barometrus. Ingeniosum instrumentum quod significat pluviam cum pluit
|
basilica locus est ubi stulti a pecunia sua separantur
|
beatitudinem obsequimur, cum, quod cogitamus, quod credimus, quod dicimus, congruentia sunt
|
beatitudinis secretum vinci a voluptate est
|
beatitudo condicio ficta est, olim mortuis a vivis tributa et hodie quidem pueris ab adultis et adultis a pueris
|
beatitudo est consentire cum se ipso
|
beatitudo nihil est quod experiaris; aliquid est quod meministi
|
beatitudo perpetua extasis est eius qui pulchre decipitur
|
beatitudo praemium est cui qui non quaerit pervenit
|
beatitudo res mira est: plus das plus tibi manet
|
beatitudo sine libertate, nec libertas sine virtute est
|
beatitudo ut papilio est: si persequeris, numquam arripis, at, si quietus sedes, fieri potest ut tibi applicetur
|
beatus ille qui se ipsum ridet; numquam ludus ei deerit
|
beatus qui gratiam non exspectat, quod non decipietur
|
belli captivus homo est qui te interficere conatur, sed non potest et postea ex te petit ne interficias
|
belli temporibus verum tam pretiosum est ut mendaciorum vallo tuendum sit
|
bellum novum et communissimum genus atrocitatis est
|
bellum caedes est hominum qui sese non cognoscunt, commodo hominum qui sese cognoscunt at non se trucidabunt
|
bellum documentum historiae quod populi numquam satis meminerunt est
|
bellum est pacem quaerere sanguinem spargendo. Pax est pugnam protrahere sine sanguine
|
bellum humanum fieri non potest. Tantum aboleri potest
|
bellum quaerunt, sed in pace eos non relinquemos
|
bellum ratio Dei est ut Americani Septemtrionis geographiam discant
|
bellum unum genus humanum sibi concedi potest, bellum contra interitum suum
|
bene age partes tuas, in hoc est honos
|
benigni estote erga homines dum ascenditis, quod in eos rursus incidetis dum descenditis
|
Berlusconi morbum est quod vaccino curatur. Ut ex Berlusconi recreemur nobis opus est Berlusconi iniectione
|
bestias ex saevitiis eripere supremum hominum officium est
|
bibliothecam disponere tacita ratio exercendi artem litterarum est
|
bibliothecas condere est tamquam publica horrea aedificare, res congerere ad animi hiemem quae, ex multis vestigiis, advenire video, me invito
|
bigamia est maritum excedentem tenere. Monogamia idem
|
bona in manibus unius vel paucorum pestis humano generi est
|
bona recensio supplicii remissio tantum est
|
bonorum aequatio prima hominis unio cum natura, vera naturae resurrectio, perfecta philosophia naturalis hominis et perfecta humanitas naturae
|
bonum clades perferre potest, malum non potest
|
bonum est quod populus intelligere non potest quomodo ratio argentaria et nummaria moveatur, quod, si accideret, mutationem rerum puto futuram fuisse ante crastinum diem
|
bonum popularis constitutionis est quod omnes loqui possunt sed audire necesse non est
|
bonum rationum est quod plurimae sunt inter quas eligere possumus
|
bonus intelligens, malus stolidus etiam est; virtutes animi dividi non possut ab ingenii virtutibus
|
bonus lector, magnus lector, impiger et fecundus lector relector est
|
brevitas sapientiae anima est
|
Britannia et Foederatae Americae Civitates sunt nationes divisae ipsa lingua
|
Britannia una civitas orbis terrarum est in qua cibus sexu insidiosior est
|
bruta vis ferri potest, at non brutus intellectus
|