Logos Multilingual Portal

Select Language

a b c d e f g h i l m n o p q r s t u v

haec imago mihi abstulit quinque minuta, sed posui sexaginta annos ut eo pervenirem
Auguste Renoir
haec mea principia sunt. Nisi te iuvant, mihi sunt alia
Groucho Marx
haec suspensio terribilis est. Spero eam perdurare
Oscar Wilde
haeresis idem est ac mentis libertas
Graham Greene
haereticus non est qui in rogo ardet, haereticus est qui incendit
William Shakespeare
Hegel verum dicebat cum asseverabat nos ex historia rerum gestarum discere homines nihil ex ipsa discere posse
George Bernard Shaw
hiberica lingua cum deo, italica cum feminis, gallica cum viris, germanica cum cane loquor
Charles V
hic liber homo vivit, nemo ei servit
Albert Camus
hic librorum amor me convertit in stultam omnium doctissimam
Louise Brooks
hic ne silvae leges quidem coluntur
Nicanor Parra
hic uxor iacet. Sinite ut iaceat. Nunc quiescit et ego quoque
John Dryden
Hilarem Christi natalem diem faustumque annum
Anonymous
hispanicus sermo lingua doctrinae non erit quoad scientia hispanice non scribatur
Angel Martín Municio
historia hominum, inter salutem et ruinam, anceps est. Ne scimus quidem an simus ipsi domini fotunae nostrae
Norberto Bobbio
historia nos docet homines vel nationes prudenter agere, cum omnes ceteras potestates exhauserint
Abba Eban
historia nos docet, cum efferitatem perspexerunt, homines ad dirimendam se movere
Noam Chomsky
historia rerum gestarum: expositio falsa plerumque factorum minimi momenti actorum ab imperatoribus plerumque latronibus militibusque plerumque stultis
Ambrose Bierce
histrio est quidam qui non te audit nisi de eo loqueris
Marlon Brando
histrio mendax sincerus est
Albert Camus
hiuius regionis malum est nimis homines in re publica exercitatos esse qui putant, propter persuasionem ab experientia captam, omnes semper posse decipi
Franklin Pierce Adams
hoc est praeceptum meum: omnes homines stulti sunt - Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus
hoc interest inter imprudentem quendam et prudentem, quod ille paratus est propter causam ad mortem obeundam, hic propter ipsam ad humiliter vivendum
Jerome David Salinger
hoc maximum est in communicatione, percipere quod non dicitur
Peter Drucker
hoc solum petimus: occasionem quendam paci paremus
John Lennon
hodie bene educatum esse magnum incommodum est, cum excludaris a multis rebus
Oscar Wilde
hodie cinema studet tantum magnae pecuniae colligendae
Roman Polanski
hodie Don Quijote pro molis vento incitatis pugnant
Anónimo
hodie forsitan finis non est quod sumus invenire, sed quod sumus recusare
Michel Foucault
hodie institutio est ludus et disciplina pueritiae quaedam ad adultos virtuales educandos, ubi, interdiu, fortuito praeceptio quaedam, saepe parvi pretii accidit
James Howard Kunstler
hodie iuvenes cogitant pecuniam plurimi esse et, cum senes facti erunt, ita esse reperient
Oscar Wilde
hodie mundi bonorum administratio immanis domus aleatoria est
Fidel Castro
hodie musica ab argentariis ratiocinatoribusque regitur, propensio cui a nobis omnino repugnandum est
Brian May
hodie scilicet in scaena mundi nos, qui ad regionem occidentis colimus, personae et spectatores uni sumus; itaque, televisionibus ephemeridibusque, unas rationes nostras audimus, unos dolores nostros animadvertimus
Tiziano Terzani
hodie, praeter tabacum, alcoolum et televisionem, aromatum maxima pars prohibetur, sed liberi ea invenire possunt in omnibus scholarum recessibus
Manu Chao
hodierna ratio oeconomica machina universalis est quae naturam delet gignitque innumerabiles victos quibuscum nemo scit quid faciat
George Susan
Hollywood est ubi pro osculo milia dollarorum accipis, pro anima dimidiam partem dollari
Marilyn Monroe
homicidii impetus, inter multos alios impetus, naturae generis humani est. Una eunt: homo et mors, homo et ferinitas, homo et sanguen. Res non grata, sed profecto ita est
Roberto Bolaño
hominem amare potes, nisi satius cognoscis
Charles Bukowski
hominem appello qui animo et scientia compos est linguae suae
Don Lorenzo Milani
homines afficiuntur benevolentia magis ad miseriam quam ad beatitudinem
Simone de Beauvoir
