Logos Multilingual Portal

Select Language

a b c d e f g h i l m n o p q r s t u v

de divitiis: pecunia in arca ferrata tenemus, somnia in loculo
Mirco Stefanon
debilis est quia non satis dubitavit et ad exitus pervenire voluit
Miguel de Unamuno
decem minuta nobis sunt ut cogitationem persequamur antequam ea redeat ad orbem somniorum
Richard Buckminster Fuller
dedecus incipit cum magistratus finem faciunt
Karl Kraus
delectari significat fere semper rationem taedii mutare
Charles Régismanset
deliciae: formula usitatissima ad appellandam personam alterius generis cuius nomen non meministis
Oliver Herford
delicti castigatio posita est in scelere ipso; poena, quam lex adiungit, superest
Anatole France
dementium medicus quidam est qui ex te magno pretio quaerit multa quae uxor gratis te rogat
Joey Adams
demonstrator funestus virtutum humanitatis nostrae est quod nullum negotium melius est quam belli
Douglas Mattern
desiderium iam non est quod fuit
Simone Signoret
desines timere, si sperare desieris (Lucius Annaeus Seneca)
Lucius Annaeus Seneca
desperatio ad intellectum, bona spes ad voluntatem pertinet
Antonio Gramsci
deterrima sua ignorantia est
San Girolamo
Deus hominem generavit et, cum eum non inveniret satis solum, sociam ei dedit ut solitudinem magis animadverteret
Paul Valéry
Deus mihi ignoscet. Ars sua est
Heinrich Heine
deus tempus actum mutare non potest. Eo pati coactus est rerum scriptores esse
Samuel Butler
Deus, tamquam disiunctio, omnia mutare potest
Guido Guerrasio
diabolus omnia in optimam partem accipit si putat se depravare homines posse
Karl Kraus
dic verum interdum. Ita tibi credent cum mentiaris
Jules Renard
didici vitam nihil esse nec quicquam vitam esse
André Malraux
dies cum pluit pessimi non sunt; tum solum altus incedere potes, quamquam fles
Jim Morrison
dies quos oblivisci non possumus quinque vel sex sunt: ceteri massam faciunt
Ennio Flaiano
difficile dictu quis in nos peius agat, si inimici pessimis consiliis aut amici optimis
Lord Lytton
difficile est non mentiri ei qui nimis sapit
Ludwig Wittgenstein
difficile est efficere ut homo, cuius salarium ex eius potestate ignorandi pendet, aliquid intelligat
Upton Sinclair
difficile est mulierem aliorum non cupere, quia mulieres nullius sunt plerumque paulum aptae ad delectandos homines
Enzo Biagi
difficillimum est operae magna cum diligentia studere et simul eam contemnere
Milan Kundera
difficultas in eo est quod vetera moriuntur nec nova nasci possunt
Antonio Gramsci
difficulter putatur homo verum dicere, cum profecto scias te mentiturum fuisse, si in eodem loco esses
H.L. Mencken
digitale celeritas, potentia est. Charta voluptas
Giuseppe Annoscia
dignus qui verum dicat unus est qui mori non timet in nomine veri
José María Vargas Vila
disciplinae propositum est mentem apertam pro mente vacua susbstituere
Malcolm Steve Forbes
discipuli quem cibum magistri concoxerunt edunt
Karl Kraus
dissensio est maximum genus pietatis erga patriam
Thomas Jefferson
ditescamus mutuis diversitatibus
Paul Valéry
ditissimus homo est cuius voluptates minoris veneunt
Henry David Thoreau
diurnarii fidem non praestant mendaciis hominum in Re publica exercitatorum, sed ea repetunt. Quod est longe deterius
Coluche
diurnarii officium solum ars est album spatium explendi
Rebecca West
diurnarium opus vulgare quod quisquam sciri non vult est; ceterum suasio est
Horacio Verbitsky
diurnarius est is a quo ceteris explicandum est quod ipse non intellexit
