saepe bonum facimus ut postea malum facere possimus
|
saepe incendii auctor non vexatur et castigatur qui ad arma conclamavit
|
saepe ita est: quo incommodior auditu eo utilior dictu veritas est
|
saepe vera vita est quam non vivimus
|
saepissime pulchris mulieribus intelligendi vis congruens cum pulchitudine non est
|
saepissime ut benigni simus nobis desinendum est honestum esse
|
sapere aude - Quintus Horatius Flaccus
|
sapiens est qui spectaculo mundi gaudeat
|
sapiens est solum is qui vivit cotidie tamquam cotidie et omni tempore mori posset
|
sapiens mulier sola manere quam quolibet esse mavult
|
sapientia homines impellere debet ad somnia tam alta ut ea obliviscantur cum quaerant
|
sapientia non est posita in hoc, quod idola delentur, sed quod numquam creantur
|
sapientiae augmentum subtiliter metiri potest ex bilis diminutione
|
satan callidior factus est et efficiens nos divites potius quam pauperes temptat
|
satiati beatique non amant, in consuetudine obdormiscunt
|
satis iuvenis non sum ita ut possim omnia cognoscere
|
satius est supervacua scire quam nihil (Seneca)
|
saturae, quas censor intellegit, iure prohibentur
|
schola praeconii societas est quae impellit ut credas tibi opus esse societate sic ut est
|
scientia est quod semper controversias patitur
|
scientia perfecta non est, sed hoc non demonstrat religione ei opus esse
|
scientia sepulcretum cognitionum quae mortuae sunt
|
scientia tantum hoc iuvat quod naturae reperta firmat
|
scilicet mundus infinitum est
|
scimus hominem Goethe et Rilke vesperi legere, Bach et Schubert canere et mane opus Auschwitz facere posse
|
scio poesin necessariam esse, sed nescio quid
|
scribere genus loquendi est nec interpellatur
|
scribere semper est aliquid tegere ut detegatur
|
scriptor fecundus est non quod notiones creet, sed quia divitem facit editorem, sua opera edentem
|
se ipsum quisque legit, cum legit. Scriptoris opus tantum est instrumentum opticum quoddam quod lectori datur ut cernere possit quod, sine libro, forsitan non vidisset in se
|
secretum difficillimum servatu est quod sentimus de nobis ipsis
|
secretum quod homines meliores reddat perspicio: in aperto crescere, una cum terra edere et dormire
|
secundus perveniens primus perdentium est
|
semel vivimus, sed si bene vivimus, semel satis est
|
semper ad agendum duo causae sunt: altera honesta, altera vera
|
semper admiratus sum quae circuitiones absurdae fluminibus agendae essent ut sub omnes pontes transirent
|
semper cum doctis consentio, si primi loquuntur
|
semper facilus virum permutare quam quendam mutare
|
semper futurum puerorum hodie est. Cras sero erit
|
semper in amore aliquid insaniae est. Sed et est in insania semper aliquid cogitationis
|
semper inimicis tuis ignosce. nihil eos magis vexat
|
semper modus rectus aut erratum est. Erratum semper videtur probabilior
|
semper putavi, si in orbe est civitas in qua genera absint, hanc Italiam esse; nam nostrae avae nimias congressuum occasiones habuerunt
|
semper sustinetur ab aqua scriptor qui in altum non procedit
|
semper vitam ordinavi ita ut morerer una cum tribus centenis milibus conscientiae angorum, at sine ullo desiderio
|
senatum optimum quem emere potuimus habemus
|
senectus est inopinatissima ex rebus quae hominibus accidere possunt
|
senectus, non vita, producitur
|
senes septuaginta annos supergressos admiror: semper amorem perpetuum offerunt
|
sensus communis est quod magis communicatur: unusquisque cogitat se eo esse praeditum
|
sensus non decipiunt, decipit ratio
|
sententia interrupta vita est
|
sententiam alicuius sequere.Neutrius partis studium vexatori favet, numquam victimae.Silentium animum addit carnifici, numquam cruciato
|
septem communia peccata: administratio Rei publicae sine principiis, divitiae sine labore, voluptas sine conscientia, cognitio sine animo, commercium sine probitate, scientia sine humanitate, cultus sine sacrificio
|
sepulcreta referta magnis viris sunt quibus terra carere non poterat
|
sermo communis proximorum saeculorum tantum et omnino ratione aedificabitur
|
sermo corporis nostri pars est non minus eo multiplex
|
sermo est ars sine auctore, publica insciaque, exitus fecunditatis seculorum innumerabilium
|
sermo hominem liberat. Qui loqui nescit, servus est
|
sermo multo magis anxius quam vita est
|
sermo nihil aliud est nisi cognitionis reductio ad simplicissimam formam
|
sermo pellis animae est
|
sermo pellis est: sermonem meum in alium frico
|
sermo signum est, maximum signum condicionis humanae nostrae
|
sermo sine pecunia, sine bonis, sine imperio, sine matrimonio potest esse, sed sine sermone pecunia, bona, imperium et motrimonium esse non possunt
|
sermocinatio fecunda est solum inter animos studiosos firmandi dubitationes suas
|
sermonis egestas infirmos facit: cogit nos servire cognitionibus ceterorum
|
sermonis mei fines orbis mei fines sunt
|
servitus saepe vis dominorum non est, sed servorum temptatio
|
servo unus dominus est. Ambitioso tam multi quam multi utiles fotunae eius sunt
|
servos australes liberari pars contentionis est ad operarios boreales liberandos
|
servus est qui aliquem liberatorem expectat
|
sexaginta annos nati, iuvenes fimus.Tardius quidem est
|
sexus animi contentionem minuit. Amor inducit.