homines amare facillimum est, difficile proximos amare
Eric Hoffer
homines aptissimi ut decipiantur ipsi sumus
Edward Bulwer-Lytton
homines clamant ne inter se audiantur
Miguel de Unamuno
homines culti impetibus ad sexum pertinentibus omnino satisfacere sine amore non possunt
Bertrand Russell
homines ex omnibus animalibus uni sunt qui erubescunt. Et uni sunt quibus causa est
Mark Twain
homines facti sunt instrumenta instrumentorum ipsorum
Henry David Thoreau
homines heroes fiunt cum non possint aliter agere
Paul Claudel
homines ignorantes, non stulti, nascuntur, stultitia ex educatione oritur
Bertrand Russell
homines in Re publica exercitati nihil praeter argentariorum famulos sunt
Ezra Pound
homines in Re publica exercitati partis laevae Republicae nocere dicunt homines dexterae partis, homines dexterae partis Rei publicae nocere homines laevae partis dicunt; modeste volo opinionem proponere utrumque periculosum esse
Carl William Brown
homines in Re publica exercitati pro partibus suis loquuntur, partes numquam errant, numquam erraverunt nec umquam errabunt
Walter Dwight
homines in Re publica exercitati, cum lucem ad ultimam cavernam videant, exeunt et alteram emunt
John Quinton
homines in tribus generibus possunt congregari: fatigati ut moriantur, taedio affecti ut moriantur, anxii ut moriantur
Winston Churchill
homines ita sunt: mutandi non sunt, sed cognoscendi
Gustave Flaubert
homines magis flent propter preces exauditas quam irritas
Santa Teresa de Jesús
homines malum edunt tamquam apes mel
William Golding
homines mira gerere possunt, nisi meritum sibi adtribuunt
Edward Moore 'Ted' Kennedy
homines miseri sunt quod nesciunt quam beati sint. Si quis hoc detegerit, beati tandem fient
Fedor Michailovich Dostoevski
homines motus animi rationesque agendi mutant velocitate eadem qua studia mutant
Arthur Schopenhauer
homines nimios muros et perpaucos pontes aedificant
Isaac Newton
homines non moriuntur propter pecuniae inopiam. Moriuntur quod ad opes non accedunt
Vandana Shiva
homines non pudet de rebus lubricis cogitare; sed eos pudet cogitare sibi tribui posse eas cogitationes lubricas
Friedrich Wilhelm Nietzsche
homines numquam plene ardenterque malum faciunt tamquam propter religionem
Blaise Pascal
homines omnino gaudere otio non possunt nisi occupati sunt
Jerome K. Jerome
homines ore mentiri possunt, sed vultus habitu quem illo tempore sumunt verum dicunt
Friedrich Wilhelm Nietzsche
homines parvi ceteros aestimant, sed ne ipsos quidem magni aestimant
Leon Trotsky
homines paucis verbis optimi sunt
William Shakespeare
homines plura quam cetera animalia non cognoscunt. Minus cognoscunt. Ii quod cognoscendum est cognoscunt. Nos, minime
Fernando Pessoa
homines putant se liberos esse, sed solum liberi sunt hoc putandi
Jim Morrison
homines qui maiore honore in mulieribus versantur idem sunt qui iis se carere pati possunt
Charles Baudelaire
homines qui numquam rident graves non sunt
Pierre Dac
homines qui plurimum loquuntur nihil dicunt
Françoise Sagan
homines ridiculi non sunt nisi cum esse vel videri velint quod non sunt
Giacomo Leopardi
homines rudes cogitationes suas perspicue significare verum omnino non est; perspicuitas quae in iis inveniri potest non oritur ex sermonis cognitione, at cogitationum paupertate
Samuel Johnson
homines semper sinceri sunt. Tantum sinceritatem mutant
Tristan Bernard
homines sunt qui omnia sciunt, sed haec solum sciunt
Niccolò Machiavelli
homines sunt tam pauperes ut pecuniam tantum possideant
Anonymous
homines taciturni mulieres iuvant. Putant illos aures praebere
Marcel Achard
homines traditi non sunt in custodiam fati, sed opinionum ipsorum
Franklin Delano Roosevelt
homines verbis utuntur solum ad suas cogitationes celandas
Voltaire
homines virtute praediti non erunt nisi eis licet vitiosos esse
Frank Meyer
homines voraces sibi dentibus fossam fodiunt
Henri Estienne
homines, cum mortem, miseriam ignorantiamque delere non potuissent, de hac re non cogitare maluerunt ut beati essent
Blaise Pascal
homines, pluribus linguis loquentes, melius sese intelligunt
Elena Loewenthal
homini cuidam secretum ad prospere procedendum est magnam uxorem iuxta tenere et saepe mutare...