Lord Alfred Northcliff
diurnarius tempore praestituto stimulatur. Si ei tempus est, deterius scribit
Karl Kraus
divina lux mundum caecat, non illuminat
Patrick Emin
divitiae pauperibus in liberis consistunt, divitibus in parentibus
Massimo Troisi
divitiae te divitem non faciunt, sed occupatum
Fernando de Rojas
divitiarum expectatio inter causas paupertatis publicae erat (Tacitus)
Tacitus
divitibus Intelligere difficile est cur, cum esuriant, tintinnabulum non moveant ut cibum apportetur
Walter Bagehot
divitibus lis inter pauperes optimum negotium est
Eduardo Pérsico
divitibus tam difficile est sapientiam consequi quam sapientibus divitias
Epictetus
divitior homo est contentus parvi, quod contentum esse divitiae, a Natura datae, sunt
Socrates
divortium facere quod hominem quendam non ames stultum est tamquam ei nubere quod ames
Zsa Zsa Gabor
divortium quodvis sartura in re quae male evenit est. Pugna pro divortio aversarum est.Pugnandum est contra matrimonium
Luciano Bianciardi
docti quidam operam dant ut cerebrum impleant, quidam ut exhauriant. Nihil valet dicere hos plures esse
Carl William Brown
docti tantum discere diligunt; indocti docere malunt
Edouard Le Berquier
doctorum officium hodie magismagisque est dubitationes serere, non veritates metere
Norberto Bobbio
doctrina est quod homini superest cum omnia oblitus est
Edouard Herriot
doctrina maxime profecit ex libris in quibus editores detrimentum acceperunt
Thomas Fuller
doctrina mira est, sed meminisse interdum bonum est nihil quod mereatur cognosci instrui potest
Oscar Wilde
doctrina neque multum legere neque multum scire est; multum cognoscere significat
Fernando Pessoa
doctrina occidentalis tantum favit transitioni a facilibus ad difficilia per inutilia
Marco Crivellaro
doctrinam donare est sitim donare. Reliquum consequentia erit
Antoine de Saint-Exupéry
doctus est quidam cuius intellectus semet contemplatur
Albert Camus
doctus est quidam qui conglutinat libros quos non legit
Leo Longanesi
domini huius Rei publicae veritatem cognoscunt. Americanum somnium appellatur, quod, ut credatur, dormire opus est
George Carlin
domum mundare cum liberi crescant est ut marginem viae purgare antequam ningere desinerit
Phyllis Diller
donec homines Caesares et Napoleones colent, Caesares Napoleonesque ad diem praestitutum exsurgent et eos miserabiles reddent
Aldous Huxley
dos est magna parentium virtus - Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus
dos est magna parentium virtus (Horatius)
Quintus Horatius Flaccus
duae viae sunt ad nationes subiugandas: altera gladio, altera debito
John Adams
dubitare de se primum signum cognitionis est
Ugo Ojetti
dubitatio bellis est cuius folia numquam desinunt exfoliari
Mario Vargas Llosa
dubium est unum ex nominibus intelligentiae
Jorge Luis Borges
dubium molestum, sed cerititudo ridicula est
Voltaire
dulce bellum inexpertis - Erasmus von Rotterdam
Desiderius Erasmus von Rotterdam
dulcissimum populi imperium, reverte domum, quod sero non est
Ivano Fossati
dum copia rerum est, malum iniquum est inopia
Robert Francis Kennedy
dum manet angor conscientiae, culpa manet
Jorge Luis Borges
duo me afficiunt admiratione: intelligentia beluarum et saevitia hominum
Flora Tristán
duo sunt genera televisionis: televisio sana quae cives difficiles rectu gignit, et televisio stolida quae cives faciles rectu gignit
Jean Guéhenno
duo sunt ordines hominum: iusti et iniusti. Qui dividunt iusti sunt
Oscar Wilde