luis Borges
non sunt duo homines qui eundem librum legant
Edmund Wilson
non videmus res sicuti sunt sed sicuti sumus
Anaïs Nin
non virtutes sed vitia nobis dicunt quis homo in dies fit
Umberto Galimberti
nondum intellectum est solum in lusu, impetu risuque verum incrementum doctrinae homines adipisci
Dario Fo
nonne exitus acta probat? tibi gratias agimus, Poggi
Anonimo
nonne inimicos deleo, cum amicos reddam?
Abraham Lincoln
nonne ironicus est locum quendam, Terram Sanctam appellatum, ferocioris et profundioris odii sedem esse?
Daniele Luttazzi
nonne timetis orbem illitteratorum sine memoria nisi eorum instrumentorum computatoriorum?
Harold Bloom
nonnullae nationes sunt animo erecto et volunt ipsae questiones suas solvere, sed feliciter societates multis nationibus praetermittere non possunt quin se eis dedent
Anónimo
nonnumquam annos transigimus nec omnino vivimus: subito tota vita in unum punctum se colligit
Oscar Wilde
normae non sunt. Omnes homines exceptiones sunt regulae quae non est
Fernando Pessoa
nos saepe bonorum actuum puderet, si ceteri eorum causas viderent
François de La Rochefoucauld
nostra memoria, illum fictum museum levium formarum, acervus fractorum speculorum sumus
Jorge Luis Borges
nostri plebei, cum contenti non sint quod frui possint uxoribus filiisque pauperum, ne loquer de scortibus publicis, maximam voluptatem trahunt in suis ipsis uxoribus in vicem corrumpendis
Karl Marx
nova ars rei publicae gerendae est forsitan maxima falsa imago quae umquam proposita est in orbe terrarum: falsum commercium pro falsis necessitatibus
Giorgio Bocca
novas regiones invenire et invadere semper idem fuerunt
Samuel Johnson
novem partes hominum qui in media Re publica versantur frangunt existimationem unius reliquae partis
Henry Alfred Kissinger
novitas est ars aliquid furandi nec perspicitur
William Ralph Inge
novus mos, in mutatione nulla varietas
Miguel de Unamuno
Nulla descriptio, quae non poetica sit, umquam poterit plena esse
John David Barrow
nulla est cupiditas in qua amor sui regnet tam vehementer quam in amore: semper paratiores sumus ad tranquillitatem amantis sacrificandam quam ad nostram amittendam
François de La Rochefoucauld
nulla gens vult bellum. Satis autem est clamare propositi impetus periculum atque interim pacis amatores de exiguo patriae amore et quod periculum nationi creent accusare. Hoc ubilibet valet
Hermann Göring
nulla lingua difficilius est hominibus consentire quam sua
Karl Kraus
nulla maior pestis quam conceptum per vim vulgatum
Ezra Pound
nulla mulier maritum in alea tempus consumantem ferre potest, dum ne semper vincat
Thomas Dewar
nulla pecuniae collocatio cuivis civitati melior est quam lac in pueris ponere
Winston Churchill
nulla societas est. Homines, mulieres familiaeque sunt. Nullum regimen quidquid facere potest prater per genus humanum. Genus humanum in primis sibi ipsi providet
Margaret Thatcher
nullas ex omnibus rebus, quae in potestate mea non sunt, pluris facio, quam cum Viris veritatem sincere amantibus foedus inire amicitiae
Baruch De Spinoza
nullum crimen, patratum in nomine Dei patriaeque, tam atrox erit ut ei homines non ignoscant
Tom Robbins
nullum dubium est quin progressus defendendus cogitatio periculosissima sit
Nicholas Georgescu-Roegen
nullum est iam dictum quod non dictum sit prius - Terentius
Terentius
nullum imperium solidum diu servari potest sine certatione strenua
Benjamin Disraeli
nullum iter ad pacem est. Pax iter est
Mohandas Karamchad Gandhi
nullum officium parvi aestimamus quam beatos esse
Robert Louis Stevenson
nullum puerile ludicrum utilius mobiliusque lexico. Et pueris maioribus quinque annis et, fortuna adiuvante, scriptoribus usque ad centesimum annum
Gabriel García Márquez
nullum secretum celatur tam bene quam illum quod omnes cognoscunt
George Bernard Shaw
nullus amor est sincerior quam cibi
George Bernard Shaw
nullus homo omnino dominus linguae ipsius alterius compos esse potest
George Bernard Shaw
nullus homo plus quam ad vivendum necesse sit possidere debet; ceterum iure Rei publicae est
Benjamin Franklin
nullus medicus salutem promittere potest, sed omnis medicus promittere debet se saluti aegrotantis consulere
Patch Adams
num armorum fabricae adiuvant ad otium pugnandum?
Anónimo
num audiri posstunt ut magistri qui nobis abutuntur?
Eric Schaub
num est populo quid pulchrius lingua maiorum?
Johann Gottfried von Herder
num populare est homines impellere ut tributum pendant in civitate ubi nonaginta centesimae partes pendere nolunt?
Anónimo
num quid significat poena capitis inter damnatos capitis?
Anónimo
Num scis quid homines sint?Res miserae quibus moriendum est, miseriores vermibus vel foliis anni transacti qui ignari mortui sunt
Cesare Pavese
numquam adtendimus quod factum est;solum cernitur quod faciendum exstat
Marie Curie
numquam aequiparaveris te cum homine quovis. Eum minue ad fastigium tuum
Quentin Crisp
numquam beatus eris si quaesiveris quid sit beatitudo. Numquam vives, si quaesiveris quid vita significet
Albert Camus
numquam bonum bellum vel mala pax fuit
Benjamin Franklin
numquam homines tantum mentiuntur quantum ante suffragia, per bellum et post venationem
Otto von Bismarck
numquam iter iam signatum sequere, solum ducit quo alii pervenerunt
Alexander Graham Bell
numquam magistratus discunt. Tantum populus discit
Milton Friedman
numquam nives in locum vanum cadunt
Zen saying
numquam nomen meum inscribo in libris quos emo nisi cum legerim, quod tum tantum eos mihi esse dicere possum
Carlo Dossi
numquam permisi ut schola se interponeret in cultura animi
Mark Twain
numquam pervenimus tam longe quam cum iam nescimus quo eamus
Johann Wolfgang von Goethe
numquam pro iudiciis meis moriar; falsa esse possunt
Bertrand Russell
numquam puta bellum, quamvis necessarium vel legitimum, crimen non esse
Ernest Hemingway
numquam putavi militem cogitare
George Bernard Shaw
numquam res novas efficies ad populi imperium aedificandum.Imperio populi opus est ad res novas aedificandas
Gilbert Keith Chesterton
numquam tantum interfuit inter eos qui operam dant et qui lucrantur sine opera
Vandana Shiva
nunc scimus administrationem ab argentariis gestam periculosam esse tamquam administrationem a mafia gestam
Franklin Delano Roosevelt