Enzo Ferrari
Homini delictum maximum est natum esse
Pedro Calderón de la Barca
homini optimum non est quod ei accidit quod optet
Heraclitus
homini opus est sua somniorum comparatione
José Saramago
homini publico prospiciendum est quod eveniet mane, postero mense annoque futuro et explicandum postea cur hoc non evenerit
Winston Churchill
homini qui intellectum non amittit quibusdam rebus, non est intellectus qui possit amitti
Gotthold Ephraim Lessing
hominibus cognoscendum est quibus periculis occurrant cum se interficere conentur
Ron C. Carman
hominibus duo modi operandi tantum sunt: licentia et pavor
James R. Schlesinger
hominibus finis belli faciendus est, aliter bellum finem hominum faciet
John Fitzgerald Kennedy
hominibus magnae cogitationes non sunt. Magnae cogitationes obviam hominibus eunt
Franco Modigliani
hominibus opinio falsissima est de suo loco in rerum natura; et hic error emendari non potest
William Somerset Maugham
hominibus opus est multo, multo tempore ut iuvenes sint
Pablo Picasso
hominibus orbis maternus, mulieribus virilis est
Belén Sánchez
hominibus repercussus tardi sunt: generaliter solum in saeculis subsequentibus intellegunt
Stanislaw Jerzy Lec
hominis animus numquam tam strenuus videtur cum de ultione desistit et iniuriae ignoscere audet
E.H. Chapin
hominis imperiti est fortuna non fidere
Joseph Conrad
hominis natura me fefellit cum simillimam eam esse mei intellexi
J.P. Donleavy
hominis natura: quod te cogit pediti maledicere cum conducis et conductori cum pedes sis
Oren Arnold
hominis progressio multiplicatio infinita necessitatum inutilium est
Mark Twain
hominum nodus est quod stulti firmissimi, sapientes incertissimi sunt
Bertrand Russell
homo arborem pro se non serit, sed pro posteritate
Alexander Smith
homo bonos libros non legens non prestit legere nescienti
Mark Twain
homo cui magis contradicere times ipse es
Nassim Nicholas Taleb
homo decipi non potest nisi a se ipso
Ralph Waldo Emerson
homo dives est pro numero rerum quarum egere potest
Henry David Thoreau
homo est animal rationale que desinit esse compos sui ubi se gerere ex rationis legibus accitur
Oscar Wilde
homo est bestia domita quae diu aliis bestiis imperavit fraude ac vi ac crudelitate
Charlie Chaplin
homo in Re publica exercitatus funambulus est: Pondere libratur dicens et faciens diversa
Maurice Barrès
homo in Re publica exercitatus proximis suffragiis, Rei publicae rector proximis generationibus consulit
Otto von Bismarck
homo omnino paratus est ad operandum propter operae apparatum; extra opificium ipsam cutem et ipsum caput servat
Christophe Dejours
homo prudens fit solum cum latitudinem ignorantiae suae inceperit obiter computare
Gian Carlo Menotti
homo quidam cum nova cogitatione stultus est antequam cogitatio firmetur
Mark Twain
homo quidam qui perfectam imaginem animo concipit vim possidet eandem ac novem et nonaginta, quibus tantum utilitates sunt
John Stuart Mill
homo quidam vir fit tantum cum imitatus sit alios viros
Theodor W. Adorno
homo res pauperat multo magis verbis quam silentio
Mohandas Karamchad Gandhi
homo rudis pervenit ad omnem vitae aetatem
Nicolas de Chamfort
homo semper paratus est ad moriendum cogitatione quadam, dum ea sibi clara non sit
Paul Eldridge
homo sine desideriis, imaginibus et magnis rebus, monstrum esset, aper mathematicis laureatus
Fabrizio De André
homo sociale animal quod similes suos odit est
Eugène Delacroix
homo solus semper in malo convictu est
Paul Valéry
homo sum saeculi mei finibus.At numquam dixi quod nolebam, quamquam semper non dixi quod volebam
Enzo Biagi
homo terra deambulans est
Atahualpa Yupanqui
homo tiro et magister dolor est
Alfred de Musset
homo unum animal est denegans quod est
Albert Camus
homo verbis unis non vivit, quamquam interdiu ad ea edenda cogitur
Adlai Stevenson
homo, homo quivis, pluris quam vexillum, quodvis vexillum, est
Eduardo Chillida
homo, qui senex quinquaginta annorum eundem mundum videt quem iuvenis viginta annorum videbat, triginta annos viae perdidit
Muhammad Ali
honestum est quod, cum egeris, ad tranquillitatem animi te movet, dishonestum si ad perturbationem
Ernest Hemingway
hostis nos ducit
Bertolt Brecht
humana inventio infinite pauperior quam res est
Cesare Pavese
humanae litterae instrumentum est quo magistri utantur ad magistros fabricandos qui invicem magistros fabricabunt
Simone Weil
humanae litterae saepe insimulantur quod captivis fugam ex rebus veris expediunt
Stanislaw Jerzy Lec
humanitas ita semper est:ordo super ordine locorum super locis, imaginum quae alias imagines gignunt, striduli ludi verborum qui transeunt tempora spatiaque
Rosa Montero
humanitas progreditur cum numerus augeatur operationum gravium quas sine cogitatione possimus agere
Alfred North Whitehead
humanitatis doctoris dignitas ac nomen tamquam origami diploma est. Ac prope eiusdem utilitatis
James Graham Ballard