|
si amas quod facias, numquam erit labor
|
Si beatus fuisti, hoc error non aestimatur
|
si cernis argentarium quemdam ex fenestra salientem, sali tu quoque, ibi pecunia est
|
si conecti possemus, quam pulchrum vicinumque futurum esset
|
si corrupti homines ad vires firmandas coeunt, idem honestis agendum est
|
si cuidam sermone, quem ipse intelligere potest, loqueris, intellectum movebis. Si cuidam loqueris in ipso sermone suo , cor movebis
|
si cuidam subvenis qui in malis sit, pro certo habes eum recordaturum esse.. cum iterum in malis erit
|
si dibi verum dicendum est, operam da ut iocosus sis, sin minus te terunt
|
si dives fieri vis scribendo, scribe id genus rerum quae ab hominibus, qui cum legunt labra movent, leguntur
|
si doctrina merces facta est, nimirum quod homines quoque idem consecuti sunt
|
si duo se amant, exitus beatus non potest esse
|
si epistulam tam longam scripsi fuit quod mihi tempus nullum fuit ut breviorem scriberem
|
si homines planius pericula verborum quorundam usus intelligerent, lexica in armariis vitreis librorum venditorum involverentur fascia rubra in qua inscriberetur: 'Pulvis pyrius... attente tracta'
|
si homo paratus ad pugnandum pro suis cogitationibus paratus non est aut eius cogitationes nihili sunt aut ipse nihili est
|
si homo quidam cum fide incipit, cum dubiis desinet, sed si bono animo dubios accipit, cum aliqua fide desinet
|
si imaginem futurorum temporum vis, calceum, qui in perpetuum humanum os terit, finge
|
si in follis ludo violentia, causa est quod hodie in Italia solus qui vincit aestimatur
|
si in itinere amicitiam, suavitatem et poesim invenire cupis, duc ea tecum
|
si iuvenes assensum negaverint, omnipotens occultaque mafia quoque tamquam incubus dilabetur
|
si leges decem milia sunt, legum obsequium deletur
|
si medicus mihi dicat tantum sex momenta ad vivendum mihi superesse, non morer. Paulo ocius scribam
|
si mihi mane veniunt, tibi vesperi venient
|
si mulier malam vestem induit, vestis notabitur. Si bonam, mulier notabitur
|
si Norembergae leges adhuc valerent, omnes Americae gubernatores post bellum suspensi essent
|
si oculorum tuorum pulchritudinem scribere possem
|
si omnes leges discere deberemus, nobis tempus violandi non esset
|
si omnia in terra rationi consentanea essent, nihil eveniret
|
si omnia quae vere cogito dicerem, caperer vel clausus essem domo in qua continentur homines insani. Pro certo sane habeo res ita omnibus esse
|
si optimates desinerint falsum dicere de popularibus, nos desinemus verum de iis dicere
|
si populi inter se notiores fiant, mutuum odium discant
|
si populus quidam expectat se liberum esse, quamvis indoctus, aliquid sperat quod numquam fuit nec erit
|
si principia moralia te miserum reddunt, habe pro certo ea vitiosa esse
|
si pro certo habes te omnia quae eveniunt intelligere, tum maxime turbaris
|
si quid libertas significat, ius dicendi hominibus quod audire nolunt significat
|
si quid mulier sentiat cognoscere vis, eam aspice nec audias
|
si quid patiaris, tolerabile fit et, paulo post, naturale quoque
|
si res mutari volumus, nobis argentariae occupandae et televisio delenda est. Nullae aliae res novae sunt
|
si satis longe vives, videbis omnem victoriam cladem factam fuisse
|
si sensum paris aliqua re te carere nihil consequeris. Ad pecuniam faciendam opus est te divitem esse assimulare
|
si sensum vitae quaerimus, aegroti sumus
|
si solitudinem times, nubere noli
|
si stolidum quendam vitare vis, primum speculum tibi fringendum est
|
si suffragium aliquid mutaret, redderetur illecitum
|
si tabaci fistulae publice agnoscuntur nocivae cur libera venditio permittitur ?
|
si tibi talentum est, utere quoquo modo. Ne accumulaveris.Ne sorbillaveris tamquam avarus.Id temere consume tamquam dives firmus in ruina sibi paranda
|
si unu di nui, unu qualsiasi di nui esseri umani, sta 'n 'cchistu momentu suffrennu cumi nu cani, è malatu o ha fami, è cosa ca ni riguarda tutti. Ci deve riguardà tutti, picchì 'gnorà la sofferenza di nu uomu è sempiun atto di violenza, e tra i 'cchiù vigliacchi
|
si verum dicas, nihil tibi memoria tenendum est
|
si vis doceri, doce - Marcus Tullius Cicero
|
si vis virtutem tuam gustare, aliquando pecca
|
si vivere pulchrum est, pulchrius somniare et, pulcherrimum, excuti
|
si vobis ipsis fides est, fidem ceteris facitis
|
si volumus bellis inter populos finem facere, nobis plus pecuniae collocandum est in pacis doctrina et minus in bellis
|
si vultis ut deus rideat, de vestris consiliis cum eo agite
|
si, ad aegrotum servandum membra corporis donari possunt, cur vitae elementa prima donari non possunt ad inedia morientem servandum ?
|
sibi praebere medicatam potionem athletae est tamquam mentiri furarique homini in Re publica exercitato. Vix evitabile
|
sic germaniam amo ut duas anteferrem
|
Sic immunitas cum impunitate confertur ut vir honoratus cum bono
|
sic ratio ut insania acceptanda est societati, ut civilis dicatur
|
sic verum simplex et duplex invenimus; primum societas populorum, qui ipsam linguam loquimur, sumus; deinde eam loqui est modus, inter ceteros, quo humani simus
|
sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt - Sant'Agostino
|
signum sublime tulit..ne id videret
|
silent leges inter arma (Marcus Tullius Cicero)
|
silentium tantum magnum, reliquum socordia est
|
silete,pax. Manum extollant qui resurgere cupiant,pedem promoveant qui iuvenescere
|
simplicitas forma verae magnitudinis est
|
simplicitas longarum meditationum fructus est
|
simulatio honos est quem vitium virtuti tribuit
|
sincerus et apertus esto cum patrono tuo.. Dein erit suum omnia confusa facere
|
sine dubio necessariae non erant novae res ad demonstrandum multa mala et crimina gigni a divitiis immodicis, at nobis persuasum est aequa bona vanam fidem esse
|
sine memoria homo nihil cognosceret nec quidquam posset agere
|
sine Saddam orbis progressus fecit. Quomodo sine Bush esset?
|
sine tempore pecuniaque cogitatio somnium fugax fit quod in actum non potest converti
|
sinetis paupertatis timorem vitam vestram regere et, ut praemium, edetis, sed non vivetis
|
sinistra factio nullam mundi, ubi vivunt, notionem habent
|
sit libertas aliquid vagi. Eius absentia non est
|
societas amatoria venditatoriaque in qua vivimus operam dat ad cupiditatem parandam, ad cupiditatem augendam, cum in regione privata cupiditatis satisfactionem servet. Ut societas moveatur, ut contentio augeatur, necesse est ut cupiditas crescat , diffundatur et vitam hominum voret
|
societas esse potest solum si tamquam fundamentum habet mendacia benigna et hac condicione, ut nemo sane dicat quod cogitet
|
societas hominibus facultatem concedit faciendi quod nullius laboris est
|
societas usitatos homines magni facit. Docet pueros se ipsos perdere et monstruosos fieri et ita usitatos esse. Usitati homines quinquaginta superioribus annis HS miliens usitatorum hominum necaverunt
|
societates medicamentariae magis novos morbos medicamentis quae iam exsistunt invenire sciunt quam nova medicamenta morbis qui iam exsistunt
|
sola ratio ad sensum officii excitandum officia committere est
|
sola ratio rerum oeconomicarum previsarum est quod facit reverentia dignam scientiam sideralem
|
sola ratio servandi cognitionem suam est periculo eam committere
|
sola vivere est tamquam congressui interesse in quo nemo te animadvertit
|
solitudinis metus fortior est quam vinculorum metus, igitur uxorem ducimus
|
solitudo animo quod cibus corpori est - Lucius Annaeus Seneca
|
Solitudo non invenitur, fit
|
solitudo pulchra est: at opus est qui vobis dicat solitudinem pulchram esse
|
solum audiuntur quaestiones quibus respondere possumus
|
solum confidimus in omnibus rebus quae videmus. Itaque, cum televisio fuerit, in omnibus rebus confidimus
|
solum cum iter occidentis solis percurras, obiam orienti soli ibis
|
solum cupio non cupere
|
solum de hoc quod nostra non interest opinionem sine praeiudiciis omnino exprimere possumus, quae causa sine dubio est quod opiniones integrae nullius pretii sunt
|
solum homines imbecilli non dubitant. Nonne tibi constat?non dubito
|
solum humana iura capitum iuridicialium coluntur
|
solum qui labi clamose audeant, magnas res consequi possunt
|
solum qui miserrimus est alium miserari potest
|
solum qui non vult sine virtute est
|
somnia et libero animo eris, pugna et libera vita eris
|
somnia vera fiunt. Nisi ita esset, natura nos non impelleret ut ea fingeremus
|
spei duo pulchri liberi sunt:indignatio et animus. Prima ante res ut sunt, secundus ad mutandas
|
sperare homines tecum bene acturos esse quia honestus sis est tamquam putare taurum te non aggressurum esse, quia tantum vescaris quod terra gignit
|
spero me non senescere eo ut religiosus fiam
|
spes bona est pro ientaculo, sed pessima pro cena
|
spes quaestum inhonestum faciendi principium ruinae est
|
sponsus beatus homo est qui sibi finem beatitudinis parat
|
statim animi concitationem! Solum postea iudicium !
|
stilum emendare facit meliorem cogitationem
|
stipem non largior. Non satis pauper sum ad eam largiendam
|
stipendium maximi magnae societatis praepositi praemium non est pro rebus actis. Plerumque est actus benevolus erga se ipsum
|
stolidus eruditus quidam stolidior est quam stolidus rudis
|
stolidus meritum et pretium confundit
|
Stolidus quivis angustias superare potest. At vita communis conficit
|
stultitiae exemplum: fidem in infidelitatem, amorem in odium, odium in amorem, virtutem in vitium, vitium in virtutem, servum in dominum, dominum in servum, stultitiam in ingenium, ingenium in stultitiam pecunia mutat
|
stultorum cavea mundus est
|
sua cuiusque progressio condicio omnium liberae progressionis est
|
suadere exemplis fundamentum disciplinae est
|
suam ipsius memoriam omne verbum trahit
|
suam proclivitatem sequi bonum est, dum in ascensum
|
suam quisque nescit qui aliorum populorum linguas nescit
|
sub potestate quae in vincula homines iniuste conicit, locus aptus ad iustum virum carcer est
|
sufficit, ad hominem perdendum, meliorem efficere
|
suffragare ei qui minus promittit; erit qui minus te decipiet
|
suffragium ferre abdicare est
|
suffragium fers quotiescumque impendia fecisti
|
sui cuiusque pax magni momenti est ad terroris nuntios repudiandos quibus negotia magna omnium vitam exacerbare conantur
|
sui temporis imago mos semper est, sed obliviscimur cum stultus est
|
sumus in agmine viae ferratae progrediente trecentis chilometris singulis horis, ignoramus quo nos ducat et maxime animadvertimus machinatorem non esse
|
sumus quod continenter agimus
|
sumus quod edimus
|
sunt aliqui diurnari probi ut sunt aliqui homines probi in re publica exercitati. Postquam empti sunt, empti manent
|
sunt flores ubicumque iis qui eas aspicere velint
|
sunt homines quibus aetas capillos candefacit, sed cor non scindit: quod semper viride et iuvenis manet et semper eadem vi propter omnia pulchra et bona pulsat
|
sunt pacis amatores tamquam pecudes qui putent lupum tantum vesci herbaceis cibis
|
sunt tempestates, loca et condiciones in quibus vis et deinceps homicidium ( summa violentia) scilicet certum, praesens, verum fit
|
suos quisque fines quanti spatii cernere potest mundi terminos putat
|
superbire doctrina sua pessimum genus ignorantiae est
|
superest nec species validior nec callidior sed quae aptior mutationibus est
|
superiores animi vitia maxima et maximas virtutes cognoscunt
|
Supervacua bona vitam spervacuam faciunt
|
suum cuique munus est in vita quod numquam is elegisset
|